D. 47.12DE SEPULCHRO UIOLATO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo ad edictum praetoris
pr.Sepulchri uiolati actio infamiam irrogat.
2 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum praetoris
pr.Si sepulchrum quis diruit, cessat Aquilia: quod ui tamen aut clam agendum erit: et ita de statua de monumento euolsa Celsus scribit. idem quaerit, si neque adplumbata fuit neque adfixa, an pars monumenti effecta sit an uero maneat in bonis nostris: et Celsus scribit sic esse monumenti ut ossuaria et ideo quod ui aut clam interdicto locum fore.
3 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum praetoris
pr.Praetor ait: ‘Cuius dolo malo sepulchrum uiolatum esse dicetur, in eum in factum iudicium dabo, ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam rem aequum uidebitur, condemnetur. si nemo erit, ad quem pertineat, siue agere nolet: quicumque agere uolet, ei centum aureorum actionem dabo. si plures agere uolent, cuius iustissima causa esse uidebitur, ei agendi potestatem faciam. si quis in sepulchro dolo malo habitauerit aedificiumue aliud, quamque sepulchri causa factum sit, habuerit: in eum, si quis eo nomine agere uolet, ducentorum aureorum iudicium dabo’.
1Prima uerba ostendunt eum demum ex hoc plecti, qui dolo malo uiolauit. si igitur dolus absit, cessabit eiusdem. personae igitur doli non capaces, ut admodum impuberes, item omnes, qui non animo uiolandi accedunt, excusati sunt.
2Sepulchri autem appellatione omnem sepulturae locum contineri existimandum est.
3Si quis in hereditarium sepulchrum inferat, quamuis heres, tamen potest sepulchri uiolati teneri, si forte contra uoluntatem testatoris intulit: licet enim cauere testatori, ne quis eo inferatur, ut rescripto imperatoris Antonini cauetur: seruari enim uoluntatem eius oportere. ergo et si cauit, ut unus tantum heredum inferret, seruabitur, ut solus inferat.
4Non perpetuae sepulturae tradita corpora posse transferri edicto diui Seueri continetur, quo mandatur, ne corpora detinerentur aut uexarentur aut prohiberentur per territoria oppidorum transferri. diuus tamen Marcus rescripsit nullam poenam meruisse eos, qui corpus in itinere defuncti per uicos aut oppidum transuexerunt, quamuis talia fieri sine permissu eorum, quibus permittendi ius est, non debeant.
5Diuus Hadrianus rescripto poenam statuit quadraginta aureorum in eos qui in ciuitate sepeliunt, quam fisco inferri iussit, et in magistratus eadem qui passi sunt, et locum publicari iussit et corpus transferri. quid tamen, si lex municipalis permittat in ciuitate sepeliri? post rescripta principalia an ab hoc discessum sit, uidebimus, quia generalia sunt rescripta et oportet imperialia statuta suam uim optinere et in omni loco ualere.
6Si quis in sepulchro habitasset aedificiumue habuisset, ei qui uelit agendi potestas fit.
7Aduersus eos, qui cadauera spoliant, praesides seuerius interuenire, maxime si manu armata adgrediantur, ut, si armati more latronum id egerint, etiam capite plectantur, ut diuus Seuerus rescripsit, si sine armis, usque ad poenam metalli procedunt.
8Qui de sepulchri uiolati actione iudicant, aestimabunt, quatenus intersit, scilicet ex iniuria quae facta est, item ex lucro eius qui uiolauit, uel ex damno quod contigit, uel ex temeritate eius qui fecit: numquam tamen minoris debent condemnare, quam solent extraneo agente.
9Si ad plures ius sepulchri pertineat, utrum omnibus damus actionem an ei qui occupauit? Labeo omnibus dandam dicit recte, quia in id, quod uniuscuiusque interest, agitur.
10Si is cuius interest sepulchri uiolati agere nollet, potest paenitentia acta, antequam lis ab alio contestetur, dicere uelle se agere et audietur.
11Si seruus in sepulchro habitat uel aedificauit, noxalis actio cessat et in eum praetor hanc actionem pollicetur. si tamen non habitet, sed domunculam ibi habeat seruus, noxale iudicium erit dandum, si modo habere posse uidetur.
12Haec actio popularis est.
4 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum praetoris
pr.Sepulchra hostium religiosa nobis non sunt: ideoque lapides inde sublatos in quemlibet usum conuertere possumus: non sepulchri uiolati actio competit.
5 · Pomponius libro sexto ex Plautio
pr.Utimur eo iure, ut dominis fundorum, in quibus sepulchra fecerint, etiam post uenditos fundos adeundorum sepulchrorum sit ius. legibus namque praediorum uendundorum cauetur, ut ad sepulchra, quae in fundis sunt, item eius aditus ambitus funeri faciendi sit.
6 · Iulianus libro decimo digestorum
pr.Sepulchri uiolati actio in primis datur ei, ad quem res pertinet. quo cessante si alius egerit, quamuis rei publicae causa afuerit dominus, non debebit ex integro aduersus eum, qui litis aestimationem sustulerit, dari. nec potest uideri deterior fieri condicio eius, qui rei publicae causa afuit, cum haec actio non ad rem familiarem eiusdem, magis ad ultionem pertineat.
7 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Sepulchri deteriorem condicionem fieri prohibitum est: sed corruptum et lapsum monumentum corporibus non contactis licet reficere.
8 · Macer libro primo publicorum
pr.Sepulchri uiolati crimen potest dici ad legem Iuliam de ui publica pertinere ex illa parte, qua de eo cauetur, qui fecerit quid, quo minus aliquis funeretur sepeliaturue: quia et qui sepulchrum uiolat, facit, quo quis minus sepultus sit.
9 · Macer libro secundo publicorum iudiciorum
pr.De sepulchro uiolato actio quoque pecuniaria datur.
10 · Papinianus libro octauo quaestionum
pr.Quaesitum est, an ad heredem necessarium, cum se bonis non miscuisset, actio sepulchri uiolati pertineret. dixi recte eum ea actione experiri, quae in bonum et aequum concepta est: nec tamen si egerit, hereditarios creditores timebit, cum etsi per hereditatem optigit haec actio, nihil tamen ex defuncti capiatur uoluntate, neque id capiatur, quod in rei persecutione, sed in sola uindicta sit constitutum.
11 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Rei sepulchrorum uiolatorum, si corpora ipsa extraxerint uel ossa eruerint, humilioris quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, honestiores in insulam deportantur. alias autem relegantur aut in metallum damnantur.