Extrav. comm. 1.5De officio custodis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 1.5.1 · Ioannes XXII.
In religiosorum mendicantium conventibus plures campanae esse non possunt sine speciali Papae licentia; plures autem campanulas in refectoriis, capitulis et alibi licite possunt ipsi religiosi mendicantes habere. H. d. et est extravagans notabilis, et quia pulsare campanas est custodis officicium, ut patet eod. tit. c. 1. in ant., ideo hic non abs re collocata est.
¶Quia cunctos orthodoxae fidei professores, et viros praesertim ecclesiasticos sic hortamur adinvicem et quoad alios etiam conversari, quod ex ipsorum gestis nullius offendatur iustitia, nec cuiquam scandali materia praeparetur: advertentes, quod eo, quod nonnulli mendicantium ordinum professores in nonnullis suis conventibus plures campanas obtinent, et in posterum satagunt obtinere, cathedrales ac ecclesiae aliae suae queruntur propterea iustitiae detrahi, et exinde civitatibus locorum interdum afferri divinis officiis impedimentum, videturque inter ipsos litigiis et scandalis via aperiri: nos, praemissis obviare cupientes periculis, pacemque desiderantes inter ipsos, sine qua bene pacis auctor non colitur, observari, de fratrum nostrorum consilio hoc edicto perpetuo ordinamus, quod religiosi dictorum ordinum mendicantium in nullo conventu suo seu loco plures campanas habeant sine sedis apostolicae licentia speciali, sed una tantummodo pro loco quolibet sint contenti. Quodsi forsan communitas seu universitas aliqua ecclesiastica vel mundana, seu iidem religiosi pro illis in aliquo ipsorum locorum campanam aliam habuerint vel nunc habent: non illam, sed aliam solam, eorum specialiter usibus deputatam, pulsare valeant horis diurnis et nocturnis, missis et aliis consuetis. Ceterum religiosis eisdem permittimus, quod, ubi hactenus plures campanas sine lite et contradictione qualibet in usus duntaxat proprios habuerint, et nunc habent, illis etiam deinceps libere uti possint, aliis quibuscunque per eos habitis intra trium mensium spatium de suis locis seu campanilibus deponendis, et nullatenus iterum reponendis. Verum campanulas, quae in refectoriis, sacristiis, capitulis et aliis forsan officinis religiosorum ipsorum consueverunt haberi, sub ista nostra ordinatione nolumus comprehendi. Nulli ergo etc. Datum II. Kal. Nov. Pont. nostri Ao. VIII. [1323.]