D. 3.2DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Iulianus libro primo ad edictum
pr.Praetoris uerba dicunt: ‘infamia notatur qui ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eoue, cui de ea re statuendi potestas fuerit, dimissus erit: qui artis ludicrae pronuntiandiue causa in scaenam prodierit: qui lenocinium fecerit: qui in iudicio publico calumniae praeuaricationisue causa quid fecisse iudicatus erit: qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo et fraude suo nomine damnatus pactusue erit: qui pro socio, tutelae, mandati, depositi suo nomine non contrario iudicio damnatus erit: qui eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere uirum moris est, antequam uirum elugeret, in matrimonium collocauerit: eamue sciens quis uxorem duxerit non iussu eius, in cuius potestate est: et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit: quiue suo nomine non iussu eius in cuius potestate esset, eiusue nomine quem quamue in potestate haberet bina sponsalia binasue nuptias in eodem tempore constitutas habuerit.’
2 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Quod ait praetor: ‘qui ab exercitu dimissus erit’: dimissum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem, uel praefectum cohortis uel alae uel legionis, uel tribunum siue cohortis siue legionis dimissus est. hoc amplius Pomponius ait etiam eum, qui exercitui praeest, licet consularibus insignibus utitur, ignominiae causa ab imperatore missum hac nota laborare: ergo et si dux cum exercitui praeest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit ignominiae causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto praetoris eum infamia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est.
1Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos militum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem uel legiones cum suis auxiliis ab imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum missus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus.
2‘Ignominiae causa missum’: hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum. est honesta, quae emeritis stipendiis uel ante ab imperatore indulgetur: est causaria, quae propter ualetudinem laboribus militiae soluit: est ignominiosa. ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur. sed et si eum exauctorauerit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse. est et quartum genus missionis, si quis euitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non laedit, ut est saepissime rescriptum.
3Miles, qui lege Iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa soluat.
4Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet.
5Ait praetor: ‘qui in scaenam prodierit, infamis est’. scaena est, ut Labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moueaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit in publico priuatoue uel in uico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admittantur. eos enim, qui quaestus causa in certamina descendunt et omnes propter praemium in scaenam prodeuntes famosos esse Pegasus et Nerua filius responderunt.
3 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Qui autem operas suas locauit, ut prodiret artis ludicrae causa neque prodit, non notatur: quia non est ea res adeo turpis, ut etiam consilium puniri debeat.
4 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Athletas autem Sabinus et Cassius responderunt omnino artem ludicram non facere: uirtutis enim gratia hoc facere. et generaliter ita omnes opinantur et utile uidetur, ut neque thymelici neque xystici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur.
1Designatores autem, quos Graeci βραβευτὰς appellant, artem ludicram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant. et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.
2Ait praetor: ‘qui lenocinium fecerit’. lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quaestum exercet, in eadem causa est. siue autem principaliter hoc negotium gerat siue alterius negotiationis accessione utatur (ut puta si caupo fuit uel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occasione ministerii quaestum facientia: siue balneator fuerit, uelut in quibusdam prouinciis fit, in balineis ad custodienda uestimenta conducta habens mancipia hoc genus obseruantia in officina), lenocinii poena tenebitur.
3Pomponius et eum, qui in seruitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait.
4Calumniator ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumniatum: item praeuaricator. praeuaricator autem est quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua: quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait, nam qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex aduersa.
5Item ‘si qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusue erit’ simili modo infames sunt,
5 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.quoniam intellegitur confiteri crimen qui paciscitur.
6 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.‘Furti’ accipe siue manifesti siue nec manifesti.
1Sed si furti uel aliis famosis actionibus quis condemnatus prouocauit, pendente iudicio nondum inter famosos habetur: si autem omnia tempora prouocationis lapsa sunt, retro infamis est: quamuis si iniusta appellatio eius uisa sit, hodie notari puto, non retro notatur.
2Si quis alieno nomine condemnatus fuerit, non laborat infamia: et ideo nec procurator meus uel defensor uel tutor uel curator uel heres furti uel ex alia simili specie condemnatus infamia notabuntur, nec ego, si ab initio per procuratorem causa agitata est.
3‘pactusue’ inquit ‘erit’: pactum sic accipimus, si cum pretio quantocumque pactus est: alioquin et qui precibus inpetrauit ne secum ageretur erit notatus nec erit ueniae ulla ratio, quod est inhumanum.
4Qui iussu praetoris pretio dato pactus est, non notatur.
4aSed et si iureiurando delato iurauerit quis se non deliquisse, non erit notatus: nam quodammodo innocentiam suam iureiurando adprobauit.
5‘Mandati condemnatus’: uerbis edicti notatur non solum qui mandatum suscepit, sed et is, qui fidem, quam aduersarius secutus est, non praestat. ut puta fideiussi pro te et solui: mandati te si condemnauero, famosum facio.
6Illud plane addendum est, quod interdum et heres suo nomine damnatur et ideo infamis fit, si in deposito uel in mandato male uersatus sit: non tamen in tutela uel pro socio heres suo nomine damnari potest, quia heres neque in tutelam neque in societatem succedit, sed tantum in aes alienum defuncti.
7Contrario iudicio damnatus non erit infamis: nec immerito. nam in contrariis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere iudicio solet dirimi.
7 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.In actionibus, quae ex contractu proficiscuntur, licet famosae sint et damnati notantur, attamen pactus non notatur, merito: quoniam ex his causis non tam turpis est pactio quam ex superioribus.
8 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.‘Genero’ inquit ‘mortuo’: merito adiecit praetor: ‘cum eum mortuum esse sciret’, ne ignorantia puniatur. sed cum tempus luctus continuum est, merito et ignoranti cedit ex die mortis mariti: et ideo si post legitimum tempus cognouit, Labeo ait ipsa die et sumere eam lugubria et deponere.
9 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.Uxores uiri lugere non compelluntur.
1Sponsi nullus luctus est.
10 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.Solet a principe impetrari, ut intra legitimum tempus mulieri nubere liceat.
1Quae uirum eluget, intra id tempus sponsam fuisse non nocet.
11 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Liberorum autem et parentium luctus impedimento nuptiis non est.
1Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tempus se rettulit, quo uir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis.
2Pomponius eam, quae intra legitimum tempus partum ediderit, putat statim posse nuptiis se collocare: quod uerum puto.
3Non solent autem lugeri, ut Neratius ait, hostes uel perduellionis damnati nec suspendiosi nec qui manus sibi intulerunt non taedio uitae, sed mala conscientia: si quis ergo post huiusmodi exitum mariti nuptum se collocauerit, infamia notabitur.
4Notatur etiam ‘qui eam duxit’, sed si sciens: ignorantia enim excusatur non iuris, sed facti. excusatur qui iussu eius, in cuius potestate erat, duxerit, et ipse, qui passus est ducere, notatur, utrumque recte: nam et qui obtemperauit, uenia dignus est et qui passus est ducere, notari ignominia.
12 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.Qui iussu patris duxit, quamuis liberatus potestate patria eam retinuit, non notatur.
13 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Quid ergo si non ducere sit passus, sed posteaquam duxit ratum habuerit? ut puta initio ignorauit talem esse, postea scit? non notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit.
1Si quis alieno nomine bina sponsalia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamue in potestate haberet: certe qui filium uel filiam constituere patitur, quodammodo ipse uidetur constituisse.
2Quod ait praetor ‘eodem tempore’, non initium sponsaliorum eodem tempore factum accipiendum est, sed si in idem tempus concurrant.
3Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex sententia edicti punitur.
4Cum autem factum notetur, etiam si cum ea quis nuptias uel sponsalia constituat, quam uxorem ducere uel non potest uel fas non est, erit notatus.
5Ex compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est.
6Quantum ad infamiam pertinet, multum interest, in causa quae agebatur causa cognita aliquid pronuntiatum sit an quaedam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non inrogatur.
7Poena grauior ultra legem imposita existimationem conseruat, ut et constitutum est et responsum. ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, praeses relegauerit: dicendum erit duriori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem. sed si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnauit, oneratum quidem reum poena aucta, nam ex furto non manifesto in duplum conueniri debuit: uerum hanc rem existimationem ei non conseruasse, quamuis si in poena non pecuniaria eum onerasset, transactum cum eo uidetur.
8Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamuis publicum non est iudicium.
14 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.Seruus, cuius nomine noxale iudicium dominus acceperit, deinde eundem liberum et heredem instituerit, ex eodem iudicio damnatus non est famosus, quia non suo nomine condemnatur: quippe cum initio lis in eum contestata non sit.
15 · Ulpianus libro octauo ad edictum
pr.Notatur quae per calumniam uentris nomine in possessionem missa est, dum se adseuerat praegnatem,
16 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.cum non praegnas esset uel ex alio concepisset:
17 · Ulpianus libro octauo ad edictum
pr.debuit enim coerceri quae praetorem decepit. sed ea notatur, quae cum suae potestatis esset hoc facit.
18 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.Ea, quae falsa existimatione decepta est, non potest uideri per calumniam in possessione fuisse.
19 · Ulpianus libro octauo ad edictum
pr.Non alia autem notatur quam ea, de qua pronuntiatum est calumniae causa eam fuisse in possessionem missam. idque et in patre erit seruandum, qui calumniae causa passus est filiam, quam in potestate habebat, in possessionem uentris nomine mitti.
20 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Ob haec uerba sententiae praesidis prouinciae ‘callido commento uideris accusationis instigator fuisse’ pudor potius oneratur, quam ignominia uidetur irrogari: non enim qui exhortatur mandatoris opera fungitur.
21 · Paulus libro secundo responsorum
pr.Lucius Titius crimen intendit Gaio Seio quasi iniuriam passus atque in eam rem testationem apud praefectum praetorio recitauit: praefectus fide non habita testationis nullam iniuriam Lucium Titium passum esse a Gaio Seio pronuntiauit. quaero, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso testimonio inter infames habentur. Paulus respondit nihil proponi, cur hi, de quibus quaeritur, infamium loco haberi debeant, cum non oportet ex sententia siue iusta siue iniusta pro alio habita alium praegrauari.
22 · Marcellus libro secundo publicorum
pr.Ictus fustium infamiam non importat, sed causa, propter quam id pati meruit, si ea fuit, quae infamiam damnato irrogat. in ceteris quoque generibus poenarum eadem forma statuta est.
23 · Ulpianus libro octauo ad edictum
pr.Parentes et liberi utriusque sexus nec non et ceteri adgnati uel cognati secundum pietatis rationem et animi sui patientiam, prout quisque uoluerit, lugendi sunt: qui autem eos non eluxit, non notatur infamia.
24 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Imperator Seuerus rescripsit non offuisse mulieris famae quaestum eius in seruitute factum.
25 · Papinianus libro secundo quaestionum
pr.Exheredatum quoque filium luctum habere patris memoriae placuit, idemque et in matre iuris est, cuius hereditas ad filium non pertinet.
1Si quis in bello ceciderit, etsi corpus eius non conpareat, lugebitur.