IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 4

D. 4.3DE DOLO MALO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Hoc edicto praetor aduersus uarios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subuenit, ne uel illis malitia sua sit lucrosa uel istis simplicitas damnosa.

1Uerba autem edicti talia sunt: ‘quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse uidebitur, iudicium dabo.’

2Dolum malum Seruius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis circumueniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deseruiant et tuentur uel sua uel aliena: itaque ipse sic definiit dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumueniendum fallendum decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio uera est.

3Non fuit autem contentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam ueteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si aduersus hostem latronemue quis machinetur.

4Ait praetor: ‘si de his rebus alia actio non erit.’ merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit ciuilis uel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et Pedius libro octauo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, uel exceptio qua se tueri possit, cessare hoc edictum. idem et Pomponius libro uicensimo octauo: et adicit, et si stipulatione tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo stipulatum sit.

5Idem Pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, ueluti si stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit aduersus me daturus actionem.

6Idem Pomponius refert Labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus sit ut tempus exiret.

7Si quis cum actionem ciuilem haberet uel honorariam, in stipulatum deductam acceptilatione uel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est.

8Non solum autem si aduersus eum sit alia actio, aduersus quem de dolo quaeritur,

2 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.uel ab eo res seruari poterit,

3 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.non habet hoc edictum locum, uerum etiam si aduersus alium.

4 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Sit actio uel si ab alio res mihi seruari potest.

5 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Ideoque si quis pupillus a Titio, tutore auctore conludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem aduersus Titium habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. plane si tutor soluendo non sit, dicendum erit de dolo actionem dari ei.

6 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Nam is nullam uidetur actionem habere, cui propter inopiam aduersarii inanis actio est.

7 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Et eleganter Pomponius haec uerba ‘si alia actio non sit’ sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salua esse non poterit. nec uidetur huic sententiae aduersari, quod Iulianus libro quarto scribit, si minor annis uiginti quinque consilio serui circumscriptus eum uendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem (hoc enim sic accipimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse uenditionem, si in hoc ipso ut uenderet circumscriptus est. et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam aduersus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.

1Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem.

2Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem.

3Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat Labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. qui seruum mihi debebat uel ex uenditione uel ex stipulatu, uenenum ei dedit et sic eum tradidit: uel fundum, et dum tradit, imposuit ei seruitutem uel aedificia diruit, arbores excidit uel extirpauit: ait Labeo, siue cauit de dolo siue non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cauit, dubium est, an competat ex stipulatu actio. sed est uerius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio necessaria est.

4Si seruum usuarium proprietarius occidit, legis Aquiliae actioni et ad exhibendum accedit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio.

5Item si seruum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis Aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit.

6Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam aduersus eum actionem. et placuit mihi, quod Labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit soluendo, dari debere de dolo, quamuis, si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit.

7Idem Labeo quaerit, si compeditum seruum meum ut fugeret solueris, an de dolo actio danda sit? et ait Quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere.

8Seruus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non patitur in se obligationem transferri. Pomponius scribit locum habere de dolo actionem. sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summouendum. ego moueor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoueri potest, si agat cum reo, debere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summouetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. expromissori plane aduersus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit soluendo expromissor, domino dabitur.

9Si dolo malo procurator passus sit uincere aduersarium meum, ut absolueretur, an de dolo mihi actio aduersus eum qui uicit competat, potest quaeri. et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac ‘si collusum est’: alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset soluendo.

10Idem Pomponius refert Caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem aduersus eum, qui adfirmauerat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod uerum est: nam nisi ex magna et euidenti calliditate non debet de dolo actio dari.

8 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Quod si cum scires eum facultatibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito aduersus te, cum mei decipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est.

9 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si quis adfirmauit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex uendito sufficiat.

1Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus soluendo sit, uel ut optem seruum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.

2Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii aduersus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse experiri.

3Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat Titius, et tu hoc oleum deposueris apud Seium, ut is hoc uenderet et pretium seruaret, donec inter uos deiudicetur cuius oleum esset, neque Titius uelit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium conuenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo aduersus Titium agendum. sed Pomponius libro uicensimo septimo posse cum sequestre praescriptis uerbis actione agi, uel si is soluendo non sit, cum Titio de dolo. quae distinctio uera esse uidetur.

4Et si seruum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.

4aHaec de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem serui nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari. nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin uero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.

5Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. nam ecce in primis, si modica summa sit,

10 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.id est usque ad duos aureos,

11 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.non debet dari.

1Et quibusdam personis non dabitur, ut puta liberis uel libertis aduersus parentes patronosue, cum sit famosa. sed nec humili aduersus eum qui dignitate excellet debet dari: puta plebeio aduersus consularem receptae auctoritatis, uel luxurioso atque prodigo aut alias uili aduersus hominem uitae emendatioris. et ita Labeo. quid ergo est ? in horum persona dicendum est in factum uerbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat,

12 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.ne ex dolo suo lucrentur.

13 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Heredibus tamen harum personarum, item aduersus heredes de dolo actio erit danda.

1Item in causae cognitione uersari Labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conueniatur. ego arbitror et ex suo dolo conueniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est.

14 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Quid enim, si impetrauerit a procuratore petitoris, ut ab eo absolueretur, uel si de tutore mentitus pecuniam accepit, uel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt?

15 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.

1Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos peruenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.

2Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum peruenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum peruenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.

3In hac actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamuis in metu non sit necesse.

16 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine uagari.

17 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si plures dolo fecerint et unus restituerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros liberari.

1Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quod ad eos peruenit.

18 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Arbitrio iudicis in hac quoque actione restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iurauerit: sed officio iudicis debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari.

1Non tamen semper in hoc iudicio arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse (ueluti si seruus dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit actoris?

2Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones.

3De eo qui sciens commodasset pondera, ut uenditor emptori merces adpenderet, Trebatius de dolo dabat actionem. atquin si maiora pondera commodauit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condicione merx uenit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera habere.

4Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: Trebatius ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter obseruantibus lex circumscribatur.

5Si seruum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis Aquiliae actio tibi denegabitur.

19 · Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum

pr.Si fideiussor promissum animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi aduersus eum oportere Neratius Priscus et Iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque dimittitur.

20 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Seruus tuus cum tibi deberet nec soluendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi soluit: Labeo ait de dolo malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec in rem domini uersum uideatur, cum ob debitum dominus acceperit.

1Si persuaseris mihi nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolui te passus sim: dandam mihi de dolo actionem Iulianus scribit.

21 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Quod si deferente me iuraueris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, Labeo ait de dolo actionem in eum dandam: Pomponius autem per iusiurandum transactum uideri, quam sententiam et Marcellus libro octauo digestorum probat: stari enim religioni debet.

22 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Nam sufficit periurii poena.

23 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Si legatarius, cui supra modum legis Falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando uel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata soluenda sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio.

24 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si dolo acciderit eius, qui uerba faciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente aduersario secundum libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro libertate dictam sententiam retractari non oportet.

25 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Cum a te pecuniam peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam seruo meo aut procuratori soluisses, eoque modo consecutus es, ut consentiente me absoluereris: quaerentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei iudicatae, replicatione iure uti potero.

26 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.In heredem eatenus daturum se eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum peruenerit, id est quatenus ex ea re locupletior ad eum hereditas uenerit

27 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.doloue malo eius factum est, quo minus peruenerit.

28 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Itaque si accepto lata sit tibi pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. at si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. sed utique in heredem perpetuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. cui conueniens est, ut et in ipso, qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio.

29 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Sabinus putat calculi ratione potius quam maleficii heredem conueniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum teneri oportere.

30 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Neque causae cognitio in heredis persona erit necessaria.

31 · Proculus libro secundo epistularum

pr.Cum quis persuaserit familiae meae, ut de possessione decedat, possessio quidem non amittitur, sed de dolo malo iudicium in eum competit, si quid damni mihi accesserit.

32 · Scaeuola libro secundo digestorum

pr.Filius legatum sibi seruum per praeceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et coheredibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem uindicta manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes eorum pro portionibus redderet. respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fideicommissi non teneri: uerum si ideo properasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, posse de dolo actionem in eum exercere.

33 · Ulpianus libro quarto opinionum

pr.Rei, quam uenalem possessor habebat, litem proprietatis aduersarius mouere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui uenundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum sua indemnitate competere.

34 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Si cum mihi permississes saxum ex fundo tuo eicere uel cretam uel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fecerim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit.

35 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.Si quis tabulas testamenti apud se depositas post mortem testatoris deleuit uel alio modo corruperit, heres scriptus habebit aduersus eum actionem de dolo. sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio.

36 · Marcianus libro secundo regularum

pr.Si duo dolo malo fecerint, inuicem de dolo non agent.

37 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum

pr.Quod uenditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. si uero decipiendi emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur aduersus dictum promissumue actio, sed de dolo actio.

38 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Quidam debitor epistulam quasi a Titio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus Aquiliana stipulatione et acceptilatione liberauit debitorem: postea epistula falsa uel inani reperta creditor maior quidem annis uiginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur.

39 · Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale

pr.Si te Titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solui satisdederis: quamuis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita Sabino placet.

40 · Furius Anthianus libro primo ad edictum

pr.Is, qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio.