IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 34

D. 34.4DE ADIMENDIS UEL TRANSFERENDIS LEGATIS UEL FIDEICOMMISSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Qui actu legato iter adimat, nihil adimit, quia numquam actus sine itinere esse potest.

2 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Fundo legato adimi ita potest: ‘fundum illi praeter usum fructum neque do neque lego’, ut usus fructus in legato relinquatur.

1Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur.

2Item pars fundi legati adimi potest.

3 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Si quis ita legauerit: ‘Titio fundum do lego: si Titius decesserit, Seio heres meus dare damnas esto’, recte translatum legatum uidetur. sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit, Sempronio debetur.

1Si quis Titio legauerit sic: ‘Titio dato aut, si Titius ante decesserit quam accipiat, Sempronio dato’, secundum meram suptilitatem utrique obligatum uideri heredem, id est et Sempronio et heredi Titii. sed si quidem mora Titio ab herede facta est, ad heredes eius legati exactio transmittitur Sempronio repellendo: sin autem nulla mora intercesserit, tunc Sempronius legatum accipit, et non Titii heredes. sed si ante diem legati cedentem decesserit Titius, soli Sempronio debetur legatum.

2Idem dicendum est et fideicommissa hereditate puero data aut, si ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, si puer ante diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad pupilli heredes fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora subsecuta.

3Sed et cum quis ita legasset: ‘heres meus Titio dato: si non dederit, Sempronio dato’, ita demum Sempronio debetur, si dies eius in persona Titii non cessisset.

4Si quis ita legauerit: ‘heres meus Titio fundum dato et si Titius eum fundum alienauerit, heres meus eundem fundum Seio dato’, oneratus est heres: non enim a Titio fideicommissum relictum est, si alienasset fundum, sed ab herede ei legatum est. heres igitur debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione a Titio de fundo non alienando.

5Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio ualet, ueluti si quis uiginti legauerit et quadraginta ademerit.

6Si loci usum fructum leget testator et iter adimat, non ualet ademptio nec uitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, iter adimendo legatum non minuit.

7Si duobus Titiis separatim legauerit et uni ademerit nec appareat, cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando, si non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum.

8Si Titio fundus pure eidemque sub condicione legatus sit, deinde postea ademptum sit sic: ‘Titio fundum, quem sub condicione legaui, heres meus ne dato’, ex nulla datione debetur, nisi specialiter dixerit pure eum legatum uelle accipere.

9Condicio legati an adimi possit uel hereditatis uel statuliberi, uidendum. et Iulianus scribit in statulibero detractam condicionem non repraesentare libertatem. Papinianus quoque libro septimo decimo quaestionum scribit generaliter condicionem adimi non posse: nec enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur, non potest adimi, sed quod datur. sed melius est sensum magis quam uerba amplecti et condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse.

10Cum Titio centum testamento legasset et eidem codicillis ita legasset: ‘Titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato’, non amplius quinquaginta legatarium petiturum.

11Non solum autem legata, sed et fideicommissa adimi possunt et quidem nuda uoluntate. unde quaeritur, an etiam inimicitiis interpositis fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales uel grauissimae inimicitiae intercesserint, ademptum uideri quod relictum est: sin autem leuis offensa, manet fideicommissum. secundum haec et in legato tractamus doli exceptione opposita.

4 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum

pr.Quod si iterum in amicitiam redierunt et paenituit testatorem prioris offensae, legatum uel fideicommissum relictum redintegratur: ambulatoria enim est uoluntas defuncti usque ad uitae supremum exitum.

5 · Gaius libro secundo ad edictum urbicum

pr.Sicut adimi legatum potest, ita et ad alium transferri, ueluti hoc modo: ‘quod Titio legaui, id Seio do lego’: quae res in personam Titii tacitam ademptionem continet.

6 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Translatio legati fit quattuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod pure datum est, transfertur sub condicione.

1Sed si id, quod a Titio dedi, a Maeuio dem, quamuis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen uerius est hoc casu ademptum esse legatum: nam cum dico: ‘quod Titium dare damnaui, Seius damnas esto dare’, uideor dicere, ne Titius det.

2Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum prius legatum: sed uerius est ademptum esse: nouissima enim uoluntas seruatur.

7 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Quod si alii legetur sub condicione, quod alii pure datum est, non plene recessum uidetur a primo, sed ita demum, si condicio sequentis exstiterit: ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum a primo putauerit, dicendum erit a primo ademptum legatum.

8 · Iulianus libro trigesimo secundo digestorum

pr.Et ideo si uiuo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, pertinebit.

9 · Ulpianus libro quinto disputationum

pr.Cum centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem legauit, si quidem quasi aliam hanc summam esse uoluit, et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si condicio exstiterit. quod si eandem summam mutata uoluntate sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta uidebitur. quare si in eodem testamento, in quo centum adscripserat, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia uoluit esse haec quinquaginta, centum quinquaginta debebuntur, sin uero quinquaginta tantum deberi uoluit, quinquaginta tantum debebuntur. idem est et si in codicillis id fuerit factum.

10 · Iulianus libro trigesimo septimo digestorum

pr.Si legatum pure datum Titio adimatur sub condicione et pendente condicione Titius decesserit, quamuis condicio defecerit, ad heredem Titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adimitur, perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset.

1Quod ita legatum est: ‘Titio decem heres meus dato: si Titio non dederit, eadem decem Sempronio dato’, si moriatur Titius ante diem legati, Sempronius legatum utiliter petet: translatum enim legatum intellegi debebit.

11 · Iulianus libro quinquagesimo quarto digestorum

pr.Qui hominem legat et Stichum adimit, non peremit legatum, sed extenuat,

12 · Ulpianus libro quinquagesimo ad Sabinum

pr.ut Stichum legatarius eligere non possit.

13 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, cum testator postrema scriptura quaqua ratione motus pessimum libertum esse adiecisset, ea quae priore scriptura ei relicta fuerant adempta uideri.

14 · Florentinus libro primo institutionum

pr.Legata inutiliter data ademptione non confirmantur, ueluti si domino herede instituto, seruo pure legatum sub condicione adimatur: nam pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione datum intellegitur et ideo confirmatur. ademptio autem, quo minus, non quo magis legatum debeatur, interuenit.

1Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam ademptio inefficax habetur, ueluti si uiam pro parte adimas aut pro parte liberum esse uetes.

15 · Paulus libro singulari de adsignatione libertorum

pr.Cum seruus legatus a testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore, non debetur legatario opposita exceptione doli mali. sane si probet legatarius nouam uoluntatem testatoris, non submouebitur.

16 · Paulus ex libro singulari de iure codicillorum

pr.Nihil interest, inducatur quod scriptum est an adimatur.

17 · Celsus libro uicesimo secundo digestorum

pr.Nihil prohibet priorem scripturam posteriore corrigere commutare rescindere.

18 · Modestinus libro octauo differentiarum

pr.Rem legatam si testator uiuus alii donauerit, omnimodo exstinguitur legatum. nec distinguimus, utrum propter necessitatem rei familiaris an mera uoluntate donauerit, ut, si necessitate donauerit, legatum debeatur, si nuda uoluntate, non debeatur: haec enim distinctio in donantis munificentiam non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis exsistat.

19 · Modestinus libro undecimo responsorum

pr.Modestinus respondit, si adimendo legatum, quod Maeuio relictum sit, fideicommissum ab eo datum defunctus reuocare noluit, heredes ex causa fideicommissi conueniri posse recte probari.

20 · Pomponius libro primo ad Quintum Mucium

pr.Licet transferam legatum in eum, cum quo nobis testamenti factio non est, siue in seruum proprium, cui sine libertate legauero, licet eis non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum.

21 · Licinnius Rufinus libro quarto regularum

pr.Legatum nulli alii adimi potest quam cui datum est: quapropter si filio aut seruo alieno legatum fuerit, domino aut patri legatum adimi non potest.

22 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Ex parte heres institutus etiam legatum acceperat: eum testator inimicitiis grauissimis persecutus, cum testamentum aliud facere instituisset neque perficere potuisset, praeteriit. hereditariae quidem actiones ei non denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali submouebitur.

23 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Pater inter filios facultatibus diuisis filiam ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere uoluit ac postea de pecunia commodorum possessionem parauit. nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommissum praestabunt: non enim absumptum uidetur, quod in corpus patrimonii uersum est. cum autem inter filios diuiso patrimonio res indiuisas ad omnes coheredes pertinere uoluisset, ita possessionem ex commodis comparatam diuidi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem hereditariam accipiat: hoc enim eueniret in bonis pecunia relicta.

24 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.Legatum sub condicione datum cum transfertur, sub eadem condicione transferri uidetur, si non condicio priori personae cohaereat: nam si quis uxori sublatis liberis legauerit, repetita condicio non uidebitur, quae fuit in persona mulieris necessaria.

1Pater hortos instructos filiae legauit: postea quaedam ex mancipiis hortorum uxori donauit. siue donationes confirmauit siue non confirmauit, posterior uoluntas filiae legato potior erit: sed etsi non ualeat donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur.

25 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Alteri ex heredibus praeceptionem praedii dedit: mox alteri praestari aduersus debitorem actiones ad eum finem mandauit, quo praedium fuerat comparatum. cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui praeceptionem acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas actiones coheredi respondi.

26 · Paulus libro nono quaestionum

pr.Si, seruo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas, quamuis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non peruenturum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur.

1Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat uiuus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? uideamus, an perdiderit legatum uana ademptio libertatis. quod quidam putant: sed superuacua scriptura non nocet legato.

27 · Paulus libro uicesimo primo quaestionum

pr.Seruus legatus est et ei aliquid. si alienato eo adimatur quod ei legatum est, ualet ademptio, quia et legatum potest procedere, si redimatur.

1Seruo legato et inter uiuos manumisso si legatum adimatur, nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est, capiet. nam etsi rursus in seruitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: nouus enim uidetur homo esse.

28 · Ualens libro quinto fideicommissorum

pr.Si tibi certam rem legauero et rogauero te, ut eam Titio restitueres, deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogauero te, ut alii eam praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi eligere, ut fideicommissum non praestes. et magis posteriorem scripturam testamenti placuit spectari.

29 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata uoluntate actionem ex testamento habere non potest.

30 · Scaeuola libro uicesimo digestorum

pr.Alumnae suae plura legauerat: quaedam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et uiginti dari uoluit his uerbis: ‘hoc amplius do lego darique uolo uiginti auri libras’ et adiecit: ‘fideique tuae, Atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri uelis, et, si putaueris eam ad bonam uitae consuetudinem reuersam, ita uiginti auri libras ei reddere, cum morieris. interim tamen reditus eius, id est usuras semisses ei praestes’. postea codicillis ad Maeuium legatarium easdem uiginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in haec uerba: ‘uiginti libras auri, quas testamento Semproniae alumnae meae reliqui, eas dari uolo Maeuio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniae, quamdiu aduixerit, praestet menstruos denarios quinque et uestiarii nomine denarios centenos uicenos quinos, idque fidei uestrae committo: certa sum autem te, Maeui, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut uoluntas mea in persona alumnae meae duret’. quaesitum est, an Maeuius legatarius cogendus sit post mortem suam uiginti libras auri Semproniae restituere, sicut rogatus fuerat Attius heres. respondit secundum ea quae proponerentur uiginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a Maeuio et ab herede eius, donec uiuit alumna.

1Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et σύγκτησιν praediorum quae appellabatur circa Colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res donauit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: ‘Τιτία τοῖς κληρονόμοις μου χαίρειν. βούλομαι βέβαια εἶναι τὰ ὑποτεταγμένα, ὅσα ἔφθασα εἰς τὸ ὄνομα τὸ Παμφίλου πεποιηκέναι. ἐάν Σεΐα ἡ σύντροφός μου κληρονόμος μὴ γένηται, ἐξ οὗ γέγραφα αὐτὴν μέρους, βούλομαι αὐτῇ δοθῆναι τὴν σύγκτησιν τὴν περὶ Κολώνην’. quaesitum est, cum Seia liberta omissa parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est σύγκτησιν circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia uindicet, doli mali exceptione summoueri debeat. respondit translatum uideri fideicommissum praediorum, id est σύγκτησιν quae est circa Colonen, in Seiam libertam.

2Ab heredibus petierat, ut, si in prouincia decessisset, sexaginta Lucio Titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat haec uerba: ‘cui concedi uolo, si quid ex ea pecunia supererit’. eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: ‘peto a uobis, ut, siue in prouincia siue in uia aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumentum filiorum meorum reportare’. quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit. respondit ademptum uideri.

3Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento diuisionem fecit, deinde haec uerba adiecit: ‘τὰ δὲ λοιπὰ πάντα τῶν ὑπαρχόντων μου, ὁμοίωσ καὶ τὰ τῆς κληρονομίας βάρη ἔσται μόνων τῶν δύο μου θυγατέρων Πρίμης καὶ Σεκούνδης ἢ τῆς ἐξ αὐτῶν περιούσησ’. postea codicillis longe aliam diuisionem fecit bonorum inter easdem, inter quas et testamento diuiserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit. quaesitum est, an Prima et Secunda filiae ex uerbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim nulli relicta sunt in diuisione, quae nouissima a patre facta est. respondit non a tota uoluntate recessisse uideri, sed his tantum rebus quas reformasset.

4Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus uixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita cauerat: ‘quoniam cognoui Priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius legaueram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis uolo’: postea ex eadem infirmitate Priscillianus decessit. quaesitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat. respondit posse uideri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse.

31 · Scaeuola libro quarto decimo digestorum

pr.Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legauit: idem uxori plura legata et seruos Stichum et Damam legauit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognouisset uilicum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret. respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cauisset, Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere.

1Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legauit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione ad matrem pertineret. respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent.

2Seia testamento suo legauit auri pondo quinque: Titius accusauit eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio priuigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii scelere Seiae non interceptum. quaero, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus Seiae Titio debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi.

3Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legauit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem conuertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit. respondit, si probaret non adimendi animo factum, agere posse.

32 · Uenuleius libro decimo actionum

pr.Detrahere legatis uel adicere, si nihil praeter pecuniam numeratam legatum sit, promptum est: cum uero res corporales interuenient, et scriptura difficilior fit et obscura portio.

1Cum libertas adimitur, legata seruis relicta nihil attinet adimi.