IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 40

D. 40.2DE MANUMISSIS UINDICTA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat.

2 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si minor sit annis uiginti fructuarius, an consentire libertati possit? et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.

3 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Si heres seruum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. idemque est et si duobus pure seruus legetur et post alterius manumissionem alter repudiauerit: nam et hic retro libertas competit.

4 · Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum

pr.Si pater filio permiserit seruum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas seruo fauore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini uoluntas. sin autem ignorante filio uetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, seruum manumississet, liber non fit. nam ut filio manumittente seruus ad libertatem perueniat, durare oportet patris uoluntatem: nam si mutata fuerit, non erit uerum uolente patre filium manumississe.

1Quotiens dominus seruum manumittat, quamuis existimet alienum esse eum, nihilo minus uerum est uoluntate domini seruum manumissum et ideo liber erit. et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu uerum est Stichum uoluntate domini manumissum esse. idemque iuris est et si dominus et seruus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se seruum eius putaret.

2Minor uiginti annis dominus nec communem quidem seruum sine consilio recte manumittit. Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor uiginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.

5 · Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum

pr.An apud se manumittere possit is qui consilium praebeat, saepe quaesitum est. ego, qui meminissem Iauolenum praeceptorem meum et in Africa et in Syria seruos suos manumississe, cum consilium praeberet, exemplum eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex seruis meis uindicta liberaui et quibusdam praetoribus consulentibus me idem suasi.

6 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Seruus communis quin a minoribus uiginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamuis unus ex sociis causam adprobauerit, dubium non est.

7 · Gaius libro primo rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Non est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu serui manumitti solent, cum aut lauandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusue Caesaris.

8 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Ego cum in uilla cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset.

9 · Marcianus libro tertio decimo institutionum

pr.Iusta causa manumissionis est, si periculo uitae infamiaeue dominum seruus liberauerit.

1Sciendum est, qualiscumque causa probata sit et recepta, libertatem tribuere oportere: nam diuus Pius rescripsit causas probatas reuocari non oportere, dum ne alienum seruum possit quis manumittere: nam causae probationi contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda est.

10 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Surdi uel muti patris filius iussu eius manumittere potest: furiosi uero filius non potest manumittere.

11 · Ulpianus libro sexto de officio proconsulis

pr.Si minor annis uiginti manumittit, huiusmodi solent causae manumissionis recipi: si filius filiaue frater sororue naturalis sit.

12 · Ulpianus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam

pr.Uel si sanguine eum contingit (habetur enim ratio cognationis):

13 · Ulpianus libro de officio proconsulis

pr.si collactaneus, si educator, si paedagogus ipsius, si nutrix, uel filius filiaue cuius eorum, uel alumnus, uel capsarius (id est qui portat libros), uel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo non minor annis decem et octo sit, praeterea et illud exigitur, ut non utique unum seruum habeat, qui manumittit. item si matrimonii causa uirgo uel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, ut intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit.

14 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Alumnos magis mulieribus conueniens est manumittere: sed et in uiris receptum est satisque est permitti eum manumitti, in quo nutriendo propensiorem animum fecerint.

1Sunt qui putant etiam feminas posse matrimonii causa manumittere, sed ita, si forte conseruus suus in hoc ei legatus est. et si spado uelit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato.

15 · Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

pr.Etiam condicionis implendae causa minori uiginti annis manumittere permittendum est, ueluti si quis ita heres institutus sit, si seruum ad libertatem perduxerit.

1Ex praeterito tempore plures causae esse possunt, ueluti quod dominum in proelio adiuuauerit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum sanauerit, quod insidias detexerit. et longum est, si exequi uoluerimus, quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto praestare: quas aestimare debebit is, apud quem de ea re agatur.

2Plures uindicta pariter manumitti possunt et sufficit praesentia seruorum, ut uel plures manumitti possint.

3Absens quoque causam probare per procuratorem poterit.

4Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet.

5Hi qui in Italia uel alia prouincia domicilium habent, apud alterius prouinciae praesidem consilio adhibito manumittere possunt.

16 · Ulpianus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam

pr.Illud in causis probandis meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria, sed ex affectu descendentes causas probent: neque enim deliciis, sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem Aeliam Sentiam credendum.

1Si quis minori uiginti annis hac lege seruum dederit aut pretio accepto uel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille causam manumissionis istius probare, hoc ipsum allegans legem datam, et perducere ad libertatem: ergo hic debet ostendere hoc inter ipsos actum, ut proinde uel ex lege donationis uel ex affectione eius qui dedit res aestimetur.

17 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum

pr.Apud proconsulem, postquam urbem egressus est, uindicta manumittere possumus: sed et apud legatum eius manumittere possumus.

18 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium

pr.Apud filium familias magistratum manumitti potest, etiamsi ipse filius familias manumittere non potest.

1Apud collegam suum praetor manumittere non potest.

2Filius quoque uoluntate patris apud patrem manumittere poterit.

19 · Celsus libro uicensimo nono digestorum

pr.Si minor annis apud consilium matrimonii causa praegnatem manumiserit eaque interim pepererit, in pendenti erit, seruus an liber sit, quem ea peperit.

20 · Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr.Si rogatus sit minor uiginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium seruum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quae ad eum peruenit ex iudicio eius qui rogauit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere.

1Sed et si hac lege ei seruus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio diui Marci superueniens cunctationem consulis dirimat.

2Matrimonii causa manumittere si quis uelit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.

3Mulieri quoque uolenti suum filium naturalem uel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit.

4Consul apud se potest manumittere, etiamsi euenerit, ut minor annis uiginti sit.

21 · Modestinus libro primo pandectarum

pr.Apud praefectum Aegypti possum seruum manumittere ex constitutione diui Augusti.

22 · Paulus libro duodecimo quaestionum

pr.Pater ex prouincia ad filium sciens Romae agentem epistulam fecit, quae permisit ei, quem uellet ex seruis, quos in ministerio secum hic habebat, uindicta liberare: post quam filius Stichum manumisit apud praetorem: quaero, an fecerit liberum. respondi: quare non hoc concessum credamus patri, ut permittere possit filio ex his, quos in ministerio haberet, manumittere? solam enim electionem filio concessit, ceterum ipse manumittit.

23 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr.Manumissio per lictores hodie domino tacente expediri solet, et uerba sollemnia licet non dicantur, ut dicta accipiuntur.

24 · Paulus libro secundo ad Neratium

pr.Pupillus qui infans non est apud consilium recte manumittit. Paulus: scilicet tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non sequatur.

25 · Gaius libro primo de manumissionibus

pr.Si tutoris habendi causa pupillus manumittat, probationi esse causam Fufidius ait. Nerua filius contra sentit, quod uerius est: namque perabsurdum est in eligendo tutore firmum uideri esse iudicium pupilli, cuius in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur.