IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 1

Extrav. comm. 1.4De auctoritate et usu pallii.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 1.4.1 · Ioannes XXII.

Pallii traditio per obiectum criminis vel defectus retardari non debet, nisi obiiciens praemisso iuramento de obiectis promptam fidem faciat. Et, quid sit promptam fidem facere, declarat.

Malitiis hominum, quae saepe circa impediendam pallii donationem committuntur, volentes salubriter obviare, hac in perpetuum valitura constitutione sancimus, ut deinceps per obiectum cuiusvis criminis seu defectus traditio pallii, facienda his, qui ad metropolitanarum ecclesiarum seu aliarum regimen assumuntur, non impediatur in aliquo nec retardetur; nisi obiicientes firment corporali praestito iuramento, se id malitiose non agere, sed obiecta vera esse se credere, ac de obiectis offerant facere promptam fidem, et nihilominus ad poenam talionis seu extraordinariam se obligent arbitrio praesidentis. Promptam vero fidem intelligimus in hoc casu, si intra bimestris temporis spatium, numerandum a die collationis in antea, probaverint legitime quod opponunt. Quod si non fecerint, eorum obiectibus nequaquam obstantibus ad ipsius traditionem pallii procedatur. Per traditionem autem huiusmodi viae accusationis, denunciationis vel inquisitionis nullum volumus praeiudicium generari.