D. 40.1DE MANUMISSIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum
pr.Placuit eum, qui calendis Ianuariis natus est, post sextam noctis pridie kalendas, quasi annum uicensimum compleuerit, posse manumittere: non enim maiori uiginti annis permitti manumittere, sed minorem manumittere uetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit anni uicensimi.
2 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Si heres deliberante legatario seruum legatum manumiserit, mox legatarius repudiauerit, manumissum liberum fore placet.
3 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum
pr.Seruus pignori datus, etiamsi debitor locuples est, manumitti non potest.
4 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Is qui suis nummis emitur epistula diuorum fratrum ad Urbium Maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur.
1Et primo quidem nummis suis non proprie uidetur emptus dici, cum suos nummos seruus habere non possit: uerum coniuentibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. proinde siue ex peculio, quod ad uenditorem pertinet, siue ex aduenticio lucro, siue etiam amici beneficio uel liberalitate uel prorogante eo uel repromittente uel se delegante uel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen accommodauerit, nihil de suo inpendit.
2Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et seruum agatur.
3Siue igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, siue hoc acto nummos seruus non dedit, cessabit libertas.
4Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio esset actum, emptor festinauit et pretium numerauit, an postea ei satisfacto seruus constitutione uti possit: et puto posse.
5Proinde et si ei nummos prorogauit emptor, cum ei pariauerit, poterit ad libertatem peruenire.
6Siue autem exprimetur in contractu (uelut in emptione) hoc ‘ut manumittatur’ siue non exprimatur, uerius est libertatem competere.
7Ergo et si forte quis sic comparauerit suis nummis, ne eum manumittat, benigna est opinio dicentium hunc ad libertatem peruenire, cum et nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit.
8Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco uel ciuitate uel a priuato, cuiusque sit sexus is qui emit. sed et si minor sit uiginti annis qui uendidit, interueniet constitutio. nec comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum. idem et si seruus est.
9In illis sane seruis non interuenit constitutio, qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus uel hac lege uenierit ( uel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur.
10Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numerauit, ex operis tamen ipsius accesserit aliquid, ut repleri pretium possit, uel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere.
11Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem serui haberet, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, usum fructum redemit.
12Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea condicione est, ut ad constitutionem pertineret.
13Sed et si duo seruum redemerint, alter propriis nummis, alter nummis serui, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus.
14Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucratiua accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere.
5 · Marcianus libro secundo institutionum
pr.Si quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in prouinciis uero apud praesides ex sacris constitutionibus diuorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is seruus, qui hoc intenderit nec inpleuerit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus.
1Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter inter seruum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis.
6 · Alfenus Uarus libro quarto digestorum
pr.Seruus pecuniam ob libertatem pactus erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legauerat. consulebat, quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset, in suae pecuniae rationem habuisset, statim desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum manumitteret, acceptum seruo rettulisset, uideri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso reddere.
7 · Alfenus Uarus libro septimo digestorum
pr.Duo filii familias peculiares seruos separatim uterque habebant: ex his alter seruulum suum peculiarem uiuo patre manumisit: pater utrique testamento peculium praelegauerat. quaerebatur, seruus iste utrum amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset. respondit, si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse uideretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non uideri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque seruum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum seruum fuisse.
8 · Marcianus libro tertio decimo institutionum
pr.Qui poenae serui efficiuntur, indubitate manumittere non possunt, quia et ipsi serui sunt.
1Sed nec rei capitalium criminum manumittere seruos suos possunt, ut et senatus censuit.
2Diuus quoque Pius Calpurnio rescripsit libertates ab eo, qui iam lege Cornelia damnatus esset uel, cum futurum prospiceret ut damnaretur, seruis datas non competere.
3Sed ne quidem illos ad iustam libertatem peruenire diuus Hadrianus rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtraherentur.
9 · Paulus libro singulari regularum
pr.Seruus hac lege uenditus, ne manumittatur, uel testamento prohibitus manumitti, uel a praefecto uel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest.
10 · Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo
pr.Aelianus debitor fiscalis Euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia quaereret, etiam Euemeriae status quaestionem faciebat. placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur, ex constitutione diui Marci ad libertatem perueniret.
11 · Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Seruum, qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit.
12 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum
pr.Lege Fabia prohibetur seruus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. in hoc tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur.
13 · Pomponius libro primo ex Plautio
pr.Seruus furiosi ab adgnato curatore manumitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. si autem ex fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum seruum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octauenus ait.
14 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Apud eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest.
1Imperator cum seruum manumittit, non uindictam imponit, sed cum uoluit, fit liber is qui manumittitur ex lege Augusti.
15 · Marcellus libro uicensimo tertio digestorum
pr.Mortis causa seruum manumitti posse non est dubitandum. quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si conualuerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si uindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris uitae confertur libertas, durante scilicet propter mortis causae tacitam condicionem) uoluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit uoluntate.
16 · Modestinus libro primo regularum
pr.Si consentiente patre filius minor annis uiginti seruum eius manumiserit, patris faciet libertum et uacat causae probatio ob patris consensum.
17 · Modestinus libro sexto regularum
pr.Serui, quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii seruos manumittere poterit.
18 · Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Eum qui uenierit uenditor et promissor quem promiserit manumittere possunt.
19 · Papinianus libro trigensimo quaestionum
pr.Si quis ab alio nummos acceperit, ut seruum suum manumittat, etiam ab inuito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius numerata sit, maxime si frater uel pater naturalis pecuniam dedit: uidebitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est.
20 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Causam minor uiginti annis, qui seruum donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post diui Marci litteras ad Aufidium Uictorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem seruus perueniet.
1Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit.
2Puellam ea lege uendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur: quod si non manumisisset, conuenit, uti manum iniceret aut decem aureos emptor daret. non seruata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa interuenit: itaque nec pecunia petetur, cum emolumentum legis uoluntatem uenditoris secutum sit.
3Tempore alienationis conuenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum manumitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. condicionem libertati mercedes non facere, sed obsequio temporariae seruitutis modum praestitutum esse respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statulibero.
21 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Seruum dotalem uir qui soluendo est constante matrimonio manumittere potest: si autem soluendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas serui impedietur, ut constante matrimonio deberi dos intellegatur.
22 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Nepos ex filio uoluntate aui ut filius uoluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris uel aui libertus est.
23 · Paulus libro quinto decimo responsorum
pr.Gaius Seius Pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum Seius seruus pronuntiatus est: quaero, an ex lege uenditionis finito anno Pamphila libertatem consecuta sit. Paulus respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione uenisse proponeretur.
24 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Lege Iunia Petronia, si dissonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum.
1Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum est.
25 · Gaius libro primo de manumissionibus
pr.Iuris ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas.
26 · Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis
pr.Seruum furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse Labeo.