D. 37.15DE OBSEQUIIS PARENTIBUS ET PATRONIS PRAESTANDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo opinionum
pr.Etiam militibus pietatis ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est.
1Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salua esse debet.
2Si filius matrem aut patrem, quos uenerari oportet, contumeliis adficit uel impias manus eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius uindicat.
3Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos appellauerit.
2 · Iulianus libro quarto decimo digestorum
pr.Honori parentium ac patronorum tribuendum est, ut, quamuis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim uerbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam.
1Interdictum quoque unde ui non est aduersus eos reddendum.
3 · Marcellus libro singulari responsorum
pr.Titius puerum emit, quem post multos annos uenire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quaero, an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit. respondit posse, si nihil aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo seruo quis uel etiam ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo seruo, qui cum esset alienus in fidem eius deuenit. etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil amplius quam operam suam accommodare uideri potest.
4 · Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Per procuratorem ingratum libertum posse argui diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt.
5 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Parens, patronus patrona, liberiue aut parentes patroni patronaeue, neque si ob negotium faciendum uel non faciendum pecuniam accepisse dicerentur, in factum actione tenentur.
1Sed nec famosae actiones aduersus eos dantur, nec hae quidem, quae doli uel fraudis habent mentionem,
6 · Paulus libro undecimo ad edictum
pr.nec serui corrupti agetur,
7 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.licet famosae non sint.
1Et in quantum facere possunt, damnantur.
2Nec exceptiones doli patiuntur uel uis metusue causa, uel interdictum unde ui uel quod ui patiuntur.
3Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant.
4Nec non et si uentris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet. his enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.
5Honor autem his personis habebitur ipsis, non etiam interuentoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interueniant, honor habebitur.
8 · Paulus libro decimo ad edictum
pr.Heres liberti omnia iura integra extranei hominis aduersus patronum defuncti habet.
9 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni uideri debet.
10 · Tryphoninus libro septimo decimo disputationum
pr.Nullum ius libertatis causa impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis solet. nec quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori ut libertum patrono: nam pietatem liberi parentibus, non operas debent.
11 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Liberta ingrata non est, quod arte sua contra patronae uoluntatem utitur.