IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Historia juris civilis Lusitani

Mello Freire 6.4De jure Lusitano sub Legionis regibus, et Arabum dominatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

29 · Saraceni Hispanias invadunt.

pr.Rodericus illo semper fatali ac memorabili proelio prope Assidonam urbem, quam Xeritium vocant, immensa barbarorum multitudine oppressus, ac tandem devictus, potentissimo Gothorum Regno finem imposuit. Hac victoria parta, Hispania pariter ac Lusitania non post multos annos, et longum temporis intervallum, ut plerumque fieri solet, sed continuo et repente, quasi fulminis ictu perculsa, in Saracenorum potestatem devenit, et sub eorum jugo ac miserrima servitute tamdiu ingemuit, quamdiu singulari Dei Optimi Maximi beneficio, et Alphonsorum, Castellae, et Portugalliae Regum, insigni virtute atque potenti manu liberata non fuit.

n1Memorabile hoc proelium, cujus ipse Rodericus testis et spectator fuit, in annum Christ. incidit 714. Vasaeus Chron. Rer. Hispan. Alii aliter calculum ponunt. Regnarunt Gothi in Hispania 150. annis, in Lusitania 128. Sed, quae est rerum humanarum vicissitudo et inconstantia, illorum Regnum florentissimum hoc uno die et inauspicatissimo bello desiit. De Roderico quid actum sit, non constat: quidam in acie occubuisse putant, et hoc verosimilius est: quidam ad Lusitaniam confugisse, ibique ignobili in oppido, quod Pederneiram hodie vocant, cum Monacho, qui dicebatur Romanus, Maurorum metu delituisse tradunt; tandemque apud Viseum diem suum obiisse, non alia ratione sibi et aliis persuadent, quam quod ita scriptum legant in chartula Donationis cujusdam D. Fuas Roupinho 10. Decembr. aer. 1220. Sed hoc investigent alii. Illud tamen certum est, post ducentos ferme annos in templo quodam apud Viseum civitatem lapidem hac inscriptione esse repertum apud Ambros. Moral. Chron. Hisp. lib. XII. cap. LXIX.

30 · HIC. REQUIESCIT. RUDERICUS ULTIMUS. REX.GOTHORUM. Pelagius Legionense Regnum fundavit.

pr.Interea tamen Pelagius, ex Regio Gothorum sanguine oriundus, a Christianis, qui in Asturiarum montes confugerant, Rex consalutatus, Legionensis Regni fundamenta jecit, quod, exiguis licet initiis ortum (constabat enim ex reliquiis exercitus, et paucis aliis hominibus, qui ab Hispaniae generali clade, tamquam fractae e naufragio tabulae, supererant), successu temporis potentissimum fuit, et Gallaeciam, Castellam, atque nostram Lusitaniam sub sua ditione habuit.

n1Anno circiter 718. Christiani, qui in Asturiarum montes secesserant, Pelagium, unde Legionis Regnum; qui in Pyrenaeos, Garciam Ximenium, unde Navarrae, Regem salutarunt. Lusitani nostri ad tempora usque Henrici Comitis Legionensis Regis majestatem comiter venerati sunt. Castellani, Ordonii secundi impietate commoti, ab illius fide defecerunt ann. 887., et ex gente sua judices, seu Comites elegerunt, quorum alter juri dicundo, alter bellicis praeesset rebus. Vide, sis, hac de re Vasaeum Chron. Hispan., Luc. Marin. Sicul. de Reb. Hispan. lib. 7., Marian. lib. 10., Laur. Vall. de Reb. a Ferdinand. Aragon. Reg. gest. lib. I., Roder. Archiepisc. Tolet. Histor. Ostrogothor., cet.

31 · Gothorum Codicis usus sub Legionis Regibus.

pr.Legionis a Pelagio Reges eadem fere omnia usurparunt, quae apud Gothos, quorum successores esse videbantur, in usu erant: iidem apud eos mores et leges, eadem Magistratuum tum civilium, tum militarium munera, et eadem denique domus Regiae officia. Singulis civitatibus Comites, singulis provinciis Duces praeficiebantur, quorum erat Rempublicam in partes útrisque concreditam pro re nata administrare, et jura unicuique reddere, secundum tamen receptos mores, et Wisigothorum leges.

n1Legionenses Reges nullas féré léges dederunt usque ad annum 983., neque alio jure et codice, quam Wisigothorum, usi fuerunt. Singulis civitatibus, statim atque erant a Maurorum potestate liberatae, Comitem unum praeficiebant, quem penes erat belli pro re nata gerendi, et jüris dicundi potestas; de reliquo instituta Gothorum ad unguem servabant. In Conciliis sub iis habitis Comitum nomina passim invenire licet: sed eorum scholium contexere otium non est. Vide tamen Isid. Hispal. de clar. Hispan. Scriptorib. atque Episcop., et illius Chron. Goth. De Wisigothici Codićis auctoritate et usu ad saeculum usque XIII. plura habet Majansius Epist. 16. ad Doct. D. Joseph. Bern. libello inscripto: Cartas Morales, Militares, Civiles, tom. 3. Valent. 1737.

32 · Non nulla ei addidit Alphonsus V.

pr.Alphonsus tamen V., Legionen. sis Rex, plurima postea addidit Wisigothorum Codici, et multiplices novas leges tulit, quas saeculo XI. Concilium Coyacense, Lusitaniae et Gallaeciae generale, anno 1050. confirmavit.

n1Wisigothorum Codex ad annum usque 983, in foro regnavit. Verum eodem anno Alphonsus V., ad Legionensis Regni fastigium evectus, novas alias leges tulit contra, vel praeter antiqui Codicis rationem. Joann. Vas. Hisp! Chron., Faria Europ. Portug. tom. 1. p. 4. cap. 17., Marian. lib. 8. cap. 11. Quales autem leges hujusmodi fuerint, eae certe in Lusitania obtinebant, atque ita constat ex Canone 8. Concilii Coyacensis, Castro Coyanea Dioeceseos Ovetensis sub Ferdinando Rege habiti aer. 1088. ann. Christ. 1050., apud Aguirr. tom. 4. Concil. Hispan., per haec verba: Octavo autem Titulo mandamus, ut in Legione, et in suis terminis, in Gallaecia, et in Asturiis, et Portugale, tale sit judicium semper, quale est constitutum in Decretis Adelphonsi Regis pro homicidio, pro rauso, pro sayone, aut pro omnibus calumniis suis. Tale vero judicium sit in Castella, quale fuit in diebus avi nostri Sanctü Ducis.

33 · Quo jure sub Mauris Lusitani uterentur.

pr.Haec de civitatibus, quae Christianis Principibus parebant. De his vero, quae sub Maurorum potestate erant, idem fere dicendum. Arabes in qualibet provincia Comitem quoque unum, et alios minores Magistratus ex Christianorum ordine eligebant, qui eisdem secundum Gothorum leges jura darent; mero tamen imperio et vitae necisque potestate haud fruebantur, nisi prius ipsi illorum decreta firmassent, et sententias ratas habuissent. Haec omnia, si Christiani in judicio disceptarent; nam si Arabes inter se, aut cum Christiano litem agerent, vel exciperent, sive criminalis ea esset, sive civilis, judices ii tantum, et arbitri erant.

n1Arabes Lusitania potiti religionis libertatem, et civilium legum optionem reliquerunt; nihilque fere aliud praeter immensam tributorum summam a nostris exigebant: debebant tamen Christiani factiones et conventus evitare: neque iis fas erat illorum Regibus, et Prophetae maledicere, seque ab eorum dominatione subtrahere. Hinc occasionem saepius adripiebant Christianos adcusandi, in eosque immaniter saeviendi. De barbarorum in Lusitania, et reliqua Hispania legibus, moribus, et successione, nostrum non est dispu tare. Vid. Roder. Archiepisc. Toletan. Histor. Arab. Britus noster Monarch. Lusit. 2. p. lib. 7. cap. 7. donationem quamdam, seu privilegium exhibet Monasterio Lorbaniensi concessum ab Alboacemo, Conimbricae Comite, seu Gubernatore, ex quo, quas leges Christianis Mauri dederint, videre est.