IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Historia juris civilis Lusitani

Mello Freire 6.5De jure Lusitano sub Henrico comite, et venerabile Alphonso Portugalliae rege.

Abrir no leitor do IusCommune →

34 · Henricus Portugalliae Comitatum in dotem adcepit.

pr.Alphonsus, hujus nominis sextus, Legionis, Castellae, Gallaeciae, et Portugalliae Rex filiam suam Therasiam, quam ex Simena Munione habuit, in matrimonium locavit Henrico, alterius Henrici filio, Roberti, primi Burgundiae Ducis, nepoti, et Roberti Galliarum Regis pronepoti, eidemque in dotem dedit civitates Portucale, Lamecum, Viseum, ceteras, quae Legionensibus Regibus in Lusitania parebant, et potestatem praeterea fecit sibi ea omnia vindicandi, quae a Mauris detinebantur ad Algarbium cis, et ultra.

n1Consentiunt Hispani omnes, Lusitanique Scriptores, Caribay lib. 34. cap. 4., Oduardus Nonius Leo Chron. Alphonsi I., cet. De origine vero Comitis Henrici, ut antiquiores, et exteros omittam, nostris temporibus illius genealogiam scripserunt Oduardus Riberius Macedus, D. Antonius Caietanus Sousa tom. 1. Histor. Genealog. Dom. Reg. Portugall., D. Josephus Barbosa Catalog. Reginar., et Antonius Sousa Macedus, cet..

35 · Supremus is initio non erat.

pr.Neque tamen Henricus, statim ac Therasiae nupsit, Portugalliam in Comitatum liberum adcepit. Constat enim ad nativitatem usque Principis Alphonsi eum modo Conimbricae, modo aliis per Lusitaniam sive civitatibus, sive provin ciis Regis Legionensis nomine Comitem, seu Gu bernatorem inter alios fuisse.

n1: Alphonsus Henricum generum Comitem Portugalliae no minavit, non tamen statim eum a subjectione immunem reddidit, neque ei, ejusve successoribus Comitatum perpetuo concessit; quinimo Lusitania, ut antea, Alphonso parebat, et illius erat Comites creare, eosve, cum vellet, ab officio removere. Horum numero, et Alphonsi sexti nomine Conimbricae praefectus fuit anno 1074. Comes Sisnandus, 1075. ipsemet Henricus, 1092. Martinus Monisius, 1094. Comes Raymundus, alter Alphonsi gener. Brit. Monarch. Lusit. 2. p. lib. 7. cap. 3o., Faria Europ Portug. tom. 1. pag. 4. cap. 22. n. 7.

36 · Sed a nativitate demum Alphonsi.

pr.Gaudio vero tanto gavisus est Alphonsus VI., dictus Imperator, nativitate Alphonsi nepotis, ut ejus parenti Henrico, illiusque successoribus Portugalliae Comitatum non in unum alterumve annum, ut antea, sed liberum jam, et ab omni subjectione immunem in perpetuum concederet. Ab hoc igitur tempore Portugalliae Comitatus (licet Hispani in alia omnia eant) supremus exstitit.

n1Multa sunt, ut id evincamus, argumenta. I. In Conim brica, Portucale, Viseo, et reliquis civitatibus, vel provin ciis non alium his temporibus praeter Henricum Comitem supremum belli, pacisve arbitrum invenire licet. II. In, publicis id aetatis instrumentis legimus, Henricum Conim bricae, et in universa Portugallia regnare. III. Quia Hispa ni nullum authenticum instrumentum produnt, quo illius subjectio adstruatur. IV. Quia Henricus non nullas leges 1 tulit, quibus populus sibi subjectus in bello, et otio uteretur. V. Quia, Alphonso socero mortuo, Legionense Re! gnum ex capite uxoris Therasiae, illius filiae natu majoris, occupare adgressus est; quo facto aperte demonstravit, se Legionis Regibus inferiorem non esse, sed aequalem. VI. Quia Regina Therasia, quae decem annis et ultra ab Henrici morte Portugalliam gubernavit, semper ab Hispaniae jugo se pro eo ac debuit immunem credidit, nec, ea regnante, monumentum aliquod. adparet, quo conata subjectio comprobetur: quinimo contra ea constat illius sororem Urracam, Castellae Reginam, ab eadem auxilia militaria postulasse, et Hispaniae non nullas terras eo pacto promisisse, si ipsa sibi bellum non inferret, neque illius unquam adversarios bello juvaret: foedus autem hujusmodi nunquam iniisset Urraca, si Portugallia esset Hispaniae provincia. VII. In Comitiis apud Legionem sub Alphonso VII. multo ante Orichiense proelium habitis anno 1134. Regna Castellae tributaria numerantur, Aragonia videlicet, Navarra, Catalonia; et cum nulla Portugalliae mentio fiat, consequitur jam tum sub illius ditione non esse. Denique Alphonsus noster Henricus, quam diu Lusitaniam vel Principis, vel Regis nomine tenuit, praefatam servitutem agnovit nunquam. Sed haec jam satis superqué pro instituto nostro. Vide Brand. Mon. Lus. 3. p. lib. 8. cap. 9. et 10., Castr. Mapp. Portug. tom. 1. pag. 285., 1 Faria Epitom. 3. p. cap. 1., et p. 5. cap. 5., Oduard. Non. Leo Chron. Henric. Comit., Joseph. Cugn. Brochad. Session. 13. Maii ann. 1723. Memor. Academ. Reg., D. Joseph. Barbos. Catal. Reginar. Portug. pag. 38.

37 · Qui sub nomine Principis primum gubernavit.

pr.Defuncto Henrico Comite, cum nondum Alphonsus aetate maturus esset, Therasia Portugalliae regimen tenuit per decem annos et ultra. Ea adhuc vivente, illud Alphonsus suscepit, et Portugalliam non Comitis titulo, ut Henricus pater, sed Principis primum, vel Infantis, postea vero Regis honorificentissimo nomine gu bernavit.

n1Henricus diem suum obivit anno 1112. Eo mortuo Therasia Regina Lusitaniae praefuit per decem supra sex annos. Alphonsus anno 1128. regimen suscepit Principis, vel Infantis nomine: Regis postea titulo insignitus fuit anno 1139., in quem incidit memorabile Orichiense proelium, de quo elegantissima exstat inscriptio apud Resendium nostrum lib. IV. de Antiq. Lusit., ab eodem elaborata, qua ex altera parte Lusitane ex altera Latine arcus adornandus erat, quem Sebastianus Rex eodem victoriae, loco statuere meditatus fuisse videtur: quod si unquam effectum est, uti aperte testatur idem Resendius, illius certe nullum hodie vestigium exstat, uti dudum observarunt rerum nostrarum investigatores: Latina, quam hic transcribere juvat, sic se habet:

n2Heic contra 1smarium, quatuorque alios Saracenorum Reges, innumeramque barbarorum multitudinem pugnaturus felix Alphonsus Henricus, ab exercitu primus Lusitaniae Rex adpellatus est, et a Christo, qui ei crucifixus adparuit, ad fortiter agendum commonitus, copüs exiguis tantam hostium stragem edidit, ut Cobris, ac Tergis fluviorum confluentes cruore inundarint. Ingentis ac stupendae rei, ne in loco, ubi gesta est, per infrequentiam obsolesceret, Sebastianus I., Lusitaniae Rex, bellicae virtutis admirator, et majorum suorum gloriae propaga tor, erecto titulo memoriam renovavit.

38 · Rex postea in Comitiis, et quo jure salutatus.

pr.In primis Regni Comitiis apud Lamecum civitatem habitis fuit postea Alphonsus semel et iterum solenniori (totius Lusitaniae conventu Rex salutatus. Innocentius postea II., et ' Alexander III., literis humanissimis ad eum datis, Regis titulum, quo jam a memorabili proelio utebatur, confirmarunt. Neque tamen propterea Alphonsus majestatis jura vel ab exercitu in Orichiensi campo, vel a Populo in Comitiis, vel a Pontifice demum adcepisse videtur.

n1Jam a nativitate Alphonsi Henricus Portugalliae Supre mus Comes exstitit, et, si non verbo, reapse tamen Rex et Dominus, non electione aliqua, et consensu Populi sed dotis, et amplissimae donationis titulo. In hoc jus Alphonsus filius successit: itaque majestatem, quam jam habebat, neque ab exercitu in Orichiensi campo, neque a Populo in Comitiis, neque a Pontifice tandem poterat adcipere. Comitia autem illa celeberrima Alphonsus ea de causa indixit, ut modum in Regni successione in posterum habendum Regnum ipsum universum definiret, et legem quamdam Status fundamentalem tempus in omne stabiliret. Et quis ignorat in Regno occupato nullas subjectorum partes esse? Itaque Lusitanus Populus, qui id temporis liber non erat, nec sui juris, non poterat majestatem, quam non habebat, Alphonso conferre. Regis ergo dumtaxat titulum, non Regiam et Supremam potestatem Alphonsus denuo adquisivit. Postea vero anno 1142. Rex ipse piissimus annuam quatuor unciarum auri pensionem, et perpetuam obedientiam Sedi Apostolicae spopondit, in illis scilicet, quae Religionis tantum sunt, minime vero in rebus ad Rempublicam spectantibus. Innocentius II. eodem anno, et Alexander III. anno 1179. eidem loca a Saracenis occupata concesserunt, et literis amoris plenissimis Regis titulum confirmarunt, quae habentur apud Brit. Chron. Cisterciens. lib. 3. cap. 4. et 5., Brand. Monarch. Lusit. 3. p. lib. 10. cap. 10., Far. Epitom. 5. p. cap. 5. Jam vero quid de hujusmodi confirmationis, seu donationis literis sentiendum, hodie omnes facile intelligunt. Et quis serio adduci poterit, ut credat Summum Pontificem supremum Regnorum arbitrum esse et dispensatorem, locave a Saracenis, vel aliis Christiani nominis hostibus occupata Sedis Apostolicae lucro cedere? Et tamen hoc ipsum, quod mireris, statuit Alexander III. Bulla, quae incipit: Manifestis. Quare Alphonsus et Regiam majestatem prae se tulit, et loca a Mauris capta dominio suo adjecit optimo sanguinis, legitimae successionis, et belli, seu occupationis jure, non Populi suffragiis, Pontificisve liberalitate.

39 · Municipales Henrici, et Alphonsi 1. leges.

pr.Ut vero de Lusitanorum legibus hoc tempore loquamur, certum est eas vel municipales, censuales, seu forales esse, vel generales. Censuales Henricus dedit Vimarano, Conimbricae, Saurio (Soure): Alphonsus Conimbricae itidem, Mirandae, Scalabi (Santarem), Abranto (Abrantes), Penellae, Marialvae, Pinelio (Pinhel), Ceae (Céa), cet. Hujusmodi autem forales leges non modo census, pensiones, et vectigalia, verum etiam honores et privilegia civium, delictorum poenas, et judiciorum cum civilium, tum criminalium ordinem ac rationem definiebant. 」

n1Quantum ex Foralium legibus Jus Lusitanum illustrari possit, nemo est, qui non videat: continent enim, praeter census praestationes, illorum temporum mores, et simplicem vivendi, litesque judicandi rationem, quod ut demonstrem, aliqua ex Vimarani, Saurii, et Conimbricae Censuali libro transcribere juvat: Si aliquis militum venerit in senectute, ut non possit militare, quandiu vixerit, sit in honore militum. Si miles obierit, uxor, quae remanserit, sit honorata, ut in diebus mariti sui, et nullus eam, vel filiam alicui accipiat in conjugem sine voluntate sua. Si aliquis fecerit aliquid illicitum, veniat in Consilium, et judicium recte: et, si noluerit gratis recipere judicium, recipiat invitus. Judex, et Alcaido sint vobis ex naturalibus Colimbriae. Qui percusserit cum pugno clauso, reddat XII. D.: de manu extenta V. solidos: pro effusione sanguinis VII. solidos M. Vestro ganado, qui fuerit ad pascendum foras, nemo in illud mittat manum suam pro mala voluntate sine judicio. In publicis Regni scriniis hujusmodi forales leges integrae exstant: non nullae quoque habentur in Ecclesiarum quarumdam praecipue insigniorum tabulariis, Vimaranensis scilicet, Conimbricensis, Olisiponensis, et Bracarensis. In Monasterio Sanctae Crucis pervetustus liber adservatur inscriptus: Dos Foraes das terras de Portugal. Illarum fragmenta hinc inde invenire licet apud Lusitanarum rerum Scriptores, Anton. Carv. Cost. Chorograph. Port. tom. 1. Tract. I. cap. 4., D. Thom. ab Incarnat. Hist. Eccles. Lusit. Saecul. XI. cap. 5., et passim apud Monarchiae Lusitanac Auctores. Eas vero non solum Henricus et Alphonsus, sed etiam Viri Principes, et Optimates his temporibus dabant, veluti Petrus Alphonsus, Alphonsi I. frater, oppidis Figueiró, et Pedrogão anno 1174. et 1176., Therasia, Alphonsi filia, Ourem anno 1180., Joannes Viegas Cernancelhe anno 1124., Fernandus Mendesius Monforte anno 1130..

40 · Prima Regni Comitia.

pr.Legum generalium nomine jure me ritoque primo loco numerari debent Comitia illa celeberrima, quorum jam mentionem fecimus apud Lamecum civitatem habita. Multa in eis, eaque praeclara constituta sunt de Regni successione, de nobilitate, judiciis, et delictis.

n1Primordiales has leges ex publicis, authenticisque instru mentis transcripsit Brand. Mon. Lusit. 3. p. lib. 10. сар. 13., Sous. tom. 1. Prob. n. 5. Eaedem Gallice habentur versae apud Le Quien de la Neufville Histoir. de Portug. tom. 1. Innocentius IV. in Bulla, quae incipit Grandi (quae ex parte exstat in cap. 2. de suppl. neglig. Praelator. in 6., et integra apud eumdem Brand. in Adpend. ad lib. 14. cap. 25. Scriptur. XXIII., et apud Brand. alter. 5. p. in Adpend. ad lib. 16. cap. 11. Scriptur. II., et apud Barbosam Catalog. Reginar. Lusit. pag. 193., et Sous. tom. 1. Probat. n. 13.), earum quoque meminit in verbis: Qui (Alphonsus) eidem Regi (Sancio), si absque legitimo decederet filio, jure Regni (in Comitiis scilicet apud Lamecum: non enim aliud jus Regni praeter illud adparet) succederet. Saeculo XVII. in Comitiis sub Petro II., sexto April. ann. 1698. Olisipone habitis, caput illud fundamentalis hujusce Legis obrogatum, quod prohibebat filios fratris defuncti Regis, eo sine liberis decedente, ad successionem absque Populi consensu venire, ut patet ex lege postea lata 12. April. ejusd. anni (Inst. de Jur. Rer. Tit. IX. §. CXI.); cetera firmata sunt. Vid. Fr. Emman. a Sanct. Monarch. Lusit. 8. p. lib. 23. cap. 29., Joseph. Barbos. Sess. 13. Maii ann. 1721. Coll. Academ. Regal. Histor. Portug., Maced. Lusit. Liberat., et in Opere praesertim inscripto: Juan Caramuel de Lobkowitz convencido en suo libro intitulado, Philippus Prudens, cet. Jam vero ex harum legum tenore constat, eas non unius generis esse: primo namque condita fuit de Regni successione Lex Status, ut adpellant, seu fundamentalis, cui Princeps ipse subjectus est, et hac potissimum de causa Populus universus in unum convenit; deinde reliquae de nobilitate, judiciis, et delictis leges, quae Populum auctorem non habent, sed Alphonsum, qui tamen de ipsius consilio easdem tulit perpetuus idcirco illarum moderator et arbiter.

41 · Quis hoc tempore judiciorum ordo.

pr.Negotia forensia et civilia secundum generales has leges, et municipales cujusvis loci, in Synodo quadam urbis, coram illius Comite seu Rectore, boni, probique viri veluti in Comi-, tiis dirimebant. Multum quoque auctoritatis habebant Alphonsi V., Legionensis Regis, leges, itemque Codex Wisigothorum. Princeps tamen, qui Supremus Magistratus, viva et spirans lex est, earum defectus saepius supplebat, et subditorum lites ipse judicabat.

n1Initio in tanta legum paucitate, cum nondum Regiae Curiae, et Magistratus ne in locis quidem Regni insignioribus essent constituti, Principes subditorum contentiones saepius judicabant. Itaque Henricus aer. 1135. ann. 1097., Compostellam divum Jacobum invisendi causa profectus, ipso in itinere dissidium non leve inter Cornelianae Villae accolas, et Regios Sayones composuit. Anno 1121. Regina Therasia, et Comes Ferdinandus contentiones Gundisalvum inter, Conimbricensem Episcopum, et Danielem, Lorbanii Abbatem, judicarunt. Ordinarius vero judiciorum ordo is erat, quod causa ad Consilium quoddam urbis coram Rectore, Comite, Ricohomine, seu Tiuphado, ceterisque Magnatibus, et spectatae virtutis hominibus deduceretur, qui eam ex bono et aequo secundum generales, et censuales praesertim loci leges, et receptos mores decidebant: earum tamen in defectu, quod subsidiario Gothorum jure, et Alphonsi V., Legionis Regis, legibus uterentur, vel ex sola loci vicinitate conjicere licet. Quod vero haec olim esset judiciorum consuetudo, constat ex antiquissimis id temporis instrumentis. Sic de familia erciscunda lis orta inter Flamulam Ketam, seu Chamoam Ketam et ejus sororem Adosindam Ketam in Consilio Pombeirensi 9 aer. 1109. anno 1071. decisa fuit: Devenimus inde ad Consilium, hic in acisterio de Palumbaris, ubi fuit Egas Gomisi, et alii multorum nobilium hominum, et providerunt bene in ipso Consilio ut roborassemus unas ab aliis, ut nunquam nobis inquietaremus. Anno 1120., aer. 1158. contentionem super quarumdam rerum permutatione exortam inter Froilam Belindez, et Todam Viegam Egas Monisius, Sesnandus, et alii Cresconii Villae incolae terminarunt: Et devenimus inde Cresconi ante Domino Egas Moniz et ibi Sesnando Odoris, et alii filii benenatorum, et ex-, quisierunt, ut ego Froila non habebat ibi in illas hereditates nulla causa, nisi herentia in Sancto Petro de Arauca. Et viderunt homines bonos, et domino Egas, ut ipsa cambiatione firmiter exstitisset pro hac sententia, et ideo placuit mihi. Plura alia exempla dabit Brandanus 3. p. lib. 8. cap. 15., et lib. 9. cap. 12.

42 · Mauri propriis legibus utebantur.

pr.Mauri vero in Lusitania degentes suis legibus utebantur: illarum quippe usum eis concessit. Alphonsus, humanissimus Princeps, et potestatem fecit ex gente sua judices eligendi.

n1Insigne hoc beneficium aer. 1208. ann. 1170. Alphonsus Mauris Olisiponem, Almadam, et Salaciam habitantibus dedit; et Regiis Administris, et civibus generaliter omnibus injunxit, ne quidquam in eos injuria molirentur. Ita ex Scriptura quadam publica constat apud Brand. 3. p. lib. XI. cap. 32., et inde ortum habuit Ordinatio Alphonsina lib. 2. tit. 99.: Da jurdiçom, que os Mouros antre sy ham, assy no Civel, como no Crime, et tit. 101.: Que: os Alquaides dos Mouros guardem em seus Julgados antre sy os seus direitos, usos, e costumes.