IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.7De legibus agrariis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Agricultura apud Lusitanos nunquam neglecta.

pr.Agriculturam, praecipuum Reipublicae nervum, Lusitani studiose semper coluerunt, ab ipsius enim Regni initio leges etiamnum exstant, quae multum eamdem promovent, et multa agrorum cultoribus privilegia concedunt: quamvis enim Lusitania principio Regnum militare esset, et praecipuam in bello gloriam, quemadmodum olim Romani, quaereret, non ideo agriculturam et commercium, duo alia totius civilis societatis objecta, adspernata fuit.

n1In Regno Militari agricultura infimum semper, sed in juria locum obtinet. Et quamvis apud nos illius causa multum inter alios laudandi Dionysis Rex, Ferdinandus, Joannes I., Oduardus, Josephus I., et Maria I. Domina nostra Clementissima; tamen, si verum amamus, res agraria (nescio quo fato) eodem est loco, et quasi nihil ad Rempublicam conferat, ab omnibus fere despicatui ducitur, neque in eo, quo par est, honore et pretio publice et privatim habetur.

2 · Singularia quaedam in ejus favorem introducta.

pr.Equidem illius favor non semel in legi- 1 bus nostris inculcatur, Ord. lib. 4. tit. 43. SS. 13. et 14. Idem effecit, ut pro aere alieno boves, sementes, cet. agrorum cultui destinata pignerari nunquam possint, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 24., II. 7. 8., Authent. Agricultores Cod. quae res pignori obligari possunt; ut res ad vitam humanam prorsus necessariae, triticum, hordeum, cet. non nisi pecunia numerata permutari liceat, aut alia re, quam promissor aut statim solvat, aut ex bonorum suorum reditibus commode habere possit, Ord. lib. 4. tit. 68.: idem Reges nostros impulisse videtur, ut legem ferrent de aedium perpetua locatione, emphyteusi, vel areae ad domum aedificandam non nisi pecunia facienda, Ord. lib. 4. tit. 40.; et ita nimirum facilius et usura, et laesio immodica vitatur. Plura etiam in arationis et agricolarum favorem Josephus I. specialia constituit. Namque inter alia concessit, quod Algarbii Regni incolae et insularum adjacentium decimas non solverent tritici, hordei, milii, farinae, carnium 12. Junii 1750. Adpend. N. 20.: deinde omnia jura importationum frumentorum et leguminum Regia in urbe abolevit calendis Aprilis 1757. Adpend. N. 96.: idem beneficium postea ad universum Portugalliae et Algarbiorum Regnum, et ad Provincias omnes, et ubique extendit 18. Januarii 1773. Agriculturam multum quoque promovent Dipl. 16. Jan. 1773., 4. Aug. 1773., 15. Jul. 1779. super Algarbiorum census. Monticolas quoque Tavilam prope civitatem ab omni censu, et novis, antiquisque agrorum vectigalibus liberavit 13. Martii 1772., et denique prohibuit agricolarum filios famulosve ad rem agrariam necessarios in supplementum legionibus adscribi 24. Febr. 1764. §. 24. Favore quoque agriculturae transversa et compendiaria itinera per aliena praedia prohibentur generali lege 9. Jul. 1773. S. 12.

n1Favor agricolarum, qui in omnium fere ore est, et quem ipsae Regni leges verbis multis commendant atque exaggerant, nihili profecto valet, si impedimenta, quae obstare videntur, e medio non tollantur: praecipua autem sunt tributa supra modum, et nobilissimae Artis, quam iidem profitentur, ignorantia, illorumque ex his nata paupertas, quae necessario contemtum parit.

3 · Sesmariae, ut aiunt, leges.

pr.In primis autem hanc in rem speciali memoria dignae sunt leges illae agrariae celeberrimae, quas in specie de sesmaria Regiae Ordinationes adpellant, quae nimirum originem suam praesertim debent Dionysio, et Ferdinando Regibus, et Emmanuelis Codice habentur lib. 4. tit. 67., Philipp. tit. 43., Alphons. tit. 81. eod., de quibus jam alibi diximus (Hist. Jur. Civ. Lusit. §. LXI.).

4 · Sesmaria, et sesmeiros quid.

pr.Sesmarias agros eos dicimus, qui ali cui, ut iisdem curam adhibeat, publica auctoritate traduntur: eos vero, qui agris praeficiuntur, illorumve curam habent, censitores, peraequatores, seu sesmeiros adpellamus. Rusticos hos Magistratus, quia scilicet rei rusticae curam habent, quemadmodum reliquos omnes, solius Regis est creare; itaque hoc munere officioque, si qui ad illud obeundum specialiter non deputantur, utuntur in terris Regum propriis Regii Quaestores, seu Almoxarifes; in aliis ipsi judices ordinarii loci, seu foranei, Ord. lib. 4. tit. 43. in princip., et §. 5.

n1Cura rei agrariae non his tantum Censitoribus, sed praecipue Decurionibus antiquis novisque Regni legibus fuit demandata, Ord. lib. 1. tit. 66. §§. 25. 26. 27. 28. 29., Emman. tit. 46., Alphons. tit. 27. Hodie illius praesertim augendae ac promovendae gratia Senatus quam amplissimus Regia in urbe institutus fuit 5. Jun. 1788.

5 · Poena agros non colentium.

pr.Quicumque igitur agros, natura sua perbonos, incultos et desertos dereliquerint, vel eos cultura diligenter meliores efficere non curaverint a Magistratu admoniti, si intra annum illorum curam non susceperint, dominium et reliqua jura amittunt, iique sub certo tempore et poena aliis excolendi committuntur, Ord. lib. 4. tit. 43. §§. 1. 2. 3. 4. 7., quae quidem in immobilibus semper locum habet, veluti olivetis, vineis, terris ad rem frumentariam habilibus, cet., S. 8., quamvis ad minores, pupillos, capellas, collegia, hospitalia, vel confraternitates spectent, S. 6., ad viros Patricios, et in civitate primarios, §. 1. in fin.

6 · De silvis, et pascuis.

pr.Hac vero lege vel maxime continentur vepretum, fruticetum, et loca denique omnia inculta, cruda, et derelicta, dummodo terra non sit admodum exilis et cariosa, et insigne inde detrimentum non sequatur civitatis, vel loci incolis, Ord. lib. 4. tit. 43. SS. 9. 10. 11. 12. 14.: terris autem hujusmodi nova onera et tributa imponere prohibet eadem Ordinatio §. 13.

n1Silvae et pascua omnia ad loci Senatum proximiorem et illius incolas spectant, non ad Rempublicam, neque ad loci dominum temporalem, si eidem non fuerint adsignata, Ord. lib. 4. tit. 43. §§. 12. et 15. Quare Senatus tamquam illorum dominus eadem poterat, nisi lex aliqua specialis obstaret, cuicumque vel in locationem, vel in emphyteusim dare, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 17. Hodie tamen agri inculti et pascua ad Concilium urbis pertinentes de Palatii tantum Curiae licentia in emphyteusim dari possunt, Extravag. 23. Jul. 1766 §. 2.

7 · Eorum cultura Praetoribus, et Decurionibus demandata.

pr.Praetoribus Provinciarum leges nostrae: injungunt, ut locis desertis et sterilibus pinus, habilibus reliquas arbores meliores inserant, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 46., itemque Decurionibus, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 26., deducta ab Extravag. Sebastiani Regis 3. Octobris 1565. apud Leonem 4. p. tit. 17. 1. 22.; neque aliter de judiciis exercitis ratio in suprema Palatii Curia expeditur, Extravag. 11. Martii 1716. Collect. II. ad Ord. lib. r. tit. 60. N. 19. De nova Magni Pará et Maranonis cultura, 1

8

pr.Ad Provincias quod adtinet, Regimen exstat datum Magni Pará et Maranonis incolis a Francisco Xaverio Mendonça Furtado, illius imperii Gubernatore, 3. Maii 1757., quod Josephus I. Rex Fid. confirmavit 17. Augusti 1758., in quo multa praeclara de agricultura habentur S. 17. usque ad §. 35. in Adpend. legg. Extravagg. N. 122. pag. 241., itemque de politica, et commercio, quae referre necessum non est.

9 · Et patentium agrorum, seu lezirias.

pr.Ad campos autem patentes quod adtinet, seu lezirias, quos scilicet Tagus noster exundans fecundat, multum certe illorum culturam juvat providentissima Josephi I. lex 20. Julii 1765. Qua inter alia cautum §. 1., ut quotannis agricolae sex praecipui Deputati eligantur, qui de agris et fossis una cum eorum Regio Provisore curam habeant.

n1Hanc tamen in rem vel maxime spectant Regimina 26. August. 1568., et 24. Novembr. 1576. data tom. I. Collect. Manescal. pag. 261. et seq.

10 · Lex quaedam frumentaria.

pr.Lege frumentaria 26. Octobris 1765. SS. 1. 2. 3. 4. 5. Josephus I. decrevit, ut e locis Regni totius patentibus, frumento certe magis habilibus, vineae extraherentur, et quod aggeribus, et duorum in primis ordinum arboribus Tagi, Mundae, et Vaccae fluminum insulae munirentur; itaque hanc in rem de novo firmavit ea, quae jam antea statuerat Ord. lib. 5. tit. 75. §. 1., Emman. tit. 100., et Extravag. 17. Martii 1691. apud eamdem Ordinationem Collect. I. N. 1.

n1Agros patentes magis frumento, quam vineis habiles esse tradunt rei rusticae scriptores, quorum hic auctoritas, et experientia praesertim agricolarum, pluris, quam legum ipsarum facienda est. Res enim agraria paucas, sed simplices leges desiderat, quas frustraneas paene dicerem, nisi prius agrorum cultores informentur, et de earum vera utilitate convincantur. Quare institutio Academiarum, et Societatum Oeconomicarum in locis Regni insignioribus, vel saltem in omnibus Provinciis et libelli bene sapienterque dispositi, et populi captui, adcommodati, qui principia Artis nobilissimae distincte et perspicue tradant, et nostros usus, abusus, et vitia aratorum, et legum fortasse demonstrent, magis agriculturam juvare et promovere possunt, quam sexcenti publicarum legum Codices. Nostram autem incuriam vel adcusare, vel excitare inter alios debent Castellani vicini, quorum maximum studium ac diligentiam satis quidem ostendunt celebris Campomanes doctissimi, quos hac de re scripsit, tractatus varii, qui per omnium manus versantur: sed tamen nos egregia multa sperare jubemur ab Olisiponensi Scientiarum Academia anno 1779. fundata repetitis Memoriis publicae jam luci datis: quas inter ea praesertim habenda, quam pro Transtagana provincia ordinavit vir adprime doctus, Antonius Henricus Silveria, Publicus et Primarius Juris Canonici apud Conimbricensem Academiam Professor. Sed haec satis superque, cum instituto nostro haud conveniant. Jam vero dicta lex 26. Octobr. 1765. declarationes quasdam adcepit literis Reginae nomine ad Curiam Regii Patrimonii datis 13. Januar. 1779. et Reg. Decret. 5. August. eodem. Foro etiam frumentario Olisiponensi, jam ab antiquis temporibus frumento publico recipiendo instituto, novum Regimen Regina ipsa Fid. dedit Regio Diplomate 12. Junii 1779., eoque abrogatum, quod paulo antea ordinaverat Josephus I. 24. Jan. 1777.

11 · De agrorum custodibus, seu jurados.

pr.Frustraneae vero leges omnes essent, nisi earum exsecutionem et curam quisquam susciperet. Quare Decuriones, seu Vereadores, boni publici, et popularium rationum procuratores re ipsa sunt, qui multum super agrorum culturam et fructuum conservationem invigilare debent, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 25.; ideoque illorum est e plebeio ordine homines eligere, quos proprio vocabulo jurados dicimus, quibus frugum, messium et agrorum custodiam committant, Ord. eod. lib. et tit. §. 6. Aedilibus nostrae etiam leges injungunt, ut super hac re Decuriones commonefaciant, Ord. dicto lib. 1. tit. 68. §. 8. in fin.

12 · De mulctis agrariis.

pr.Poenarum genera multiplicia statuta iis sunt, qui in has oeconomicas, municipales, vel generales leges delinquunt. Nam I. speciale est, quod unius testis dicto agrarias mulctas quisquam persolvere teneatur, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 27. Deinde II. qui dolo, et ex proposito agrorum fructibus pecoribus suis damnum adferunt, exsilii poenam incurrunt, Ord. lib. 5. tit. 87. in princ., Emman. tit. 85. (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. VII. §. IX.), de iisque judices quotannis ex officio inquirere debent, Extravag. 12. Septembr. 1750. Adpend. N. 27. Neque praeterea Commendatores, Adparitores Maximi, iique, qui temporalem jurisdictionem habent in pascuis loci communibus, cujus domini sunt, nisi peculiari jure ad eosdem adtineant, et de licentia Provinciae Praetoris pecora habere possunt; fieri enim potest, ut noxam incolis adferant, neque quisquam facile eisdem agrarias mulctas irrogabit, Ord. lib. 5. tit. 87. §. 2., deducta ex Joannis III. lege Comitiorum anno 1538. apud Leon. 4. p. tit. 6. 1. 3., itemque eadem ratione Scribae Aedilium, Senatus, vel judiciales, Extravag. ejusdem Joannis III. apud eumdem Leon. ibid. 1. 4. et Philippi III. 12. Maii 1615. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 87. N. 3.; quapropter qui pecora e septis, id est, custodia, iis detinendis publica auctoritate instituta, extrahit, exsilii quadam poena, licet mitiori, et pecuniaria punitur, Ord. dicto lib. 5. tit. 87. §. 3., Emman. tit. 62. §. ult. eod. lib. (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. IV. §. XI.).

13 · De pecudum abactoribus.

pr.Quia vero agrorum cultura vix ulla esse potest, nisi magna adsit majorum et minorum pecudum copia, ideo gregum abactores, qui pecudes e Regno ad aliud transportant, exsilio in Brasiliam adficiuntur, et omnium bonorum jacturam faciunt, Ord. lib. 5. tit. 115. in princ.; de iisque quotannis judices ex officio inquirunt, dict. Ord. SS. 25. 26. 27. 28. et 29. Et hac de causa, ut facilius crimen hoc evitetur, quicumque intra decem leucas a Castellae limitibus vixerint, debent mensibus Aprilis, Maii, aut Junii majores et minores pecudes, ovibus tantum exceptis, in senatu loci censere, Ord. §. 4., quibus describendis ejusdem Scriba specialem librum ordinatum habeat, ead. Ord. §. 9., et lib. 1. tit. 71. §. 8. Eadem ratione pecudum quoque venditiones, et transportationes prohibentur ultra fines civilis jurisdictionis, seu territorii, nisi prius vicinitatis literae a Senatu loci obtineantur, Ord. lib. 5. tit. 115. a §. 1o. usque ad §. 24.; itemque illorum locationes, Ord. lib. 4. tit. 69. in princip.

n1Ord. lib. 5. tit. 115. plura addidit iis, quae Emmanuel constituerat lib. 5. tit. 8g. §. 5. et seq., et fere desumta fuit ex legibus Extravagg. Joannis III. 14. Augusti 1527., et capitulis quibusdam Comitiorum anni 1538., et Sebastiani praesertim lege 18. Julii data anno 1564. apud Leonem 4. p. tit. 6. 1. 12. Vicinitatis literae de quibus dicta Ordinatione et alibi mentio fit, multum, quidem Commercii utilitatem et gyrum retardant; sed magis eidem impedimento sunt (nec mihi vera loqui pudor est) Ord. lib. 1. tit. 58. §. 35., lib. 5. tit. 76. cet., quae prohibent frumenti et olei in eodem loco emtionem venditionemve; itaque intelligenda ad mentem sensumque Decret. 12. Decembr. 1774 §. 1. Mercatus enim liber esse debet intra Regni limites, et liberae ubique venditiones et transportationes. Liberum tamen esse non debet praediorum dominis antiquos colonos, qui re locata tamquam boni patresfamilias utuntur, et mercedem conventam statutis temporibus solvunt, indicta causa, et propria auctoritate expellere, Decret. 21. Maii 1764., Resolut. 6. Novembr. 1770., Dipl. 20. Jun. 1774. Abigei, id est, qui pecora ex pascuis, vel ex armentis subtrahunt, subtrahunt, et quodammodo depraedantur, nulla speciali poena, sed tamquam reliqui fures apud nos puniuntur (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. VI. §. XV.): secus de pecudum abactoribus, qui ex Regno ad aliud transportant

14 · De termino moto.

pr.Campos limitibus signare Regium jus est, ideoque apud nos ad eosdem definiendos Pálatii tantum Senatores diploma concedunt, prout habetur illorum Regimine §. 41. Qui vero terminos publica auctoritate constitutos movent, modo flagellatione et in Africam exsilio, modo simplici exsilio tantum puniuntur, Ord. lib. 5. tit. 67., Emman. tit. 95., Alphons. tit. 60., deducta fere ex Hadriani Rescripto, et ex quadam Caii Caesaris agraria lege apud Callistratum 1. 2. et 3. D. de termino moto (Inst. Lib. IV. Tit. IV. §. VIII., Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. V. S. V.):

15 · Forales leges, et quae earum indoles.

pr.Enimvero legis agrariae nomine vel maxime veniunt antiquissimae leges censuales, seu forales, quas ultimo tandem Ferdinandi Pinae opera in ordinem redegit, et universo Regno demum praescripsit Emmanuel Rex invictissimus; eas autem referre hujus loci non est. Duo tamen, antequam hinc recedam, hac in re animadvertenda duco. Primum, eam esse earum legum indolem, ut non plus oneris imponere possint agris, et eorum possessoribus, quam ipsa illorum natura fert; itaque tolerari in Republica non possunt census, et vectigalia, quae totum fere rei emolumentum absolvunt; quod fit, quando videlicet, iis deductis, vix quidquam superest ad culturam agrorum, et agriI. 9 colarum victum; et hanc quidem regulam firmavit Josephus I. lege novissima 16. Januarii 1773. §. 5.

n1In omni Civitate census et vectigalia omnia pro fundamento aequitatis habent publicam utilitatem, et civium vires ac facultates: et inde duo haec efficiuntur: I. ut ea imponendi, vel exigendi jus praeter Regem, vel eum, cui Rex illa donavit, habeat nemo: II. ut ea non nisi pro modo facultatum imponi et exigi debeant; licet enim in re trepida, nova et insolita augeri multum possint, tamen ordinaria, quae in singulos annos Regiae Coronae, aut ex illius donatione Monasteriis, Regni Magnatibus, cet., solvuntur, justam omnino proportionem exigunt et aequalitatem. Unde consequitur, ut terra, quae cum centum retro annis pinguis esset, itaque commode pro decem tritici v. g. modiis duos legibus foralibus statutos persolvere posset, si modo quacumque ex causa (excipio ignaviam habitatoris) sterilis et exilis efficiatur, vix hodie ad modii, vel sesquimodii solutionem teneri potest. Et hac potissimum ratione Josephus I. providentissimo Edicto 16. Januarii 1773. immoderatos census in Algarbiorum Regno vel omnino exstinxit, vel ad justam proportionem pro modo et ratione redituum redegit; itaque statuit §§. 3. et 6., nullum censum valere ultra quincunces usuras; quam legem hac in re non dubitarem extendere ad Regni totius Provincias. Eamdem paulo postea Rex ipse Fid. declaravit 4. August. 1773., et census omnes illo in Regno, cum multum essent immodici, ad tertiam partem reduxit.

16 · Nunquam, quod eisdem non continetur, exigi potest.

pr.Alterum, quod summe notandum duxi, illud est, non alios census et praestationes exigi posse, quam quae diserte in foralibus legibus continentur. Cui consequens, I. ut si in forali tritici census mentio fiat, perperam inde inferri hordei quoque, vel milii deberi: II. ut pro frumenti censu, cujus tantum facta mentio fuit, non bene olei substituatur, licet agricola, ut censum subterfugiat, olivas inserere videatur: III. quod census denique non nisi ex lege scripta, seu forali, et nequaquam ex consuetudine utut immemoriali debeatur, Ord. lib. 2. tit. 27. §. 3., et tit. 45. SS. 34. 35. 36. 56., et lib. 1. tit. 66. §. 14.

n1In contraria ire videtur eadem Ord. lib. 2. tit. 27. §§. 7. et 3., deducta ab Extravag. Emmanuel. lege 21. Maii 1 1520., apud Leonem 5. p. tit. 7. 1. unic., et census ipsos, adprobare vel ex forali, vel consuetudine immemoriali. Verum ego legem hanc intelligo: I. de ea consuetudine, quae jam Emmanuelis Regis tempore, quo forales leges conditae fuerunt, immemorialis erat, prout bene infertur ex verbis textus, ibi: Se por o dito tempo immemorial stavão em posse... • porque os que ate então não levarão et ibi: E isto porem se entenderia nos que já stevessem em posse immemorial de as levar. Hanc vero possessionem objiciens probare utique debet non testibus, qui de tam longissimo tempore non possunt deponere, sed vetustissimo aliquo instrumento, seu scriptura. II. Si quidem ea, quae ex immemoriali consuetudine quasi debita petuntur, in alio consimili forali Codice contineantur, eadem Ord. §. 5., ou per posse immemorial conforine a outros foraes; et §. 1., conforme aos lugares seus semelhantes e comarcãos. III. Possessionem immemorialem ex hac Ordinatione admitto ultra vel praeter foralium legum verba, si foralis ipse praeter eos census, quos statuit ac definivit, adprobaverit expresse consuetudines immemoriales cirea aliarum praestatiomum genera. Et hoc modo intelligi quoque debent verba ejusdem Ord. in vers. Assi quomo usque ad vers. E isto. Denique cum novum censum imponere, vel exigere possit nemo, et loco frumenti oleum petere novum re ipsa census genus sit, vix dubito, quod agricola, qui arbores terra sua inseruit, earum vectigal nulla lege forali definitum solvere teneatur. Quare hoc casu ad Principem omnino recurrendum est; neque enim privatus quicumque judex potest hanc substitutionem adinittere et adprobare; et ita ego existimo, contrarium licet non semel judicatum referat Geprgius Cabedus Arest. 25. et go.