D. 47.15DE PRAEUARICATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexto ad edictum praetoris
pr.Praeuaricator est quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait: nam qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex altera.
1Is autem praeuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit: ceterum aduocatus non proprie praeuaricator dicitur. quid ergo de eo fiet? siue priuato iudicio siue publico praeuaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem solet puniri.
2 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis
pr.Sciendum, quod hodie is, qui praeuaricati sunt, poena iniungitur extraordinaria.
3 · Macer libro primo publicorum iudiciorum
pr.Praeuaricationis iudicium aliud publicum, aliud moribus inductum est.
1Nam si reus accusatori publico iudicio ideo praescribat, quod dicat se eodem crimine ab alio accusatum et absolutum, cauetur lege Iulia publicorum, ut non prius accusetur, quam de prioris accusatoris praeuaricatione constiterit et pronuntiatum fuerit. huius ergo praeuaricationis pronuntiatio publici iudicii intellegitur.
2Quod si aduocato praeuaricationis crimen intendatur, publicum iudicium non est: nec interest, publico an priuato iudicio praeuaricatus dicatur.
3Si ideo quis accusetur, quod dicatur crimen iudicii publici destituisse, iudicium publicum non est, quia neque lege aliqua de hac re cautum est, neque per senatus consultum, quo poena quinque auri librarum in desistentem statuitur, publica accusatio inducta est.
4 · Macer libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Si is, de cuius calumnia agi prohibetur, praeuaricator in causa iudicii publici pronuntiatus sit, infamis erit.
5 · Uenuleius Saturninus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Accusator in praeuaricatione conuictus postea ex lege non accusat.
6 · Paulus libro singulari de iudicis publicis
pr.Ab imperatore nostro et patre eius rescriptum est, ut in criminibus, quae extra ordinem obiciuntur, praeuaricatores eadem poena adficiantur, qua tenerentur, si ipsi in legem commississent, qua reus per praeuaricationem absolutus est.
7 · Ulpianus libro quarto de censibus
pr.In omnibus causis, praeterquam in sanguine, qui delatorem corrupit, ex senatus consulto pro uicto habetur.