D. 47.16DE RECEPTATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Pessimum genus est receptatorum, sine quibus nemo latere diu potest: et praecipitur, ut perinde puniantur atque latrones. in pari causa habendi sunt, qui, cum adprehendere latrones possent, pecunia accepta uel subreptorum parte dimiserunt.
2 · Paulus libro singulari de poenis paganorum
pr.Eos, apud quos adfinis uel cognatus latro conseruatus est, neque absoluendos neque seuere admodum puniendos: non enim par est eorum delictum et eorum, qui nihil ad se pertinentes latrones recipiunt.