IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 7

D. 7.9USUFRUCTUARIUS QUEMADMODUM CAUEAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Si cuius rei usus fructus legatus sit, aequissimum praetori uisum est de utroque legatarium cauere: et usurum se boni uiri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit.

1Haec stipulatio, siue mobilis res sit siue soli, interponi debet.

2Illud sciendum est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. plane et si ex mortis causa donatione usus fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia quacumque causa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est.

3Cauere autem debet uiri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret.

4Recte autem facient et heres et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde possit apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit.

5Utilius autem uisum est stipulatione de hoc caueri, ut, si quis non uiri boni arbitratu utatur, committatur stipulatio statim, nec expectabimus, ut amittatur usus fructus.

6Habet autem stipulatio ista duas causas, unam, si aliter quis utatur quam uir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu restituendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, sequens committetur finito usu fructu.

7Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari uideretur), sed stipulatur restitutu iri quod inde exstabit. interdum autem inerit proprietatis aestimatio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei curam suscipit.

2 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.Nam fructuarius custodiam praestare debet.

3 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Omnes autem casus continentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur.

1Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamuis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit.

2Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit.

3Sed et si quis usum fructum tibi legauerit et sub condicione ‘si liberos habueris’ proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed exceptio locum habebit.

4Si heres alienauerit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, uideamus. et fortius dici potest ipso iure non committi stipulationem, quia neque heredi successoribusue eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem peruenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem peruenit tempore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest.

4 · Uenuleius libro duodecimo stipulationum

pr.Si fructuarius proprietatem adsecutus fuerit, desinit quidem usus fructus ad eum pertinere propter confusionem: sed si ex stipulatu cum eo agatur, aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si uiri boni arbitrium huc usque porrigitur, aut in factum excipere debebit.

5 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Huic stipulationi ‘dolum malum abesse afuturumque esse’ continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere uidetur successorum et adoptiui patris.

1Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caueatur.

2Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum habebit.

3Et si habitatio uel operae hominis uel cuius alterius animalis relictae fuerint, stipulatio locum habebit, licet per omnia haec usum fructum non imitantur.

6 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.Idem est et in reditu praedii, sicuti si uindemia legata esset uel messis, quamuis ex usu fructu ea percipiantur, quae legato morte legatarii ad heredem redeunt.

7 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Si usus fructus nomine re tradita satisdatum non fuerit, Proculus ait posse heredem rem uindicare, et si obiciatur exceptio de re usus fructus nomine tradita, replicandum erit. quae sententia habet rationem: sed et ipsa stipulatio condici poterit.

1Cum usus fructus pecuniae legatus esset, exprimi debent hi duo casus in stipulatione: ‘cum morieris aut capite minueris, dari’: idcirco hi duo soli casus, quoniam pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus.

8 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.Si tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cauendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et Marcianus et heredi et mihi cauendum esse putant: quae sententia uera est. item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cauendum ut supra placuit. quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et inuicem sibi cauere debebunt et heredi in casum illum: ‘si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi’.

9 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum

pr.Si usus fructus mihi legatus sit eumque restituere sim Titio rogatus, uidendum est, quis debeat cauere, utrum Titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fideicommissario me agere debere? et est expeditius hoc dicere: si mihi spes aliqua durat usus fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, ut tu mihi, ego domino proprietatis caueam. quod si fideicommissarii causa usus fructus mihi relictus est nec est ulla spes ad me reuertendi fructus, recta uia fideicommissarium cauere oportet domino proprietatis.

1Illud sciendum est siue iure ipso quis usum fructum habet siue etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cauere aut actiones suscipere.

2Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, dicendum esse Pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit ad eum proprietatem uel ad heredem eius peruenturam.

3Si uestis usus fructus legatus sit, scripsit Pomponius, quamquam heres stipulatus sit finito usu fructu uestem reddi, attamen non obligari promissorem, si eam sine dolo malo adtritam reddiderit.

4Si plures domini sint proprietatis, unusquisque pro sua parte stipulabitur.

10 · Paulus libro quadragensimo ad edictum

pr.Si serui, qui nobis communis erat, usum fructum tibi legauero, necessaria erit haec cautio heredi meo: quamuis enim de proprietate possit communi diuidundo experiri, tamen causa usus fructus, qui tuus proprius est, ad officium communi diuidundo iudicis non pertinebit.

11 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Usu quoque domus relicto uiri boni arbitratu cautionem interponi oportet: nec mutat, si pater heredes filios simul habitare cum uxore legataria uoluit.

12 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si uasorum ipsorum usus fructus relictus sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola ‘boni uiri arbitratu usurum fruiturum’. si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur legatarius. ergo cum non fiant fructuarii uasa, uindicari a proprietario possunt cautione non data. uidendum est de condictione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem suam nisi furi condicere posse.