IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 34

D. 34.3DE LIBERATIONE LEGATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Omnibus debitoribus ea quae debent recte legantur, licet domini eorum sint.

1Iulianus scripsit, si res pignori data legetur debitori a creditore, ualere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam pecuniam soluat. sic autem loquitur Iulianus, quasi debitum non debeat lucrari: sed si alia testantis uoluntas fuit, et ad hoc peruenietur exemplo luitionis.

2 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Heredem, damnatum a fideiussore non petere, a reo petere posse, sed a reo petere uetitum, si a fideiussore petat, reo ex testamento teneri Celsus putat.

1Idem Celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede petere a debitore uetito nec heres heredis petere possit.

3 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Liberationem debitori posse legari iam certum est.

1Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione ualitura.

2Iulianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum Seii Titio dederit, ut post mortem suam Seio det aut, si conualuisset, sibi redderet, deinde Titius defuncto donatore Seio dederit et heres eius petat debitum, Seius doli exceptionem habet.

3Nunc de effectu legati uideamus. et si quidem mihi liberatio sit relicta, cum solus sim debitor, siue a me petatur, exceptione uti possum, siue non petatur, possum agere, ut liberer per acceptilationem. sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promittendi, et mihi soli testator consultum uoluit, agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris uoluntatem, sed pacto liberabor. sed quid si socii fuimus? uideamus, ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo meo petitur, ego inquietor. et ita Iulianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit, si quidem socii non simus, pacto me debere liberari, si socii, per acceptilationem.

4Consequenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cuius nomen in testamento scriptum non est, licet commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt. et est uerum non solum eum, cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, uerum eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio relicta esset.

5Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. nam et si quod ego debeo Titio sit ei legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo me negabit legatarium, ut et Iulianus eodem libro scribit. et Marcellus notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, etsi soluendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere.

4 · Pomponius libro septimo ex Plautio

pr.Quid ergo est, cum agere poterit creditor ex testamento? non aliter heres condemnari debebit, quam si caueatur ei aduersus debitorem defensu iri. item agente debitore nihil amplius heres praestare debet, quam ut eum aduersus creditorem defendat.

5 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Si quis reum habeat et fideiussorem et reo liberationem leget, Iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberandum: alioquin si fideiussorem coeperit conuenire, alia ratione reus conuenitur. quid tamen, si donationis causa fideiussor interuenit nec habet aduersus reum regressum? uel quid si ad fideiussorem pecunia peruenerit et ipse reum dederit uice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequaquam hoc dicimus.

1Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus scripsit, pacto erit fideiussor liberandus. sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si uel reus ipse uere fuit aut in eam rem socius reus.

2Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, ne etiam filius liberetur. et parui, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae tempus circa peculium spectetur. huic patri similem facit Iulianus maritum, cui uxor post diuortium liberationem dotis legauit: nam et hunc, licet die legati cedente soluendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse. sed est uerius quod Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum solueret), maritum non posse, quod debitum soluit. patrem enim etsi quis debitorem existimauerit, attamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur.

3Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus, utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed uidetur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri quoque proderit. quod optinendum est, nisi euidenter approbetur contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto.

4Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio posse conueniri. hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum uoluit testator liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus.

6 · Iauolenus libro sexto epistularum

pr.Post emancipationem uero filii eatenus pater actionem habebit, quatenus aliquid ex peculio aut in rem uerso praestaturus est: id enim legatorum nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit.

1Illud quaeri potest, an eo quoque nomine pater ex testamento agere possit, ut etiam filius actione liberetur. quibusdam eo usque extendi actionem placebat, quia patris interesse uideatur, si peculium filio post emancipationem concessisset, integrum ius eius permanere. ego contra sentio: nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi scriptura testamenti puto, quam ut nihil ex eo, quod praestaturus heredi fuerit, praestet.

7 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Non solum autem quod debetur remitti potest, uerum etiam pars eius uel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum libro trigesimo tertio digestorum.

1Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnauerit heredem Stichum non petere, legatum ualere constat: sed quid contineat, uideamus. et Iulianus scribit actionem ex testamento in hoc esse uideri, ut debitor accepto liberetur: quae res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quemadmodum, si Stichum soluisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione Stichi liberari.

2Sed si debitorem decem damnatus sit heres uiginti liberare, idem Iulianus scripsit libro trigesimo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei uiginti accepto ferantur, in decem liberabitur.

3Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnauerit creditori soluere, ualet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori soluatur.

4Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum id a debitore, dum uiuat testator: ceterum si exactum est, euanescit legatum.

5Unde quaerit Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod debetur, an euanescat legatum. et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur, personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit.

6Idemque est et si pupillus non exegerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem.

7Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et uel lis fuisset contestata uel etiam exactum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta.

8 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Non solum nostrum debitorem, sed et heredis et cuiuslibet alterius ut liberetur, legare possumus.

1Potest heres damnari, ut ad certum tempus non petat a debitore: sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus debebit, et, si debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit.

2Illud uidendum est, an eius temporis, intra quod petere heres uetitus sit, uel usuras uel poenas petere possit. et Priscus Neratius existimabat committere eum aduersus testamentum, si petisset: quod uerum est.

3Tale legatum: ‘heres meus a solo Lucio Titio ne petito’ ad heredem Lucii Titii non transit, si nihil uiuo Lucio Titio aduersus testamentum ab herede, eo quod ab eo exigere debitum temptauit, sit commissum: quotiens enim cohaeret personae id quod legatur, ueluti personalis seruitus, ad heredem eius non transit, si non cohaeret, transit.

4Si uerba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres ab eo debitore heredeque eius petere uetitus sit, ut adiectio heredis perinde nihil ualeat, atque non esset ualitura ipsius debitoris persona non comprehensa.

5Is, qui reddere rationes iussus sit, non uidetur satisfacere, si reliquum reddat non editis rationibus.

6Si heres uetitus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit, non uidetur obligatio ei praelegata, quae dolo uel ex fraude eius qui negotia gesserit commissa sit, et testator id uidetur sensisse. ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento incerti doli mali exceptione excludi potest.

7Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero uel cui commodauero pignoriue dedero uel ei quem ex furtiua causa mihi dare oportet.

9 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Si quis rationes exigere uetetur, ut est saepissime rescriptum, non impeditur reliquas exigere, quas quis se reliquauit, et si quid dolo fecit qui rationes gessit. quod si quis et haec uelit remittere, ita debet legare: ‘damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit illa uel illa actione, id ei restituere’ uel ‘actionem ei remittere’.

10 · Iulianus libro trigesimo tertio digestorum

pr.Si damnatus heres fuerit a fideiussore quidem non petere, quod autem reus debet, Titio dare, pacisci debet, ne a fideiussore petat, et aduersus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damnatus heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et reo acceptum facere et legatario litis aestimationem sufferre cogatur.

11 · Iulianus libro trigesimo sexto digestorum

pr.Si debitor fideiussorem suum ab herede suo liberari iusserit, an fideiussor liberari debeat? respondit debere. item quaesitum est, an, quia mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum esset, quemadmodum inutile legatum est quod debitor creditori suo legat. respondit, quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius agere quam ex pristina obligatione. nam et si Titius mandauerit Maeuio, ut pecuniam promitteret, deinde liberari eum iusserit a stipulatore, manifestum est, quantum intersit promissoris liberari potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere.

12 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Lucius Titius cum Erotem actorem haberet, codicillis ita cauit: ‘Erotem liberum esse uolo: quem rationes reddere uolo eius temporis, quod erit post nouissimam meam subscriptionem’. postea uiuus Erotem manumisit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante paucissimos dies quam moreretur. heredes Lucii Titii dicunt quasdam summas et seruum adhuc Erotem et postea liberum accepisse neque in eas rationes, quae a Lucio Titio subscriptae sunt, intulisse: quaero, an heredes ab Erote nihil exigere debent eius temporis, quo Lucius Titius subscripsit. respondi Erotem ex ea causa quae proponeretur liberationem petere non posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est.

13 · Iulianus libro octagesimo primo digestorum

pr.Si creditor debitori, qui se exceptione perpetua tueri poterat, legauerit quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. at si idem debitor creditori legauerit, intellegendum erit exceptionem eum remitti creditori uoluisse.

14 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Idem est et si in diem debitor fuit uel sub condicione.

15 · Ulpianus libro sexagesimo quarto ad edictum

pr.Si quis in testamento damnatus est, ne a Titio debitore exigat, neque ipsum neque heredem eius potest conuenire: nam neque heredis heres agere neque ab heredis herede potest peti. heredis autem heres potest damnari, ne exigat debitorem.

16 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Ei cui fundum in quinquennium locaueram legaui quidquid eum mihi dare facere oportet oportebitue ut sineret heres sibi habere. Nerua Atilicinus, si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid retineret, ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset, peteretur an retineret: totam enim locationem legatam uideri,

17 · Iauolenus libro secundo Labeonis posteriorum

pr.reliqua quoque: in iudicio locationis uenire.

18 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Cassius. etiam si habitatio eo modo legata esset, gratuitam habitationem heres praestare deberet. et praeterea placuit agere posse colonum cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime dicitur.

19 · Modestinus libro nono regularum

pr.Cum ita testemur: ‘heres meus damnas esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, ab eo non exigere’, damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget. in simili autem legato uix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod seruis eius peculii nomine debetur.

20 · Modestinus libro decimo responsorum

pr.‘Aurelio Sempronio fratri meo. neminem molestari uolo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu uiueret, neque de sorte aut usurae nomine debiti: et absoluo ei et libero ex pignoribus eius domum et possessionem Caperlatam’. Modestinus respondit ipsum debitorem, si conueniatur, exceptione tutum esse: diuersum in persona heredis eius.

1Gaius Seius cum adoleuisset, accepit curatores Publium Maeuium et Lucium Sempronium. sed enim idem Gaius Seius intra legitimam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cauit: ‘quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractaui’. quaero, an rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex uerbis testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse. Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine conueniri eos posse.

21 · Terentius Clemens libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si id quod mihi deberes uel tibi uel alii legauero idque mihi solueris uel qualibet alia ratione liberatus a me fueris, exstinguitur legatum.

1Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc uerum est, quia confusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione.

2Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupauerit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur legatum, si tum uiuat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum peruenit, si legatarius capere non possit.

22 · Papinianus libro nono decimo quaestionum

pr.‘Quod mihi Sempronius debet, peti nolo’: non tantum exceptionem habere debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse responsum est.

23 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Procurator, a quo rationem heres exigere prohibitus eoque nomine procuratorem liberare damnatus est, pecuniam ab argentario debitam ex contractu, quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere uel actiones praestare.

24 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.Cum heres rogatur debitorem suum liberare, de eo tantum cogitatum uidetur, quod in obligatione manserit: itaque si quid ante tabulas apertas fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. quod autem post tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui uoluntatem defuncti non ignorauit, fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque repeti potest.

25 · Paulus libro decimo quaestionum

pr.Legaui Titio quod mihi debetur uel adiecta certa quantitate siue specie uel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, ueluti ‘Titio quod ei debeo’ uel ita ‘Titio centum quae ei debeo’: quaero, an per omnia requirendum putes, an debitum sit. et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cottidiana enim sunt. respondi: si is, cui Titius debebat, debitum ei remittere uoluit, nihil interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an prohibeat eum exigere: utroque enim modo liberandus est debitor et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. quod si etiam centum aureorum uel fundi debiti mentionem fecit, si quidem debitor fuisse probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit dici quasi falsa demonstratione adiecta etiam peti quod comprehensum est posse. sed poterit hoc dici si ita legauit: ‘centum aureos, quos mihi debet’ uel ‘Stichum, quem debet, heres meus damnas esto non petere’. quod si sic dixit: ‘heres meus centum aureos, quos mihi Titius debet, damnas esto ei dare’, etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione adiecta: quod mihi nequaquam placet, cum dandi uerbum ad debitum referre se testator existimauerit. contra autem si debitor creditori leget, nullam utilitatem uideo, si sine quantitate leget. sed et si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est nisi in his speciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. quod si centum aureos, quos se debere dixit, legauit, si quidem debet, inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile esse legatum: certa enim nummorum quantitas similis est Sticho legato cum demonstratione falsa: idque et diuus Pius rescripsit certa pecunia dotis acceptae nomine legata.

26 · Scaeuola libro quarto responsorum

pr.Tutor decedens aliis heredibus scriptis pupillo suo, cuius tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari uoluit, si heredibus suis tutelae causa controuersiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberauerit: pupillus legatum praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione aliaue causa ad tutorem suum ex tutela peruenerit: quaero, an uerbis testamenti ab his exactionibus excludatur. respondit, si prius, quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret petere id, in quo contra condicionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam: nisi paratus esset, quod ex causa fideicommissi percepisset, reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est.

27 · Tryphoninus libro octauo disputationum

pr.Uideamus, si ei, cum quo de peculio actio erit, liberatio testamento legata sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil in peculio sit, legatarii loco habetur? atquin nondum debitor fuit, nec procedit, ut emolumentum aliquid ex legato ad eum perueniat nisi propter spem futuri peculii. numquid ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit, perinde atque si qua alia causa spem legati dubiam faceret?

28 · Scaeuola libro sexto decimo digestorum

pr.Aurelius Symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legauit in haec uerba: ‘Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis uolo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et uestiarii nomine annuos denarios uiginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando tutela uestra non minimo damno rationem meam adflixerit. a uobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere uel ab hoc legato eorum retinere uelitis’. quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. respondit uerbis quae proponerentur id solum uideri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse Symphorus administrauerat, ab Arelliis sibi deberetur.

1Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his uerbis: ‘quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt uolo’. quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summouerentur. respondit non liberari.

2Titius Seio debitori suo ita legauit: ‘do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat’. praeterea generaliter damnauit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur. respondit, cum in praeteritum tempus uerba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.

3Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: ‘Seium patrem meum liberatum esse uolo ab actione tutelae’. quaero, haec uerba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas uel ex uenditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus conuertit uel nomine suo faenerauit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri uideri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.

4Maeuia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae uoluit liberari his uerbis: ‘rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse uolo’: quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata uideretur.

5Testamento ita scripserat: ‘Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti uolo eoque amplius decem do’: codicillis ita scripsit: ‘Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec aduiuet: quod si exigere ultra uoluntatem meam putauerit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec uiuit praestari uolo’. quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator uoluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent. respondit secundum ea quae proponerentur uideri minutum legatum, quod primo dederat.

6Legatum est testamento hoc modo: ‘Seio concedi uolo, quidquid mihi ab eo debitum est uel fidem meam pro eo obligaui’: quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat. respondit uideri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solui uoluisse.

7Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legauit et haec uerba adiecit: ‘quem rationem reddere ueto, quia instrumenta penes se habet’: quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, reddere debuerit. respondi Stichum eo nomine non teneri. Claudius: nemo enim ex seruitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.

8‘Centum, quae apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse uolo, donec filius meus ad annos uiginti peruenerit, eiusque pecuniae usuram exigi ueto’. quaesitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur. respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse.

9Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec uerba: ‘ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius siue extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis’. quaesitum est, cum uniuersas rationes in diem mortis iste administrauerit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum.

10Eum, qui tutelam ipsius administrauerat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legauit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum. respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse.

11Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile uideretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur.

12Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari uellet uerbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogauerat, an audiri deberet. respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.

13Quidam ita legauit: ‘Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea’: quaesitum est, an, si uere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum.

14Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et uicta fuerit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.

29 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si is, qui duos reos promittendi habet, damnauerit heredem, ut utrosque liberet, si alter ex his capere non possit nec socii sint, delegari debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: cuius petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perueniat et is qui capit liberetur. quod si socii sint, propter eum qui capax est et ille capit per consequentias liberato illo per acceptilationem: id enim eueniret, etiamsi solum capacem liberare iussus esset.

30 · Paulus libro decimo quaestionum

pr.Petitor uel possessor damnauit heredem suum, ne centumuirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur. et dictum ita demum utile uideri legatum esse, si malam causam aduersarius testatoris habuit, ut litigante herede uinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres legatario praestare cogitur. nam in bona causa nihil uidetur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimauerunt.

31 · Scaeuola libro tertio responsorum

pr.Creditor debitori legauit ita: ‘Gaio Seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari uolo’: quaero, cum testator uiuus a Seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos, quibus legauit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio competeret propter uerba ad praeteritum relata ‘quidquid mihi debuit’. respondit: prius quidem secundum ea quae proponerentur recte responsum est, uerum posterius propter ea, quae in tempore adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, obliuione pecuniae solutae, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis dare uoluisset.

1Inter cetera liberto ita legauit: ‘et si quid me uiuo gessit, rationes ab eo exigi ueto’. quaeritur, an chartas, in quibus rationes conscriptae sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat. respondit ea de quibus quaereretur posse heredem uindicare, id autem, quod conseruis, qui remanent in hereditate, crediderit et in rem domini uersum esset, desisse in reliquis esse.

2Titia, quae duos tutores habuerat, ita cauit: ‘rationem tutelae meae, quam egit Publius Maeuius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo’: quaeritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae esset et apud tutorem remaneret, legata uideretur.

3Item quaeritur, an contutor liberatus uideretur. respondit contutorem non liberari.

4‘Gaio Seio optime merito hoc amplius lego concedique uolo neque ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor est uel quidquid a me mutuum accepit uel fidem meam pro eo obligaui’. quaero, utrum id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. respondit secundum ea quae proponerentur uideri omnem obligationem Seio eius debiti per fideicommissum solui uoluisse.

5Item quaeritur, si postea nouatione facta et ampliata summa coeperit debere, an id, quod ex uetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an uero nouatione facta quasi nouus debitor ampliatae summae possit conueniri. respondit id dumtaxat legatum uideri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea uoluntate testator, quae tunc fuisset.