IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 7

D. 7.8DE USU ET HABITATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Nunc uidendum de usu et habitatione.

1Constituitur etiam nudus usus, id est sine fructu: qui et ipse isdem modis constitui solet, quibus et usus fructus.

2 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. et de singulis uidendum.

1Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, uerum cum familia quoque sua. an et cum libertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octauo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat. sed an etiam inquilinum recipere possit, apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait Labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos

3 · Paulus libro tertio ad Uitellium

pr.et clientes:

4 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse. Proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo habitet. secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitat, non erit ei inuidendum: quid enim si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut portiuncula contentus sit? sed et cum his, quos loco seruorum in operis habet, habitabit, licet liberi sint uel serui alieni.

1Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum marito habitare Quintus Mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti uult domo. nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. quid ergo si uiduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habitare cum marito possit? et est uerum, ut et Pomponius libro quinto et Papinianus libro nono decimo quaestionum probat, posse eam cum uiro et postea nubentem habitare. hoc amplius Pomponius ait et cum socero habitaturam.

5 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Immo et socer cum nuru habitabit, utique cum uir una sit.

6 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Non solum autem cum marito, sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et Aristo notat apud Sabinum. et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mulieres possint.

7 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Non aliter autem mulier hospitem recipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit.

8 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Sed neque locabunt seorsum neque concedent habitationem sine se nec uendent usum.

1Sed si usus aedium mulieri legatus sit ea condicione ‘si a uiro diuortisset’, remittendam ei condicionem et cum uiro habitaturam, quod et Pomponius libro quinto probat.

9 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Ceterarum quoque rerum usu legato dicendum est uxorem cum uiro in promiscuo usu eas res habere posse.

10 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Si habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quaeritur. et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habitationis et Papinianus consensit libro octauo decimo quaestionum. denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.

1Sed si χρῆσις sit relicta, an usus sit, uidendum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.

2Sed si sic relictus sit: ‘illi domus usus fructus habitandi causa’, utrum habitationem solam an uero et usum fructum habeat, uidendum. et Proculus et Neratius putant solam habitationem legatam, quod est uerum. plane si dixisset testator ‘usum habitandi causa’, non dubitaremus, quin ualeret.

3Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad uitam, apud ueteres quaesitum est: et Rutilius donec uiuat habitationem competere ait, quam sententiam et Celsus probat libro octauo decimo digestorum.

4Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. sed quid in ea causa sit, uidendum. et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo uenire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est. idem Labeo ait et cella uinaria et olearia eum solum usurum, dominum uero inuito eo non usurum.

11 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Inque eo fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit neque his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut uendere aut locare aut gratis concedere potest.

12 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Plenum autem usum debet habere, si et uillae et praetorii ei relictus est. uenire plane proprietarium ad fructus percipiendos magis dicendum est, et per tempora fructuum colligendorum etiam habitare illic posse admittendum est.

1Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambulandi quoque et gestandi ius habebit. Sabinus et Cassius et lignis ad usum cottidianum et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem Nerua, et adicit stramentis et sarmentis etiam usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum. sed Sabinus et Cassius et Labeo et Proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod ad uictum sibi suisque sufficiat sumpturum et ex his quae Nerua negauit: Iuuentius etiam cum conuiuis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi uera uidetur: aliquo enim largius cum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus. sed utetur his, ut puto, dumtaxat in uilla: pomis autem et oleribus et floribus et lignis uidendum, utrum eodem loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et in oppidum deferenda, neque enim graue onus est horum, si abundent in fundo.

2Sed si pecoris ei usus relictus est, puta gregis ouilis, ad stercorandum usurum dumtaxat Labeo ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse. hoc amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt uoluntates defunctorum.

3Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boues apti sunt.

4Equitii quoque legato usu uidendum, ne et domare possit et ad uehendum sub iugo uti. et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos uidetur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et uitae reliquit, uidetur etiam de hoc usu sensisse.

5Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum coniugisque, neque uidebitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio familias usus serui sit relictus uel seruo, patri dominoue adquisitus ipsius dumtaxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate.

6Operas autem serui usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita Labeo: quemadmodum enim concedere alii operas poterit, cum ipse uti debeat? idem tamen Labeo putat, si fundum conduxerit quis, usuarium seruum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si uestimenta texenda redemerit uel insulam uel nauem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa Sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere uidetur, qui non operas eius locauit, sed opus quod conduxit expediit. idem et Octauenus probat.

13 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Sed ipsi seruo ancillaeue pro opera mercedem imponi posse Labeoni placet.

14 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Per seruum usuarium si stipuler uel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea uel ex operis eius. et si quidem ex operis eius, non ualebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus seruum usuarium stipulantem uel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar.

1Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, usus sine fructu potest. denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse legatum Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum uideri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, usum uideri constitutum, qui et ab initio constitui potest. sed si usu fructu legato usus adimatur, Aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est.

2Usu legato si eidem fructus legetur, Pomponius ait confundi eum cum usu. idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum.

3Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: ueluti si qui habet fundum, legauerit Titio usum, mox heres eius tibi fructum legauerit uel alio modo constituerit.

15 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Fundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo et seruo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset.

1Sicuti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi uersetur, prohibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet.

16 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.

1Dominus proprietatis etiam inuito usufructuario uel usuario fundum uel aedes per saltuarium uel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri. eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus uel usus fuerit.

2Seruo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari uel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.

17 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.Filio familias uel seruo aedium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset. itaque non minus absente quam praesente filio seruoue pater dominusue in his aedibus habitabit.

18 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Si domus usus legatus sit sine fructu, communis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. uideamus tamen, ne, si fructum heres accipiat, ipse reficere debeat, si uero talis sit res, cuius usus legatus est, ut heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio rationem habet.

19 · Paulus libro tertio ad Uitellium

pr.Usus pars legari non potest: nam frui quidem pro parte possumus, uti pro parte non possumus.

20 · Marcellus libro tertio decimo digestorum

pr.Seruus, cuius mihi usus legatus est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus uendundis emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet.

21 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Usus aquae personalis est et ideo ad heredem usuarii transmitti non potest.

22 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr.Diuus Hadrianus, cum quibusdam usus siluae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum uideri, quia nisi liceret legatariis caedere siluam et uendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.

1Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae uacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.

2Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur.

23 · Paulus libro primo ad Neratium

pr.Neratius: usuariae rei speciem is cuius proprietas est nullo modo commutare potest. Paulus: deteriorem enim causam usuarii facere non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata.