IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 5

Extrav. comm. 5.4De schismaticis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 5.4.1

Processus et sententias, latas per Bonifacium VIII. contra Iacobum et Petrum de Columna tanquam schismaticos, et eorum posteros, revocat hic Benedictus XI. exceptis confiscationibus, in quibus nihil immutat. Et sic (ut clare patet) haec extravagans corrigit et prorsus revocat cap. uni. eod. tit. libr. VI. Benedictus XI.

Dudum bonae memoriae Bonifacius Papa VIII. praedecessor noster contra Iacobum, Petrum et Ioannem de sancto Vito, Ottonem quondam, Agapitum, Stephanum et Iacobum Scyarram, nepotes memorati lacobi, et filios olim Ioannis de Columna et posteritatem eorum, nec non contra Richardum, Petrum et Ioannem de Monte nigro, ac adiutores, fautores et receptatores eorum cuiuscunque status, etiamsi imperiali vel regali dignitate fulgerent, contra ipsam insuper Praeneste, dum vixit, varios fecit processus, sententias graves poenas habentes et multas, prout in eisdem processibus continetur, ex quibus sic paucas ex multis, et prolixis breves exprimimus, quod intelligi volumus specialiter singulas numeratas et nominatim expressas. Inter cetera siquidem deposuit dictos Iacobum atque Petrum a cardinalatibus sanctae Romanae ecclesiae reddens eos et filios dicti Iacobi et posteritatem eorum inhabiles ad apostolicae dignitatis apicem et cardinalatus honorem, ipsos, eosdemque Iacobum et Ottonem, et Richardum beneficiis ecclesiasticis et ecclesiis cunctis privavit, eosque et Agapitum, Stephanum et Scyarram praedictos bannivit ab Urbe, et ita ecclesiae supra dictae ipsorum confiscavit bona et iura, plurium excommunicationum sententiis innodavit, addixit infamiae, capiendos exposuit, iudicavit schismaticos, et tanquam haereticos puniendos, ab administrationibus et officiis, iurisdictionibus, exercitio et dignitatibus in Urbe et circa in Romana ecclesia et curia, ac ipsorum posteros perpetuo, et in terris Romanae ecclesiae usque in quartam generationem per masculinum et femininum sexum coercuit, eis incolatum, civilitatem et habitationem Urbis, circumpositae regionis et terrarum subiectarum ecclesiae interdixit, et intestabiles fecit. Nos itaque, qui eius vices in terris gerimus, cuius est proprium misereri et parcere, eorum miseriis et aerumnis compatimur, ad clementiam pro eis commovemur, ipsis pietatis nostrae aperimus viscera, et mansuetudinem non negamus, misericordes ab eis non avertimus oculos, illisque pium animum exhibemus. Ideoque omnes praedictas depositionis a cardinalatibus, privationis a beneficiis et ecclesiis, inhabilitatis ad Papatum Romanum, et (bonorum et iurium, quae certis nobilibus Romanis civibus et aliis concessa sunt, confiscationibus exceptis, in quibus nihil immutamus ad praesens,) sententias, poenas et mulctas, et alias, quae in processibus memoratis sive alibi continentur, verbo etiam in vita ipsius vel in morte in eos latas et inflictas, seu confirmatas et innovatas per praedecessorem eundem, sicut, si (ut praedicitur) essent per nos specialiter numeratae et nominatim expressae, tam ad praedictos Iacobum et filios dicti Ioannis de Columna masculinam et femininam prolem eorundem Ioannis, et filiorum per utrumque sexum posteritatem descendentem ab eis, Petrum et Richardum et Ioannem de Monte nigro praefatos, quam ad coadiutores, fautores, receptatores, susceptores et sequaces eorum quoslibet alios, penitus tollimus et viribus vacuamus ita, quod nec etiam pro praeterito tempore possint super eis aliquae personae impeti, quae incurrissent eas, aut contra ipsas aliquem effectum habere. Eisque quod quaevis alia, quam praefatarum depositionis a cardinalatibus, privationis beneficiorum et ecclesiarum, confiscationis bonorum et iurium, quae (ut praemittitur) dictis civibus seu aliis sunt concessa, et inhabilitatis ad Papatum sententia sive poena abstulit, reddimus, et irregularitatem, si quam quoquo modo contraxerint, removemus, et notam abolemus ipsius, inhibentes, ne iam dicta Praeneste cum monte suo reaedificetur vel muniatur, aut civitatis nomen sive episcopatum recuperet absque nostra licentia speciali, non obstantibus quibuscunque constitutionibus, processibus, inhibitionibus, decretis, privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta earum effectus possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum debeat in nostris literis fieri mentio specialis 16. [1303.]