IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.1DE OPERIS LIBERTORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro singulari de uariis lectionibus

pr.Operae sunt diurnum officium.

2 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Hoc edictum praetor proponit coartandae persecutionis libertatis causa impositorum: animaduertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excreuisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas.

1Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in libertos et libertas.

3 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Operas stipulatus ante peractum diem operam eius diei petere non potest.

1Nec pars operae per horas solui potest, quia id est officii diurni. itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, liberatio eius diei contingit.

4 · Pomponius libro quarto ad Sabinum

pr.A duobus manumissus utrique operas promiserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamuis superstite altero, operarum detur petitio. nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. haec ita Aristo scripsit, cuius sententiam puto ueram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari heredi extraneo sine metu exceptionis placet. dabitur igitur et uiuo altero patrono.

5 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si quis operas sit stipulatus sibi liberisque suis, etiam ad postumos peruenit stipulatio.

6 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales uero non transeunt.

7 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare.

1Plane quaeritur, si quis liberto suo legauerit, si filio suo iurauerit se decem operarum nomine praestaturum, an obligetur iurando. et Celsus Iuuentius obligari eum ait paruique referre, quam ob causam de operis libertus iurauerit: et ego Celso adquiesco.

2Iurare autem debet post manumissionem, ut obligetur: et siue statim siue post tempus iurauerit, obligatur.

3Iurare autem debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito inponuntur.

4Rescriptum est a diuo Hadriano et deinceps cessare operarum persecutionem aduersus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est.

5Dabitur et in impuberem, cum adoleuerit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte uel librarius uel nomenculator uel calculator sit uel histrio uel alterius uoluptatis artifex.

6Si liberi patroni ex inaequalibus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant operarum actionem? et puto uerius liberos pro aequalibus habituros actionem.

7Parui autem refert, in potestate fuerint liberi an uero emancipati.

8Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur.

9Nec patronae liberi summouentur ab operarum petitione.

8 · Pomponius libro octauo ad Sabinum

pr.Si quando duobus patronis iurauerit libertus operas se daturum, Labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. quod contingit, si uel ipsis patronis iuretur uel promittatur uel communi eorum seruo uel complures heredes uni patrono existant.

1Pro liberto iurante fideiubere quemuis posse placet.

9 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum

pr.Operae in rerum natura non sunt.

1Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas earum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem aliaeue eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solui possint. sane enim, si in artificio sint, iubente patrono et alii edi possunt.

10 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Seruus patroni a liberto male ita stipulatur: ‘operas mihi dare spondes?’ itaque patrono dari stipulandum est.

1Libertus operarum nomine ita iurando ‘patrono aut Lucio Titio’ soluere Lucio Titio non potest, ut a patrono liberetur.

11 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.(nihil autem interest, extraneus sit Lucius Titius an filius),

12 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.quia aliae operae erunt, quae Lucio Titio dantur. sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono aut Titio, omnimodo adiectio Titii ualet.

13 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt.

1Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione diui Marci libertatium conseruandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamuis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.

2Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint. praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictae.

3Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.

4Si impubes sit patronus, uoluntate eius non uidetur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas uoluntati accesserit.

5Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae.

14 · Terentius Clemens libro octauo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Plane cum desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt.

15 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Libertus, qui post indictionem operarum ualetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim potest uideri per eum stare, quo minus operas praestet.

1Neque promitti neque solui nec deberi nec peti pro parte poterit opera. ideo Papinianus subicit: si non una, sed plures operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, uerum est obligationem operarum numero diuidi. denique Celsus libro duodecimo scribit, si communis libertus patronis duobus operas mille daturum se iurauerit aut communi eorum seruo promiserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias.

16 · Paulus libro quadragensimo ad edictum

pr.Eius artificii, quod post manumissionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque honeste et sine periculo uitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore praestari debuerunt. sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, quas manumissionis tempore praestabat.

1Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate ualetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aestimari debent:

17 · Paulus libro singulari de iure patronatus

pr.nec audiendus est patronus, si poscit operas, quas uel aetas recusat uel infirmitas corporis non patiatur uel quibus institutum uel propositum uitae minuitur.

18 · Paulus libro quadragensimo ad edictum

pr.Suo uictu uestituque operas praestare debere libertum Sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta:

19 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale

pr.aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat:

20 · Paulus libro quadragensimo ad edictum

pr.quod nisi fiat, praetorem ipsam patrono denegaturum operarum praestationem: idque est uerum, quia unusquisque, quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est.

1Ex prouincia libertum Romam uenire debere ad reddendas operas Proculus ait: sed qui dies interea cesserint, dum Romam uenit, patrono perire, dummodo patronus tamquam uir bonus et diligens pater familias Romae moraretur uel in prouinciam proficiscatur: ceterum si uagari per orbem terrarum uelit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique eum sequi.

21 · Iauolenus libro sexto ex Cassio

pr.Operae enim loco edi debent ubi patronus moratur, sumptu scilicet et uectura patroni.

22 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale

pr.Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. nec interest, adiecta sint haec uerba ‘cum poposcero’ an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus. cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is uellet, cui praestandum est.

1Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit ‘liberisque eius’, constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt. itaque si quis exheredato emancipato filio seruum eius heredem instituerit et per eum seruum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset uel quas imposuit reuendidisset.

2In omnibus operis praecipue obseruandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.

23 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Hae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus uel pictoriis operis. denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione soluetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur.

1Si patroni plures consulto in diuersas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. quod si diuersarum ciuitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque operarum aestimationem.

24 · Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum

pr.Quotiens certa species operarum in stipulationem deducitur, ueluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi praeteritae, quia etsi non uerbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum Ephesi dari stipulemur, dies continetur. et ideo inutilis est haec stipulatio: ‘operas tuas pictorias centum hodie dare spondes?’ cedunt tamen operae ex die interpositae stipulationis. sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos uidetur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo patroni libertus operas edere debet: quod in fabro uel pictore dici non conuenit.

25 · Iulianus libro sexagensimo quinto digestorum

pr.Patronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet.

1Nam si quis pantomimum uel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locauerit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est.

2Item plerumque medici seruos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent. ea et in ceteris artificibus dici possunt.

3Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mercedem ex operis liberti sui capere.

4Nonnunquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt.

26 · Alfenus Uarus libro septimo digestorum

pr.Medicus libertus, quod putaret, si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et ualetudinis et honestatis suae rationem habere sineret.

1Item rogaui, si has operas liberti dare nollent, quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus consecuturus esset.

27 · Iulianus libro primo ex Minicio

pr.Si libertus artem pantomimi exerceat, uerum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, uerum est uoluntate patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.

28 · Paulus libro singulari de iure patronatus

pr.Si duorum pluriumue communis liberta unius patroni uoluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet.

29 · Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum

pr.Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, conuenit translationem heredi extraneo non esse dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contestata non fuerat, tamen omnimodo competit, nisi exheredatus sit.

30 · Celsus libro duodecimo digestorum

pr.Si libertus ita iurauerit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia uel immodice obligari uelint.

1In libertam, quae uoluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur.

31 · Modestinus libro primo regularum

pr.Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua uoluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest.

32 · Modestinus libro sexto pandectarum

pr.Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: uel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessionem contra tabulas eius non potest petere.

33 · Iauolenus libro sexto ex Cassio

pr.Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.

34 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium

pr.Interdum et deminutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perueniat, ut inconueniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident.

35 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur.

36 · Ulpianus libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil ualere palam esse.

37 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

pr.‘Qui libertinus duos pluresue a se genitos natasue in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quiue operas suas ut cum bestiis pugnaret locauerit: ne quis eorum operas doni muneris aliudue quicquam libertatis causa patrono patronae liberisue eorum, de quibus iurauerit uel promiserit obligatusue erit, dare facere praestare debeto’.

1Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit uel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.

1aAmissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait.

2Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.

3Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.

4Sed si creditori suo libertum patronus delegauerit, non potest idem dici: solutionis enim uicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam uerum est patrono eum expromisisse, quamuis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.

5Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.

6Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.

7Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex lege autem nati liberi prosunt.

8Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.

38 · Callistratus libro tertio edicti monitorii

pr.Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo uitae. nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamuis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo uitae praestari non possunt.

1Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, ueluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.

39 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Si ita stipulatio a patrono facta sit: ‘si decem dierum operas non dederis, uiginti nummos dare spondes?’ uidendum est, an nec uiginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an uero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.

1Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam uiginti condemnetur, quia uidetur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem uiginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.

40 · Papinianus libro uicensimo quaestionum

pr.Si bona patroni uenierint, operarum, quae post uenditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante uenditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit.

41 · Papinianus libro quinto responsorum

pr.Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi uerecundiae tenetur. alimentorum diuersa causa est, cum inopia patroni per inuidiam libertum conuenit.

42 · Papinianus libro nono responsorum

pr.‘Cerdonem seruum meum manumitti uolo ita, ut operas heredi promittat’. non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam libertatem dedit.

43 · Papinianus libro nono decimo responsorum

pr.Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit.

44 · Scaeuola libro quarto quaestionum

pr.Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur.

45 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Libertus negotiatoris uestiarii an eandem negotiationem in eadem ciuitate et eodem loco inuito patrono exercere possit ? respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus.

46 · Ualens libro quinto fideicommissorum

pr.Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat.

47 · Ualens libro sexto fideicommissorum

pr.Campanus scribit non debere praetorem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum petitionem, quia donasse uidetur.

48 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.

1Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant uires, operas exigere patronus non prohibetur.

2Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.

49 · Gaius libro singulari de casibus

pr.Duorum libertus potest aliquo casu singulis diuersas operas uno tempore in solidum edere, ueluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter uero peregre cum suis proficiscens operas custodiae domus ei indixerit: nihil enim uetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita Neratius libris membranarum scripsit.

50 · Neratius libro primo responsorum

pr.Operarum editionem pendere ex existimatione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius conuenientes edendas.

1Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam corporis necessariam relinquenda.

51 · Paulus libro secundo manualium

pr.Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut euenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alterius patroni extante alterius patroni filio.