IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.6De asylis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quis asylum concedat.

pr.Asylum concedere, id est, locum ali' quem sanctum designare, et securitatem ad eumdem confugientibus publica lege promittere, solius Principis est; sed non adeo loci sanctitas protrahenda, ut ad impunitatem facinorum extendatur;! neque enim Princeps tale asylum potest statuere, quo impunitas delictis, praesidium malitiae, et criminibus refugium conceditur.

n1Asylorum, et aggratiandi jus Majestaticum est, et ex eodem fonte derivatur. Quare nee controversia de asylis ad judices ecclesiasticos, secluso privilegio, spectat, Espen. Dissert. de asyl. templor. cap. VI., nec immunitatis hujus violatores aliis poenis, quam quas Principes ipsi statuerint, vel adprobarint, subjiciendi, Eybel Introduct. in jus Eccles. lib. 11. cap. V. §. 129.

2 · Hebraeorum asyla.

pr.Antiquissima vero sunt asylorum jura, et apud omnes gentes recepta. Hebraeis delinquentíbus (casu, non dolo) altaria Deus proposuit tamquam tutissimum confugium, Exod. XXI. 13. 14., et securitatem dedit, vel quod innocens reus esset, vel quod is, qui eum persequebatur, jus puniendi non haberet. Num. XXXV. 6. 19. 21., Deuteronom. IV. et XIX., Jos. XX., Exod. XXI. Bene igitur Salomon ab Altari extrahi jussit Joabum, III. Reg. 2., et Joiada Athaliam, IV. Reg. 11. Seldenus de jur. nat. lib. IV. capp. I. et II., Grot. de jur. bell. lib. II. cap. XXI. §. V. Gentilium.

3

pr.Apud Gentiles non solum aris, sed statuis Principum improbissima quadam adulatione asyla tribuebantur, 1. 17. §. 12. D. de aedilit. edict., S. 2. Inst. de his, qui sui, vel alieni jur. sunt; eaque patebant trium generum hominibus, servis, obaeratis, et capitalium criminum suspectis, Tacit. Annal. lib. III. cap. 60. Notum quoque est Romuli asylum ea ratione inventum, ut Rempublicam nascentem civibus augeret. Dion 1. 47., Liv. lib. I. cap. 8., Dionys. Halic. 2. 15.

4 · Christianorum.

pr.Haec Gentilium asyla translata sunt ad templa Christianorum saeculo IV., quo publice et solenni ritu exstrui coeperunt. Ad Ecclesias itaque hoc tempore nocentes fugiebant, tum ut loci sanctitas eos tutaretur, tum ut Episcopi pro iis intercederent; sensim tamen et in dies magis magisque jus hoc ecclesiastici asyli et immunitatis Ecclesiarum adeo invaluit, ut graviorum horribiliorumque criminum rei, ad Ecclesiam tamquam ad sacram ancoram confugientes, in ea diutius securi delitescerent.

n1Plura hoc saeculo confugientium ad Ecclesiasį exempla adhibet ex sacris profanisque Scriptoribus Gothofredus ad 1. 1. Cod. Theod. de his, qui ad Eccles. confug.; et adeo sub finem ejusdem saeculi asylorum haec jura in immensum excreverant, ut omne genus hominum, liberi, servi, debitores, homicidae, proditores, vel de gravioribus aliis criminibus convicti, loci sacri religione ac sanctitate tutarentur; neque Episcopi Clericive inter meros intercessionis limites continebantur, sed in vim apertam atque violentiam egrediebantur, dum officii munerisque sui esse crederent reos vel a loco supplicii, vel ab ipsis Adparitorum manibus eripere; quam in rem, de non eripiendis scilicet damnatis a Clericis, vel Monachis, egregia constitutio exstat Theodosii M. anno 392. in l. 15. Cod. Theod. de poen., et Arcadii anno 398. in 1. 16. eod., quae conjungenda est cum 1. 3. Cod. Theod. de his, qui ad Eccles. confug., et in Cod. Justin. 1. 6. de Episcop. audient.

5 · Modus asylis impositus.

pr.Quare eisdem modum recte imposuerunt Imperatores Christiani; Religio namque vera, id est, Christiana concedit quidem pro reis intercedere, sed vetat eos jure quodam et vi aperta defendere, vindicare, occultare. Itaque Theodosius M. anno 392. debitoribus publicis asylum denegavit, et Episcopos, clericosve, qui eosdem ' detinerent, aut occultarent, pro eisdem exigi voluit, l. 1. Cod. Theod. de his, qui ad Eccles. confug. Similia de debitoribus privatis edixit Arcadius Constitutione sua ad Eutychianum P. P. data anno 398., quae ex parte refertur in l. 3. Cod. de his, qui ad Eccles. confug. Exstat etiam ejusdem Arcadii Constitutio in l. 2. eod., qua Judaeis debitoribus, vel criminum reis asyla denegantur, et in 1. 1. Cod. Justin. eod., unde ortum habuit Ord. lib. 2. tit. 5. §. 1.

n1Harum constitutionum vigore compulsus aliquando fuit B. Augustinus persolvere, quod Fastius debebat, qui ad Ecclesiam confugerat, ut ipsemet tradit Epist. 215., et Baronius monet ad ann. 392. Eas autem postea abrogavit Leo anno 466. in l. 6. Cod. Just. de his, qui ad Eccles. confug.

6 · Ea Arcadius exstinxit.

pr.Ut vero Gentilium asyla jam olim Tiberius repressit apud Tacit. lib. III. Annal. cap. 60., omnino videndum, ita Arcadius, suasore Eutropio, Christianorum exstinxit anno 398. constitutione, quam auctores ecclesiastici Chrysostomus Homil. in Eutropium, Socrates 1. 6. cap. 5., Sozomenus lib. VIII. cap. 7., Baronius ad A. D. 398. n. 88. referunt, et cujus nimirum partes faciunt quatuor in Cod. Theod. leges, videlicet 1. 16. de poen., 1. 57. de adpellat., 1. 33. de Episcop., 1. 3. de his, qui ad Eccles. confug., quae omnes conjungendae sunt. Eadem etiam olim suppressit Luitprandus Lombardorum Rex, et in Gallia nullius ferme usus sunt maxime post Edictum Francisci I. anno 1539. art. 166. Espen. diss. de asyl. templor. cap. 7. §. 5., Covarr. Var. Resol. lib. II. cap. 20., Thomass. disc. Eccles. P. II. lib. III. cap. C., quae jura immerito suggillat Azevedus ad l. 3. tit. 2. lib. 1. Recopil. n. 31.

7 · Restituit Honorius, et Theodosius.

pr.Anno sequenti 399. Concilii Africani Patres ad Honorium legationem miserunt, ut pro confugientibus ad Ecclesiam, quocumque reatu involutis, legem de gloriosissimis Principibus mererentur, nequis eos audeat abstrahere. Vide Harduin. tom. 1. Concilior. pag. 894., et Justellum tom. 1. pag. 154. Quare saeculo V. ineunte anno 431. nova lege Theodosius asyla restituit, quae ex parte exstat in 1. 4. Cod. Theodos. de his, qui ad Eccles. confug., 1. 3. Cod. Just. eod., et apud Gothofr. integra eod. habetur. In eamdem sententiam Honorius et Theodosius anno 414. in l. 2. Cod. de his, qui ad Eccles. confug. edixerunt, se fideli devotaque praeceptione sancire, nemini licere ad sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere sub poena Majestatis. Sed calamitosis, non dolosis delinquentibus con cessit.

8

pr.Non tamen dolo delinquentibus fuerunt concessa, sed culpa, calamitosis et innocentibus, iis videlicet, qui timore compulsi ad Ecclesias confugiunt: pateant enim (verba sunt Imperatoris in dicta 1.4. Cod. Theodos. de his, qui ad Eccles. confug.) summi Dei templa timentibus. Et denique Justinian. Nov. 17. cap. 7. statuit: Neque homicidis, neque adulteris, neque virginum raptoribus delinquentibus terminorum custodies cautelam: sed etiam inde extrahes et supplicium eis inferes..... Templorum cautela non nocentibus, sed laesis datur a lege: et non erit possibile utrumque tueri cautela sacrorum locorum, et laedentem, et laesum. Itaque jus civile dolo malo, et ex proposito delinquentibus tandem asylum denegavit,

9 · Secus Jure Canonico.

pr.Longius tamen fortasse, quam par est, asylorum jura Jus Canonicum protraxit, quod in ter alios Patres Gregorius ipse M. agnoscit lib. 7. cap. 24. Nam I. in can. 8. Caus. 17. q. 4. Augustini sententia excommunicationis occurrit adversus eos, qui asyla violaverint, itemque Gelasii can. 10. In Concilio Triburiensi, relato can. 20. ibidem, cautum, ut nongentos solidos Episcopo componat violator, et ipse publica poenitentia justo judicio Episcopi mulctetur. In Concilio Toletano XII. can. 10. apud Gratian. can. 35. ibidem jus asyli extra Ecclesiam ad triginta passus in toto circuitu extensum est. In Concilio Aurelianensi 1. relato in can. 36. prohibitum, ne fugiens ad Ecclesiam exire cogeretur, nisi omni poenarum genere esset securus, ita ut ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Innocentius postea III. in cap. 6. de immunit. Eccles. generaliter decrevit, quod quantacumque quis gravia maleficia perpetraverit, non erit violenter ab Ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem, vel ad poeепат: sed Rectores Ecclesiarum sibi obtinere debent mетbra, et vitam. Et excipit tantum publicos latrones, et nocturnos agrorum depopulatores. Postea Gregorius XIV. improbissimis his hominibus adnumeravit: I. grassatores viarum, II. homicidas in ipsis. Ecclesiis, seu Coemeteriis, III. proditorie homicidas, IV. assassinii reos, V. haereticos, VI. criminis laesae majestatis reos, Bulla speciali 28. Maii 1591. data; quae quidem si hodie obtineret, coërcitio criminum, et vitae necisque potestas non in Principum, legumve arbitrio foret, sed Sacerdotum.

10 · Quid olim apud Gallos.

pr.Neque Canonici Juris in universum scita, sed magis Civilis adprobarunt posteriores Christianorum Principum leges, id est, casu tantum, seu culpa delinquentibus, minime vero dolo, et per insidias asylum concesserunt. Namque in Gallia Carolus M., qui pluribus legibus immunitatem Ecclesiarum firmaverat, anno 779. constituit, ut homicidae, et ceteri rei, qui legibus mori debent, si ad Ecclesiam confugerint, non excusentur, neque eis ibidem victus detur. Prolixior ejusdem Imperatoris lex exstat anno 803. apud Balus. tom. 1. Capitul. pagg. 387. et 759. contra fures homicidas, et similes ad Ecclesiam confugientes, ex qua compellendus erat semel, iterum et tertio Episcopus, vel Rector, ut facinorosissimum quemque traderet; et pro prima vice contumax XV. solidos, altera XXX., tertia demum quidquid reus damni fecerit, solvere cogebatur, et tandem ipse Comes veniens licentiam habebat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit.

11 · Wisigothos, et Hispanos.

pr.Wisigothorum, quibus olim viximus, legibus homicidae et reliqui facinorosi ad Ecclesiam confugientes ea conditione tradi solebant, ut mortem nunquam subirent; sed in potestate parentum occisi, et propinquorum perpetuo manebant, quibus quaeque vellent de eisdem statuere, vitae periculo excepto, amplissima jure publico data erat facultas, lib. VI. tit. 5. §. 16., et lib. IX. tit. 3. SS. 1. 2. 3. et 4. Apud Hispanos postea immunitas Ecclesiarum definita ad certos casus fuit, quos ex Codice Theodosiano, et Jure Civili potissimum decerpsit Alphonsus X. 11. 4. et 5. prim. partit. 11., quibus adjungenda est 1. 8. tit. 6. lib. 1 For. Regal., et 1. 3. tit. 2. lib. 1. Recopilat.

12 · Et Lusitanos.

pr.Lusitanorum leges de immunitate Ecelesiarum latas suo Codice Alphons. lib. 2. tit. 8. speciali inseruit, Emman. tit. 4., Philipp. tit. 5. eod. lib. Principio tituli in omnibus Codicibus generalis haec regula traditur, omnes scilicet Ecclesias etiam non consecratas jure immunitatis gaudere, quod haustum esse videtur ex cap. 9. de immunit. Eccles., ubi Gregorius IX. Ecclesiis etiam non consecratis immunitatem concessit.

13 · Immunitas quibus locis detur.

pr.Occasione Ecclesiae asyli quoque jus concessum Ecclesiae atrio speciali Ordinatione lib. 2. tit. 5. §. 11.; abest namque ab Emmanuelino et Alphonsino Codice: et eadem ratione publicae ca pellae, Episcopi auctoritate erectae, itemque areae sepulcrali, seu loco religioso concedendum esse videtur.

n1In Codice Philippino lib. 2. titulus 5. §. 11. deductus fuit ex Sebastiani Regis denominata Concordia art. 1., quae atrio Ecclesiae certe equidem immunitatem ibidem tribuit, cum de illius validitate quaerit. Exstat in hanc rem prolixa Theodosii et Valentiniani AA. constitutio data anno 431. apud Gothofred. in l. 4. Cod. Theodos. de his, qui ad Eccles. confug., et in fine Graecorum Exemplarium Concilii Ephesini, quae non modo templo, seu να, Altari et Sacrario, seu θυσιαςηριῳ, in quo clerus, et oratorio publico, seu εὐκτηριῳ, in quo populus stabat; sed etiam septo cuicumque Ecclesiae, id est, cellulis, hortulis, balneis, areis, atque porticibus, et locis aliis, arboribus, aut muro cinctis ad exemplum Ethnicorum Principum asylum concedit. Verum hujusmodi constitutio hodie extra Ecclesiam, vel ejus aream, atriumve locum apud nos non habet. Gentiles quoque sepulcra sua tamquam res sanctas, religiosas, et divini juris habebant, erant quippe Diis Manibus sacra; et inde fluxerunt tot poenae in violatores sepulcrorum, de quibus in tit. Dig. et Cod. Theod., et Justin. de sepulcro violato, quibus etiam immunitatis jura concedenda non superstitiosa illa ratione, sed quia κοιμητηρια publica sacra auctoritate eriguntur, et quidem sub certis caerimoniis, ritibus et benedictionibus, et praesertim quia hodie vel in ipsa Ecelesia habentur, vel in ejus atrio, et loco Ecclesiae proximiori; quare eidem comparantur in cap. 5. de immunit. Eccles., et eodem atque ipsa Ecclesia asyli jure fruuntur, cap ult. et rubrica eodem.

14 · Et quibus non.

pr.Cum vero immunitas non sit ultra casus legibus nostris expressos protrahenda, consequens est, perperam eam vulgo tribui oratorio privato, itemque xenodochiis, nosocomiis, ergasteriis, et aliis piis, venerabilibusque locis, quae licet religiosa adpellet Pontifex in cap. 4. X. de relig. domib., non ideo eis erit immunitas tribuenda. Nec excipio Monasteria ipsa Religiosorum, et multo minus illorum septa, et hortos Conventui licet proximiores, et ipsas Episcoporum et aliorum Ecclesiasticorum domos; iis namque et similibus locis immunitas proprie haud competit, Ord. Emman. lib. 1. tit. 54. SS. 10. 11. 12., et lib. 5. tit. go. §. 4., Philipp. lib. 1. tit. 73. §. 7., et lib. 5. tit. 104. S. 3., Extravag. 12. Martii 1603. §. 7. Collect. I. ad Ord, lib. 1. tit. 73. N. 1.

n1Theodosius Imperator in saepius memorata constitutione data anno 431. apud Gothofred. in 1. 4. Cod. Theod. de his, qui ad Eccles. confug., locis omnibus Ecclesiae proximioribus, sepe, vallo, arboribus, vel muro circumdatis, veluti porticibus, atrio, coemeterio, fabricae, hortis, cellulis, xenodochiis, nosocomiis, Episcoporum et Clericorum domibus, quae ut plurimum ad Ecclesiam prope erant, immunitatem concessit. Paulo postea Con cilia, Pontifices, Imperatores asylorum terminos non semel designarunt. Et in primis Episcopi palatio aperte asylum tribuere videtur can. Id constituimus 36. Caus. XVII. Quaest. 4. Synodus Toletana relata eadem Caus. et Quaest. can. 35. asylum tribuit intra triginta passus ab Ecclesiae januis: Nicolaus Pontifex ibidem can. 6. majori Ecclesiae per circuitum quadraginta passus tribuit, minori, seu capellae triginta. Honorii et Theodosii Constitutio exstat (si modo ea vera est) in Adpendice Codicis Theodosiani, qua quinquaginta passibus ultra Basilicae fores securitas tribuitur. Satis de peregrinis asy lorum legibus: pluraque habet Rittershusius de asyl. cap. 8., Binghamus Origin. antiquitat. ecclesiasticar. lib. 8. cap. 11. §. 9. Ad Lusitanum vero jus quod adtinet, ego nullam aliam legem invenio, quae praeter Ecclesiam, et illius atrium locis aliis utut venerabilibus immunitatem concedat. Nam in toto titulo 5. Ord. lib. 2., Emman. tit. 4., ubi specialiter de immunitate agitur, ne verbum quidem de xenodochiis, monasteriis, Episcoporum et Clericorum domibus invenitur. Deinde Emman. Ord. lib. 1. tit. 54. §§. 10. 11. 12. aperte decernit, quod, Praelatis licet invitis et repugnantibus, possint adparitores et judices nocentes, qui ad eos confugerunt, per vim abducere, quando scilicet ea commiserunt crimina, quibus illorum domus asylum non praestat, et quod in aliis minoribus delictis debeant nocentes tradere, alioquin jurisdictionem, et quaecumque a Rege habuerint privilegia ipso facto amittant. Eadem Emmanuel. Ord. lib. 5. tit. go. §. 4. statuit, quod in criminibus capitalibus nocentes in ipsis Episcoporum et Abbatum domibus judices perquirant ac comprehendant: iique, si hujusmodi investigationes impediant, eam incurrunt poenam, quam leges in eos statuunt, qui Regis Administris resistunt. Haec de criminibus capitalibus. In criminibus vero non capitalibus si nocentes non tradant, neque in eorum inquisitiones consentiant, non modo jurisdictionem, si quam habent, amittunt, et alias incurrunt poenas ibidem statutas, sed jure habentur tamquam veri nocentium custodes, eorumque legibus specialibus subjiciuntur, Ord. dict. lib. 5. tit. go. in princip. §§. 3. et 4., et lib. 1. tit. 54, §. 9. Similia fere habentur Philippino Cod. lib, 1. tit. 73. §§. 7. 9. et 10., et lib. 5. tit. 104. in princ. et §. 3.: notandum tamen quod versiculum ultimum eod. §. 3. Philippus addidit Emmanuelis Codici lib. 5. tit. go. §. 3., itemque itemque integrum §. 8. lib. 1. tit. 73.; quae tamen omnia debent intellig ad mentem sensumque eorum, quae Einmanuel et Philippus ipse II. locis citatis antea constituerant. Eadem fere inculcavit Philippus III. Extravag. 12. Mart. 1603. apud novam Ord. edit. Collect. I. ad lib. 1. tit. 73. N. 1. §. 7. Jam vero cum Regii Magistratus nocentes in Praelatorum et Abbatum domibus perquirere possint et comprehendere in capitalibus delictis, et in aliis non capitalibus ipsi eos tradere teneantur, ne poenam legibus statutam incurrant; sequitur, hujusmodi locis asylum proprie non competere. Quare iidem, dum nocentes recipiunt, vel occultant, vehementer peccant in Ord. lib. 5. tit. 105., Emman. tit. 71., Alphons. tit. 100., et in ll. 1. et 2. Cod. Theod. de his, qui latron: vel aliis criminib. reos occultav., 1. 1. Cod. Justin. eod.

15 · Asyli jure non fruuntur magnatum domus.

pr.Quemadmodum nec competit Regni magnatum domibus, quacumque ii fulgeant dignitate, Ord. eod. lib. 1. tit. 73. §.7., et lib. 5. tit. 104. §. 3. Neque ullus in Regno, aut Provinciis hodie locus est, qui asylum praestet, Extravag. 10. Januarii 1692. apud Ord. lib. 1. tit. 7. Collect. I. N. 2. ibi: E outrosi mando, que não haja mais Couto algum nestes meus Reinos, e Senhorios; porque todos os seus privilegios, e concessões, e doações, por mais especiaes que sejão, e por mais condições, e clausulas exuberantes que tenhão, hei por expressamente derogadas, por qualquer causa, ou titulo que fossem concedidas, assi a pessoas seculares, como ecclesiasticas; por não ser justo, que se conservem aquelles privilegios, que se fizerão odiosos, e prejudiciaes á Republica; e que difficultando o castigo dos delinquentes, facilitão mais os delictos; para o que tambem hei por derogadas as Ordd. do liv. 5. tit. 123., e a do liv. 2. tit. 48. no principio, e §. ultimo.

n1I. 8 Regni magnatum domus, et palatia Ducum, Marchionum, Comitum, cet. asylum non praestant; quare easdem investigare, et nocentes ibidem inventos comprehendere judices possunt ex dictis Ordinationibus, quae quidem frustra scriptae esse videntur; nam quotidie videmus nobiles quosdam, et, quod magis mirandum, monachos intra claustra, et in vineis suis delinquentes recipere et occultare, et eorum opera et ministerio uti ad illarum culturam, quin eos quisquam comprehendere audeat. Erant olim in extremis quibusdam Regni partibus publica asyla certis delinquentibus ab antiquissimis inde temporibus politicis rationibus constituta (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. XVI. §. IV.), de quibus Ord. lib. 5. tit. 123., Emman. tit. 52., Alphons. tit. 61. Honores etiam, et civilia nobilibus asyla et Praelatis jam inde a Regni initio concessa erant, quae tandem definivit Dionysius Rex non semel, sed iterum atque iterum, Ord. lib. 2. tit. 48., Emman. tit. 40., Alphons. tit. 65., et lib. 3. tit. 50. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LIV.). Verum has Ordinationes, et asyla omnia revocavit Petrus II. Extravag. 10. Januarii 1692.; similis apud Hispanos lex est lib. 8. tit. 16. 1. 1. Recopilat.: ea autem belli praesertim tempore Reges suscitare solent, et quidem suscitavit ipsemet Petrus II. Extravag. 20. Augusti 1703. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 123. N. 1. Multum autem incivilis est, ut haec obiter adnotem, privata Senatoris Oliveirae Nota ad Extravag. 10. Januarii 1692. apud novum Repert. verbo Coutos, et verbo Homiziados, neque ea profecto digna erat, quam voluminis hujus auctor transcriberet, et publicae luci traderet.

16 · Nec Legatorum.

pr.Neque etiam Legatorum domus asylum nocentibus praestat, quamvis ipsi immunes sint, et tota eorum familia; et in hoc tantum immunitas et privilegium Legatorum jure Gentium consistit ex sententia Grotii de jur. bell. lib. II. cap. 18. §. 8., et Thomasii peculiari dissert. de jure asyli, legatorum aedibus competente. Quare bene hanc in rem Joannes V. 11. Decembris 1748. in 1 Adpendice legum Extravag. N. 7. edixit: E por quanto tem succedido algumas vezes, que os reos, para se subtrahirem ao braço da Justiça, se refugiáo ás casas dos Ministros Estrangeiros, que talvez thes dão asylo muito contra a intenção e fim do Direito das Gentes, a qual nunca foi de que a immunidade das casas dos ditos Ministros servisse de pretexto para a impunidade dos malfeitores, ou para impedimento do regimen do Paiz, para perturbação do socego e segurança dos Naturaes: hei por bem determinar, que todo o reo, seja por causa civel, ou criminal, que se acoutar nas ditas casas, para isentar - se do poder das Justiças, incorra por isso em pena de dous annos 1 de degredo para Angola.... e que o pleito, ou processo, por cuja razão se tiver assim refugiado, por esse mesmo facto se entenda provado contra elle, sem que possa ser admittido a justificar - se em instancia alguma. Non datur in causis civilibus, neque in minoribus delictis.

17

pr.Quia vero Ecclesia capitales poenas et humani sanguinis effusionem praesertim abhorret; idcirco Reges nostri illius partes sequentes asylum tantum iis concesserunt, qui ea commiserunt crimina, ex quibus vitae amissio, aut membrorum detruncatio sequeretur. Quare in causis civilibus, et levioribus delictis, quibus poena pecuniaria, exsilii, ad triremes, flagellationis, vel perpetuae servitutis irrogatur, nullus ecclesiasticae immunitati locus relinquitur, Ord. lib. 2. tit. 5. in princip., Emman. tit. 4. Itaque immunitatem, et asylum non habent: I. servus ad Ecclesiam confugiens, dict Ord. §. 6., Emman. §. 4., cap. 4. de immunit. Eccles., 1. 5. Cod. Theodos. de his, qui ad Eccles. confug., S. 2. Inst. de his, qui sui, vel alieni juris sunt.

18 · Neque in gravioribus quibusdam.

pr.Neque Judaei, Mauri, et reliqui Chri stiani nominis hostes, Ord. lib. 2. tit. 5. §. I., 1. 2. Cod. Theod. de his, qui ad Eccles. confug., 1. 23. Cod. de Judaeis: II. qui maleficium in Ecclesia, vel in ipsam Ecclesiam committunt sive casu, sive de industria, dicta Ord. §. 2., cap. ultim. de immunit. Eccles., neque verba Ord. eod. §. ibi: tendo dantes deliberado para nella malfazer conditionem important: III. fur manifestus, qui cum furto deprehenditur: IV. latro publicus, qui scilicet omnium existimatione pro tali habetur: V. viarum praedones: VI. incendiarii, dict. Ord. §. 3.: VII. bonorum raptores: VIII. qui alienam uxorem stupraverit, et denique quicumque gravia quaelibet delicta dolo, et per insidias commiserint, dict. Ord. §. 4., Emman. §. 3. Itaque qui alium insidiose occidit, omnia privilegia, et asylum amittit, Ord. lib. 5. tit. 37. §. ult., cap. 1. de homicid. in 6. Nec excipio maritum, qui uxorem occidendo nunquam immunitate gaudet; nam vel id jure facit, vel injuria; si primum, ut in casu Ord. lib. 5. tit. 38., immunitas eidem prorsus inutilis est; si secundum, ut quilibet alius homicida omnino habetur, proin. deque hoc casu immunitate non gaudet; et ita adcipio Ord. lib, 2. tit. 5. §. 5.

n1Totus quantus est §. 4. Ord. lib. 2. tit. 5. longe difficillimus est, et sibimet ipsi contrarius. In principio usque ad versum E isto ponit regulam juri divino certe consentaneam, et civili, ut jam superius monuimus, quod scilicet immunitate Ecclesiae non gaudeant qui-- cumque dolo malo, de industria, per insidias et occultas machinationes delinquunt. Postea vers. E isto hujusce regulae intelligentiam adfert, nempe dolo licet delinquentem, et ex proposito immunitate gaudere, si animum et intentionem alterum laedendi non habuerit. Et quis non videt, quod hujusmodi interpretatio regulam initio Sphi adpositam totam subvertit? concedit namque hic immunitatem dolo delinquentibus, quam illic denegavit. Progreditur Ordinatio, et exemplum hujus intelligentiae adponit vers. Pode - se in latrone et adultero, qui licet furtum, et adulterium dedita opera, et dolo committant, cum praecipue non intendant alterum laedere, sed res alienas suffurari, vel foedae sensuum voluptati deservire, immunitatis jure fruuntur. At vero quam nimium subtilis est hujusmodi philosophia! Namque vix intelligitur, quomodo a latrone, vel adultero intentio alium laedendi abesse possit; qui enim deliberato animo rem alienam furatur, vel alienam stuprat uxorem, non potest non habere deliberatum animum alterum laedendi, et injuria adficiendi. Illud vero hic notandum, hanc intelligentiam, et illius exemplum ideo fuisse dicto §. adpositam, quia in jure communi (quo nomine venit jus civile Romanum) statuta credebatur, ut constat ex Emmanuelis praesertim Codice lib. 2. tit. 4. §. 3., ibi: E esto achamos que se deve per direito entender. Eodem §. vers. E por tanto immunitatem Ordinatio denegat bonorum raptori, et alienae mulieris stupratori, quam antea latroni, et adultero simplici concesserat; quae quidem omnia inter se pugnare videntur; neque praeterea hujus versiculi decisio, et multo minus verbum illud E por tanto antecedentibus ullo modo connectitur. Tandem in vers. Porem usque ad finem Sphi non ultro spon teque sua, sed quasi invitarum virginum raptoribus im munitatem concedit, et non alia ratione, quam quod eamdem jus Canonicum statuisset in cap. 6. de immunit,: Ecclesiar., et in can. De raptoribus 3. Caus. 36. quaest. 1, Haec cum ita sint, universam nostrae Ordinationis decisionem dicto §. 4. et ejusdem dignitatem vix tueri posse arbitror. Ego quidem in illius sententiam et regulam initio Sphi adpositam lubentissime manibus pedibusque irem; literałem vero ipsius intelligentiam probare non possum, quia non modo rationi naturali et Reipublicae securitati contraria est, verum etiam quia repugnat eidem-, met regulae, quam Ordinatio principio statuit; et si non illius verbis et literis, menti saltem et sententiae, a qua vera interpretatio petenda, adversatur, Neque praefata intelligentia, cum in jure non inveniatur, et hanc ob causam fuisset recepta, legis vigorem habere potest. Quare çredo ego dolo, et ex proposito delinquentes immunitate non gaudere, et haec primaria est totius §phi decisio; eur consequens omnino est, ut non solum bonorum raptores, et alienae mulieris, vel virginis stupratores, sed latrones quicumque et adulteri, dummodo consilio et dolo delinquant, asyli jure non fruantur; neque quod de virginum raptoribus in fine §phi ex jure Canonico adstruitur, hodie illius in foro auctoritate explosa, alicujus momenti esse potest.

19 · Praxis circa immunitatem.

pr.Multum tamen leges nostrae Episcopi Vicario, vel Ecclesiae Rectori tribuunt, dum prohibent ad eamdem confugientem, non nisi eo vocato et audito, extrahere, Ord. lib. 2. tit. 5. S. 7. cum sequent., Emman. tit. 4. §. 5. eod., art. 13. primae Concordiae Dionysii Regis, art. 4. et 5. Joan/ nis I., art. 2. Alphonsi V., quibus conjungenda lex 2. ejusdem Alphonsi Comitiis Leiriensibus lata. Itaque statuit Ordinatio, quod Regius Magistratus et Ecclesiasticus judex super immunitate inter se colloquantur; iis vero in contraria euntibus, Curiae Praetor adeundus, vel provincialis, quicumque loco proximior fuerit, qui controversiam dirimet, dict. Ord. §. 8. verbis: E o que quadahum delles per si só determinar, se guardará: immunitatis namque causa mere civilis et temporalis est; ideoque illius tandem decisio judici tantum saeculari concessa eod. §. 8. Adcedit, quod solius Regis est, vel Magistratus ab eo deputati sua jura et privilegia interpretari, et controversias omnes ad jus civile publicum, et Regiam jurisdictionem quovis modo adtinentes judicare, Ord. lib. 2. tit. 1. §. 15., et lib. 1. tit. 12. §. 5. vers. E se vir, et S. 7., in quo spe- cialis de asylis templorum mentio fit.

n1Ord. Alphons. lib. 2. tit. 5. art. 5., judici saeculari concedit nocentes ab Ecclesia extrahere iis in casibus, quibus immunitati locus non est, quorum scilicet judicium ei tantum concedit; nec opus erat Episcopi Vicarium audire, et vocare aut Ecclesiae Rectorem; ei tamen debebat securitatem vitae et membrorum pro reo promittere. Praelati de jure hoc conquesti, et de violata immunitate repetitas querelas moventes, a Regibus dimittebantur, generali responso adcepto, velle se ex animo Ecclesiae mandatis obtemperare, et illius immunitatem, prout jure constitutum est, servare, sed cum, iis insciis et repugnantibus, improbissimos reos ab Ecclesiis extrahi jussissent, in eosque poenis legibus definitis animadverterent, non cessarunt querelae et lamentationes; sed incassum laborarunt ad tempora usque Emmanuelis Regis, quo regnante, obtinuerunt, ut Vicarius Episcopi, vel, eo absente, Ecclesiae Rector una cum judice saeculari audirentur, et tandem Curiae Praetor adeundus, qui causam de validitate immunitatis, omni adpellatione remota, solus tunc et sine collega dirimeret, Quare quae de Vicario Episcopi, et Ecclesiae Rectore scripta inveniuntur Emman. Cod. lib. 2. tit. 4. §§. 5. 6. 7. 8., et Philipp. tit. 5. §§. 7. 8. 9. 10., singularia sunt, et ab antiquis Regni legibus et consuetudinibus aliena. Haec tamen Emmanuelis Ordinatio simul cum aliis (quod hic notandum est) a semidoctis quibusdam hominibus apud Joannem III. non semel improbata fuit, vel quia Praetorem Curiae judicem constitueret in causa immunitatis, quam mere Ecclesiasticam, vel mixtam esse serio existimabant, vel quia nocentem ab Ecclesia interim extrahendum, et in custodia publica retinendum concederet contra Ecclesiae praetensa jura. Quid multa? Piissimo Regi persuadere potuerunt, Emmanuelis Parentis Codice quam plurimas Ordinationes contineri sacris canonibus, et Ecclesiae libertati contrarias, ab eodem propterea, legitima auctoritate petita, reformandas ac corrigendas. Et eo res tandem redacta est, ut a Rege nominarentur, qui optimum, prout illa tempora ferebant, Emmanuelis Codicem reviserent ac examinarent; sed quam male verum examinant indocti, corrupti et inurbani judices! Consultus hac de re in primis fuit Franciscus Coëlius, celebris hoc tempore Juris Canonici Professor Primarius, qui scribere non dubitavit, Regias Ordinationes, quarum longum catalogum texuit, de Ecclesiasticis, et Ecclesiae, eorumque bonis, juribus, privilegiis, cet. disponentes, ob defectum jurisdictionis nullas prorsus esse et irritas. Regia deinde Conscientiae, ut adpellant, Curia, çui Academica haec dictata, quae in Bibliotheca mea exstant, missa sunt, eadem probavit, et ad eorum fere modum et expositionem Regem con suluit; et hinc natae plures Ordinationum emendationes, correctiones, declarationes, quae nimium sub Sebastiano adauctae in Philippinum tandem, quo utimur, Codicem irrepserunt. Neque eximius hic Canonista Concordias inter Reges nostros et Praelatos habitas tanti fecit, quanti postea Gabriel Pereria in libris de Manu Regia, et in sua Monomachia inscripta: Das Concordias, que os Reys fizerão com os Prelados de Portugal: namque solum probavit quas Pontifices inter se et Reges ha buerunt non in forma communi, ut Juristae loquuntur, sed specifica, de plenitudine scilicet potestatis, vel cum expressa derogatione juris Canonici. Sed vero misera haec jurisprudentia, et miseri homines hodie sunt vel risu, vel miseratione dignissimi. Haec tamen in medium adducere placuit, cum ex iis possint non parum illustrari et asylorum jura, et illorum praxis, seu historia specialis.