IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.13DE CONCUSSIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Si simulato praesidis iussu concussio interuenit, ablatum eiusmodi terrore restitui praeses prouinciae iubet et delictum coercet.

2 · Macer libro primo publicorum iudiciorum

pr.Concussionis iudicium publicum non est: sed si ideo pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest iudicium publicum esse ex senatus consultis, quibus poena legis Corneliae teneri iubentur, qui in accusationem innocentium coierint quiue ob accusandum uel non accusandum, denuntiandum uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperit.