IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 5

Extrav. comm. 5.3De haereticis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 5.3.1 · Benedictus XI. Inquisitoribus haereticae pravitatis.

Decretalem: Per hoc. eod. tit. libr. VI. declarat, bona haereticorum per dioecesanos usurpari vetans.

Ex eo, quod quaedam novella constitutio, super negotio haereticae pravitatis a bonae memoriae Bonifacio Papa VIII. praedecessore nostro edita, continet, quod in ipso negotio per dioecesanos episcopos et inquisitores super eodem facto inquiri valeat communiter vel divisim, et, si divisim processerint, teneantur sibi invicem communicare processus, nos consulere voluistis, quando et quoties sit ista processuum communicatio facienda. Nos autem de fratrum nostrorum consilio, intelligendo dioecesanos et inquisitores tunc demum divisim procedere, quum hi et illi separatim, non quando episcopi tantum, vel inquisitores tantum procedunt, consultationi vestrae breviter respondemus, quod, quando utrique procedunt seiunctim, sibi debent in fine tantum, dum nihil restat agendum, nisi quod solum sententia promulgetur, communicare processus. Licet enim quibusdam potuisset videri per legem civilem, quod, sicut, quando aliquis ex actitatis coram alio debet ferre sententiam, utputa, quando administrator delegat causam sibi sententia reservata, saltem in principio, id est contestatione, rursus in medio, et semel in fine, quae sunt examinata audire debet, ita et in casu praesenti, ubi ex actis coram alio habitis alter profert sententiam m,, sic ter huiusmodi acta recenseat, quod fieri non potest, si eorum denegetur editio: tamen id aequitas canonum non admisit. Unum sane casum excipimus, si alter commode non possit procedere, nisi alterius actis visis. Ex hac enim causa semel tantum, ut fraudi locus non fiat in toto negotio copia tribuatur. Verum quia nonnulli dioecesani partem partis proventuum de haereticorum bonis inquisitionis officio deputatae propter expensas, quas, dum inquirunt, in saepe dicto negotio faciunt, a vobis exigere moliuntur: hoc, tanquam iuri absonum, (quum ordinarii sint, ideoque officium tale, quod eis incumbit, propriis eos oportet explere stipendiis,) fieri penitus prohibemus. Rationem autem iidem dioecesani proventuum, obventionum ex inquisitionis officio a vobis, non obstante aliqua constitutione, consuetudine vel mandato contrariis, non exposcant, sed eam camera nostrae, vel alii, cui nos vel successores nostri Romani Pontifices mandaverimus reddendam, reddatis, quae generaliter observari iubemus.

Extrav. comm. 5.3.2 · Ioannes XXII.

Tres errores magistri Ioannis de Poliaco doctoris Parisiensis his damnantur.

Vas electionis, doctor eximius et egregius praedicator, cuius praedicatio mundum docuit universum, praesumptuosam illorum audaciam refrenare sollicitus, qui, prudentiae propriae innitentes, in errores proprios prolabuntur, non plus sapere, quam oportet sapere, sed ad sobrietatem sapere salubri doctrina suggessit, et iuxta Sapientis eloquium:,, Quisque suae prudentiae modum ponat. " Sane dudum, quum dilectum filium magistrum Ioannem de Poliaco sacrae theologiae doctorem certis ex causis de fratrum nostrorum consilio ad nostram praesentiam vocavissemus, fide digna relatio ad nostrum perduxit auditum, quod ipse in quibusdam articulis, tangentibus poenitentiae sacramentum, non sobrie, sed perperam sapiebat, infra scriptos articulos, periculosos continentes errores, docens publice in suis praedicationibus et in scholis. Primo siquidem adstruens, quod confessi fratribus, habentibus licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti. Secundo, quod stantes „Omnis utriusque sexus " edicto in concilio generali, Romanus Pontifex non potest facere, quod parochiani non teneantur omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti confiteri, quem dicit esse parochialem curatum. Immo, nec Deus posset hoc facere, quia, ut dicebant, implicat contradictionem. Tertio, quod Papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessionem, immo nec Deus, quin confessus habenti licentiam teneatur eadem confiteri proprio sacerdoti, quem dicit esse (ut praemittitur) proprium curatum. Nos igitur, scire volentes, si suggesta sugge nobis veritatem haberent, articulorum praemissorum copiam eidem magistro Ioanni fecimus assignari, et ad sui defensionem plenam audientiam sibi praebuimus tam in nostra et fratrum nostrorum praesentia in consistorio, quam alias coram aliquibus ex ipsis fratribus, per nos ad huiusmodi officium deputatis. Verum licet praefatus magister dictos articulos et contenta in ipsis deTit. III Cap. I. 3) taliter: Cod. coll. 4) quandocunque: ACG 5) in fendere niteretur: asserebat tamen, se paratum credere et tenere in praemissis et aliis, quae tenenda et credenda esse sedes apostolica definiret. Nos igitur, attendentes, quod praedictorum articulorum assertio, praedicatio et doctrina redundare poterant in multarum perniciem animarum, ipsos per praelatos magistros in theologi examinari fecimus diligenter. Nos ipsi etiam cum dictis fratribus nostris collationem sollertem et examinationem habuimus super his. Per quas quidem collationem et examinationem super his habitas comperimus, praemissos articulos doctrinam non sanam, sed periculosam multum et veritati contrariam continere. Quos etiam articulos omnes et singulos idem magister Ioannes, veris sibi rationibus opinioni dudum suae habitae contrariis demonstratis, in consistorio revocavit, asserens, se credere, eos non veros, sed ipsorum contrarium verum esse, et dicens se nescire rationibus sibi factis in contrarium respondere. Ideoque, ne per assertionem, praedicationem et doctrinam huiusmodi in errorem (quod absit) animae simplicium prolabantur, omnes articulos et quemlibet eorum tanquam falsos et erroneos et a doctrina sacra devios auctoritate apostolica condemnamus et reprobamus de fratrum nostrorum consilio praedictorum, doctrinam contrariam veram 29, et contrarium esse catholicum asserentes, scilicet, quod illi, qui praedictis fratribus confitentur, non magis teneantur eadem peccata confiteri iterum, quam si ea alias confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta concilium generale. Optantesque, veritatis vias notas esse fidelibus cunctis 32 32,, et praedictis erroribus praecludere aditum, ne subintrent errores, felicis recordationis Alexandri IV. et Clementis IV. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum vestigiis innitendo, universis et singulis districtius inhibemus, ne quisquam praemissos articulos, per nos (ut praemittitur) damnatos et reprobatos, et contenta in eis vel aliquo ipsorum, utpote a catholicis mentibus respuenda, tenere audeat, seu defensare quomodolibet vel docere. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus universis et singulis vestrum in civitatibus et dioecesibus vestris, convocato clero et3s populo communiter, omnia praemissa et singula per vos seu alios solenniter publicetis. Nos etiam eidem magistro Ioanni mandamus 39, quod in scholis et sermone Parisiis praedictos articulos et contenta in eis, tanquam veritati contraria, propriae vocis oraculo asseveratione constanti publice debeat revocare, quod se facturum dictus magister Ioannes efficaciter repromisit. Datum Avin. VIII.42 Kal. Aug., Pont. nostri Ao. V. [1321.]

Extrav. comm. 5.3.3 · Idem.

Inquisitores haereticae pravitatis censuras ecclesiasticas fulminare non possunt in officiales et nuncios sedis apostolicae sine ipsius licentia speciali; sed de eorum excessibus informationem facere possunt, et deinde Romano Pontifici significare.

Quum Matthaeus de Pontiniano ordinis Praedicatorum, inquisitor haereticae pravitatis in regno Siciliae auctoritate apostolica deputatus, frivola occasione quaesita, ac nostra et apostolicae sedis reverentia et honore postpositis in dilectum filium G. de Baleto archidiaconum Foroliviensem capellanum nostrum, Campaniae Maritinaeque rectorem, excommunicationis sententiam inconsultis motibus non sine multa temeritate duxerit proferendam: nos, volentes de cetero talium praesumptoribus obviare, universis et singulis tam ordinariis quam delegatis iudicibus, et inquisitoribus pravitatis pravitatis eiusdem eiusdem,, et aliis universis et singulis, quacunque auctoritate fungantur, auctoritate apostolica districtius inhibemus, et mandamus expresse, ne contra nostros et apostolicae sedis officiales vel nuncios, aut ipsorum aliquem, quavis occasione vel causa, absque nostra et apostolicae sedis licentia speciali eis per sedis ipsius literas concedenda, plenam faciente de tenore praesentium mentionem, pro Mon. Boic. 21) hoc praehabito: i. 22) quum diceret: i. Mon. Boic. cedere quoquo modo praesumant, aut in eos vel ipsorum aliquem excommunicationis vel suspensionis, seu quasvis alias sententias promulgare. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane quicquid contra inhibitionem et mandatum huiusmodi contigerit attentari. Volumus tamen, quod dioecesani et inquisitores praedicti super iis, quae negotium tangunt fidei, alii vero super iis, quae rem tangunt vel publicam vel privatam, sive ordinarii, sive delegati quacunque auctoritate fuerint, prout posset ad eorum officium pertinere, si quid per officiales et nuncios ipsos indebite forsan attentatum exstiterit, se plenius informare, idque nobis significare studeant, ut providere super hoc de remedio opportuno valeamus. Nulli ergo etc. Datum Avinion. XII. Kal. Ian., Pont. nostri Ao. XI. [1327.]