IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 4

D. 4.2QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Ait praetor: ‘quod metus causa gestum erit, ratum non habebo’. olim ita edicebatur ‘quod ui metusue causa’: uis enim fiebat mentio propter necessitatem impositam contrariam uoluntati: metus instantis uel futuri periculi causa mentis trepidatio. sed postea detracta est uis mentio ideo, quia quodcumque ui atroci fit, id metu quoque fieri uidetur.

2 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Uis autem est maioris rei impetus, qui repelli non potest.

3 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Continet igitur haec clausula et uim et metum, et si quis ui compulsus aliquid fecit, per hoc edictum restituitur.

1Sed uim accipimus atrocem et eam, quae aduersus bonos mores fiat, non eam quam magistratus recte intulit, scilicet iure licito et iure honoris quem sustinet. ceterum si per iniuriam quid fecit populi Romani magistratus uel prouinciae praeses, Pomponius scribit hoc edictum locum habere: si forte, inquit, mortis aut uerberum terrore pecuniam alicui extorserit.

4 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Ego puto etiam seruitutis timorem similiumque admittendum.

5 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Metum accipiendum Labeo dicit non quemlibet timorem, sed maioris malitatis.

6 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Metum autem non uani hominis, sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus.

7 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Nec timorem infamiae hoc edicto contineri Pedius dicit libro septimo, neque alicuius uexationis timorem per hoc edictum restitui. proinde si quis meticulosus rem nullam frustra timuerit, per hoc edictum non restituitur, quoniam neque ui neque metus causa factum est.

1Proinde si quis in furto uel adulterio deprehensus uel in alio flagitio uel dedit aliquid uel se obligauit, Pomponius libro uicensimo octauo recte scribit posse eum ad hoc edictum pertinere: timuit enim uel mortem uel uincula. quamquam non omnem adulterum liceat occidere, uel furem, nisi se telo defendat: sed potuerunt uel non iure occidi, et ideo iustus fuerit metus. sed et si, ne prodatur ab eo qui deprehenderit, alienauerit, succurri ei per hoc edictum uidetur, quoniam si proditus esset, potuerit ea pati quae diximus.

8 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Isti quidem et in legem Iuliam incidunt, quod pro conperto stupro acceperunt. praetor tamen etiam ut restituant interuenire debet: nam et gestum est malo more, et praetor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc solum, quod hic accepit metu mortis illato.

1Si is accipiat pecuniam, qui instrumenta status mei interuersurus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat, utique si iam in seruitutem petor et illis instrumentis perditis liber pronuntiari non possum.

2Quod si dederit ne stuprum patiatur uir seu mulier, hoc edictum locum habet, cum uiris bonis iste metus maior quam mortis esse debet.

3Haec, quae diximus ad edictum pertinere, nihil interest in se quis ueritus sit an in liberis suis, cum pro affectu parentes magis in liberis terreantur.

9 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Metum autem praesentem accipere debemus, non suspicionem inferendi eius: et ita Pomponius libro uicensimo octauo scribit. ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo. denique tractat, si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis ueniret, an huic edicto locus sit? et refert Labeonem existimare edicto locum non esse et unde ui interdictum cessare, quoniam non uideor ui deiectus, qui deici non expectaui sed profugi. aliter atque si, posteaquam armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere. idem ait, et si forte adhibita manu in meo solo per uim aedifices, et interdictum quod ui aut clam et hoc edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere. sed et si per uim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius hoc edicto locum esse.

1Animaduertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo siue singularis sit persona, quae metum intulit, uel populus uel curia uel collegium uel corpus, huic edicto locus erit. sed licet uim factam a quocumque praetor conplectatur, eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de ui hostium uel latronum uel populi tuerer uel liberarem, aliquid a te accepero uel te obligauero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi uim summisi: ceterum si alienus sum a ui, teneri me non debere, ego enim operae potius meae mercedem accepisse uideor.

2Idem Pomponius scribit quosdam bene putare etiam serui manumissionem uel aedificii depositionem, quam quis coactus fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse.

3Sed quod praetor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est uideamus. et quidem aut imperfecta res est, licet metus interuenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est uel quid simile contigerit quod negotium perficeret. et Pomponius scribit in negotiis quidem perfectis et exceptionem interdum et actionem competere, in imperfectis autem solam exceptionem. sed ex facto scio, cum Campani metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a praetore in integrum restitutionem postulare, et praetorem me adsidente interlocutum esse, ut siue actione uellet aduersus Campanos experiri, esse propositam, siue exceptione aduersus petentes, non deesse exceptionem. ex qua constitutione colligitur, ut siue perfecta siue imperfecta res sit, et actio et exceptio detur.

4Uolenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa acceptilatione uel alia liberatione.

5Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus causa tradita est, non solum reddere, uerum et de dolo repromittere debere.

6Licet tamen in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui uim passus est, uerum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem uel contra.

7Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si per uim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte deterior res sit facta. et si acceptilatione liberatio interuenit, restituenda erit in pristinum statum obligatio, usque adeo, ut Iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita fuit, quae accepta per uim facta est, nisi uel soluatur uel restituta obligatione iudicium accipiatur, quadruplo eum condemnandum. sed et si per uim stipulanti promisero, stipulatio accepto facienda erit. sed et si usus fructus uel seruitutes amissae sunt, restituendae erunt.

8Cum autem haec actio in rem sit scripta nec personam uim facientis coerceat, sed aduersus omnes restitui uelit quod metus causa factum est: non inmerito Iulianus a Marcello notatus est scribens, si fideiussor uim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi aduersus reum quoque actionem restituat, debere in quadruplum condemnari. sed est uerius, quod Marcellus notat: etiam aduersus reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta.

10 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Illud uerum est, si ex facto debitoris metum adhibentis fideiussores acceptilatione liberati sunt, etiam aduersus fideiussores agi posse, ut se reponant in obligationem. si metu a te coactus acceptam tibi stipulationem fecerim, arbitratu iudicis, apud quem ex hoc edicto agitur, non solum illud continetur, ut in tua persona redintegretur obligatio, sed ut fideiussores quoque uel eosdem uel alios non minus idoneos adhibeas: praeterea ut et pignora quae dederas in eandem causam restituas.

11 · Paulus libro quarto Iuliani digestorum notat

pr.Si quis alius sine malitia fideiussoris ut fideiussori accepto fieret uim fecit, non tenebitur fideiussor, ut rei quoque obligationem restituat.

12 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Sed et partus ancillarum et fetus pecorum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, uerum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque praestabit.

1Quaeri poterit, an etiam ei qui uim fecerat passo uim restitui praetor uelit per hoc edictum ea quae alienauit. et Pomponius scribit libro uicensimo octauo non oportere ei praetorem opem ferre: nam cum liceat, inquit, uim ui repellere, quod fecit passus est. quare si metu te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod ei restituatur.

2Iulianus ait eum, qui uim adhibuit debitori suo ut ei solueret, hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quae damnum exigit: quamuis negari non possit in Iuliam eum de ui incidisse et ius crediti amisisse.

13 · Callistratus libro quinto de cognitionibus

pr.Exstat enim decretum diui Marci in haec uerba: ‘Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris.’ cum Marcianus diceret: ‘uim nullam feci’, Caesar dixit: ‘tu uim putas esse solum, si homines uulnerentur ? uis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris uel pecuniam debitam non ab ipso sibi sponte datam sine ullo iudice temere possidere uel accepisse, isque sibi ius in eam rem dixisse: ius crediti non habebit’.

14 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Item si, cum exceptione aduersus te perpetua tutus essem, coegero te acceptum mihi facere, cessare hoc edictum, quia nihil tibi abest.

1Si quis non restituat, in quadruplum in eum iudicium pollicetur: quadruplabitur autem omne quodcumque restitui oportuit. satis clementer cum reo praetor egit, ut daret ei restituendi facultatem, si uult poenam euitare. post annum uero in simplum actionem pollicetur, sed non semper, sed causa cognita.

2In causae autem cognitione uersatur, ut, si alia actio non sit, tunc haec detur: et sane cum per metum facta iniuria anno et quidem utili exoleuerit, idonea esse causa debet, ut post annum actio haec dari debeat. alia autem actio esse sic potest: si is cui uis admissa est decesserit, heres eius habet hereditatis petitionem, quoniam pro possessore qui uim intulit possidet: propter quod heredi non erit metus causa actio, quamuis, si annus largiretur, etiam heres in quadruplum experiri possit. ideo autem successoribus datur, quoniam et rei habet persecutionem.

3In hac actione non quaeritur, utrum is qui conuenitur an alius metum fecit: sufficit enim hoc docere metum sibi illatum uel uim, et ex hac re eum qui conuenitur, etsi crimine caret, lucrum tamen sensisse. nam cum metus habeat in se ignorantiam, merito quis non adstringitur ut designet, quis ei metum uel uim adhibuit: et ideo ad hoc tantum actor adstringitur, ut doceat metum in causa fuisse, ut alicui acceptam pecuniam faceret uel rem traderet uel quid aliud faceret. nec cuiquam iniquum uidetur ex alieno facto alium in quadruplum condemnari, quia non statim quadrupli est actio, sed si res non restituatur.

4Haec autem actio cum arbitraria sit, habet reus licentiam usque ad sententiam ab arbitro datam restitutionem, secundum quod supra diximus, rei facere: quod si non fecerit, iure meritoque quadrupli condemnationem patietur.

5Aliquando tamen et si metus adhibitus proponatur, arbitrium absolutionem adfert. quid enim si metum quidem Titius adhibuit me non conscio, res autem ad me peruenit, et haec in rebus humanis non est sine dolo malo meo: nonne iudicis officio absoluar? aut si seruus in fuga est, aeque, si cauero iudicis officio me, si in meam potestatem peruenerit, restituturum, absolui debebo. unde quidam putant bona fide emptorem ab eo qui uim intulit comparantem non teneri nec eum qui dono accepit uel cui res legata est. sed rectissime Uiuiano uidetur etiam hos teneri, ne metus, quem passus sum, mihi captiosus sit. Pedius quoque libro octauo scribit arbitrium iudicis in restituenda re tale esse, ut eum quidem qui uim admisit iubeat restituere, etiamsi ad alium res peruenit, eum autem ad quem peruenit, etiamsi alius metum fecit: nam in alterius praemium uerti alienum metum non oportet.

6Labeo ait, si quis per metum reus sit constitutus et fideiussorem uolentem dederit, et ipse et fideiussor liberatur: si solus fideiussor metu accessit, non etiam reus, solus fideiussor liberabitur.

7Quadruplatur autem id quanti ea res erit, id est cum fructibus et omni causa.

8Si quis per uim sisti promittendo postea fideiussorem adhibeat, is quoque liberatur.

9Sed et si quis per uim stipulatus, cum acceptum non faceret, fuerit in quadruplum condemnatus, ex stipulatu eum agentem aduersus exceptionem replicatione adiuuari Iulianus putat, cum in quadruplo et simplum sit reus consecutus. Labeo autem etiam post quadrupli actionem nihilo minus exceptione summouendum eum, qui uim intulit, dicebat: quod cum durum uidebatur, ita temperandum est, ut tam tripli condemnatione plectatur, quam acceptilationem omnimodo facere compellatur.

10Quatenus autem diximus quadruplo simplum inesse, sic hoc disponendum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur et eius restitutio fiat, poenae autem usque ad triplum stetur.

11Quid si homo sine dolo malo et culpa eius, qui uim intulit et condemnatus est, periit? in hoc casu a rei condemnatione ideo relaxabitur, si intra tempora iudicati actionis moriatur, quia tripli poena propter facinus satisfacere cogitur. pro eo autem, qui in fuga esse dicitur, cautio ab eo extorquenda est, quatenus et persequatur et omnimodo eum restituat: et nihilominus in rem uel ad exhibendum uel si qua alia ei competit actio ad eum recipiendum integra ei qui uim passus est seruabitur, ita ut, si dominus eum quoquo modo receperit, is qui ex stipulatione conuenitur exceptione tutus fiat. haec si post condemnationem: si autem ante sententiam homo sine dolo malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, et hoc fit his uerbis edicti ‘neque ea res arbitrio iudicis restituetur’. ergo si in fuga sit seruus sine dolo malo et culpa eius cum quo agetur, cauendum est per iudicem, ut eum seruum persecutus reddat. sed et si non culpa ab eo quocum agitur aberit, si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset, tenebitur reus: sicut in interdicto unde ui uel quod ui aut clam obseruatur. itaque interdum hominis mortui pretium recipit, qui eum uenditurus fuit, si uim passus non esset.

12Qui uim intulit, cum possessionem a me sit consecutus, fur non est: quamuis qui rapuit, fur improbior esse uideatur, ut Iuliano placet.

13Eum qui metum fecit et de dolo teneri certum est, et ita Pomponius, et consumi alteram actionem per alteram exceptione in factum opposita.

14Iulianus ait quod interest quadruplari solum, et ideo eum, qui ex causa fideicommissi quadraginta debebat, si trecenta promiserit per uim et soluerit, ducentorum sexaginta quadruplum consecuturum: in his enim cum effectu uim passus est.

15Secundum haec si plures metum adhibuerint et unus fuerit conuentus, si quidem sponte rem ante sententiam restituerit, omnes liberati sunt: sed etsi id non fecerit, sed ex sententia quadruplum restituerit, uerius est etiam sic peremi aduersus ceteros metus causa actionem.

15 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Aut in id dabitur aduersus ceteros actio, quod minus ab illo exactum sit.

16 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Quod diximus si plures metum admiserunt, idem dicendum erit et si ad alium res peruenit, alter metum adhibuit.

1Sed si serui metum adhibuerint, noxalis quidem actio ipsorum nomine erit, poterit autem quis dominum ad quem res peruenerit conuenire: qui conuentus siue rem siue secundum quod iam dictum est quadruplum praestiterit, proderit et seruis. si uero noxali conuentus maluerit noxae dedere, nihilo minus ipse poterit conueniri, si ad eum res peruenit.

2Haec actio heredi ceterisque successoribus datur, quoniam rei habet persecutionem. in heredem autem et ceteros in id, quod peruenit ad eos, datur non inmerito: licet enim poena ad heredem non transeat, attamen quod turpiter uel scelere quaesitum est, ut est et rescriptum, ad compendium heredis non debet pertinere.

17 · Paulus libro primo quaestionum

pr.Uideamus ergo, si heres, ad quem aliquid peruenerit, consumpserit id quod peruenit, an desinat teneri, an uero sufficit semel peruenisse? et, si consumpto eo decesserit, utrum aduersus heredem eius omnimodo competit actio, quoniam hereditariam suscepit obligationem, an non sit danda, quoniam ad secundum heredem nihil peruenit? et melius est omnimodo competere in heredem heredis actionem: sufficit enim semel peruenisse ad proximum heredem, et perpetua actio esse coepit: alioquin dicendum erit nec ipsum, qui consumpsit quod ad eum peruenit, teneri.

18 · Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum

pr.Si ipsa res, quae ad alium peruenit, interiit, non esse locupletiorem dicemus: sin uero in pecuniam aliamue rem conuersa sit, nihil amplius quaerendum est, quis exitus sit, sed omnimodo locuples factus uidetur, licet postea deperdat. nam et imperator Titus Antoninus Claudio frontino de pretiis rerum hereditariarum rescripsit ob id ipsum peti ab eo hereditatem posse, quia licet res quae in hereditate fuerant apud eum non sint, tamen pretium earum quo, locupletem eum uel saepius mutata specie faciendo, perinde obligat, ac si corpora ipsa in eadem specie mansissent.

19 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Quod autem in heredem eatenus pollicetur actionem proconsul, quatenus ad eum peruenerit, intellegendum est ad perpetuo dandam actionem pertinere.

20 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Quantum autem ad heredem peruenerit, litis contestatae tempore spectabitur, si modo certum sit aliquid peruenisse. idem et si ipsius qui uim intulit sic in corpus patrimonii peruenit aliquid, ut certum sit ad heredem peruenturum, id est si debitor liberatus est.

21 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Si mulier contra patronum suum ingrata facta sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit uel promiserit, ne in seruitutem redigatur: cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa infert.

1Quod metus causa gestum erit, nullo tempore praetor ratum habebit.

2Qui possessionem non sui fundi tradidit, non quanti fundus, sed quanti possessio est, eius quadruplum uel simplum cum fructibus consequetur: aestimatur enim quod restitui oportet, id est quod abest: abest autem nuda possessio cum suis fructibus. quod et Pomponius.

3Si dos metu promissa sit, non puto nasci obligationem, quia est uerissimum nec talem promissionem dotis ullam esse.

4Si metu coactus sim ab emptione locatione discedere, uidendum est, an nihil sit acti et antiqua obligatio remaneat, an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex bonae fidei obligatione possimus niti, cum finita sit dum amittitur: et magis est ut similis species acceptilationis sit, et ideo praetoria actio nascitur.

5Si metu coactus adii hereditatem, puto me heredem effici, quia quamuis si liberum esset noluissem, tamen coactus uolui: sed per praetorem restituendus sum, ut abstinendi mihi potestas tribuatur.

6Si coactus hereditatem repudiem, duplici uia praetor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut actionem metus causa praestando, ut quam uiam ego elegerim, haec mihi pateat.

22 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est.

23 · Ulpianus libro quarto opinionum

pr.Non est uerisimile compulsum in urbe inique indebitum soluisse eum, qui claram dignitatem se habere praetendebat, cum potuerit ius publicum inuocare et adire aliquem potestate praeditum, qui utique uim eum pati prohibuisset: sed huiusmodi praesumptioni debet apertissimas probationes uiolentiae opponere.

1Si iusto metu perterritus cognitionem, ad quam ut uinctus iret, potens aduersarius minabatur, id quod habere licebat compulsus uendidit, res suae aequitati per praesidem prouinciae restituitur.

2Si faenerator inciuiliter custodiendo athletam et a certaminibus prohibendo cauere compulerit ultra quantitatem debitae pecuniae, his probatis competens iudex rem suae aequitati restitui decernat.

3Si quis, quod aduersario non debebat, delegante eo per uim, apparitione praesidis interueniente, sine notione iudicis, coactus est dare, iudex inciuiliter extorta restitui ab eo, qui rei damnum praestiterit, iubeat. quod si debitis satisfecit simplici iussione et non cognitione habita, quamuis non extra ordinem exactionem fieri, sed ciuiliter oportuit, tamen quae solutioni debitarum ab eo quantitatium profecerunt, reuocare inciuile est.