IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 3

D. 3.1DE POSTULANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexto ad edictum

pr.Hunc titulum praetor proposuit habendae rationis causa suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur.

1Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postulare, quibusdam uel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se permisit.

2Postulare autem est desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni praeest, exponere: uel alterius desiderio contradicere.

3Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare. in quo edicto aut pueritiam aut casum excusauit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum compleuit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad procedendum in publicum, qua aetate aut paulo maiore fertur Nerua filius et publice de iure responsitasse. propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum praetoris exaudire non poterat, quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto praetoris, quasi non obtemperasset, poena ut contumax plecteretur.

4Ait praetor: ‘si non habebunt aduocatum, ego dabo.’ nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit.

5Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles. sexum: dum feminas prohibet pro aliis postulare. et ratio quidem prohibendi, ne contra pudicitiam sexui congruentem alienis causis se immisceant, ne uirilibus officiis fungantur mulieres: origo uero introducta est a Carfania improbissima femina, quae inuerecunde postulans et magistratum inquietans causam dedit edicto. casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit. refert etiam Labeo Publilium caecum Asprenatis Noni patrem auersa sella a Bruto destitutum, cum uellet postulare. quamuis autem caecus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fungitur. numquid ergo et magistratus gerere possit? sed de hoc deliberabimus. exstat quidem exemplum eius, qui gessit: Appius denique Claudius caecus consiliis publicis intererat et in senatu seuerissimam dixit sententiam de Pyrrhi captiuis. sed melius est, ut dicamus retinere quidem iam coeptum magistratum posse, adspirare autem ad nouum penitus prohiberi: idque multis comprobatur exemplis.

6Remouet autem a postulando pro aliis et eum, qui corpore suo muliebria passus est. si quis tamen ui praedonum uel hostium stupratus est, non debet notari, ut et Pomponius ait. et qui capitali crimine damnatus est, non debet pro alio postulare. item senatus consulto etiam apud iudices pedaneos postulare prohibetur calumniae publici iudicii damnatus. et qui operas suas, ut cum bestiis depugnaret, locauerit. bestias autem accipere debemus ex feritate magis, quam ex animalis genere: nam quid si leo sit, sed mansuetus, uel alia dentata mansueta? ergo qui locauit solus notatur, siue depugnauerit siue non: quod si depugnauerit, cum non locasset operas suas, non tenebitur: non enim qui cum bestiis depugnauit, tenebitur, sed qui operas suas in hoc locauit. denique eos, qui uirtutis ostendendae causa hoc faciunt sine mercede, non teneri aiunt ueteres, nisi in harena passi sunt se honorari: eos enim puto notam non euadere. sed si quis operas suas locauerit, ut feras uenetur, uel ut depugnaret feram quae regioni nocet, extra harenam: non est notatus. his igitur personis, quae non uirtutis causa cum bestiis pugnauerunt, pro se praetor permittit allegare, pro alio prohibet. sed est aequissimum, si tutelam uel curam huiusmodi personae administrent, postulare eis pro his, quorum curam gerunt, concedi. qui aduersus ea fecisse monstretur, et pro aliis interdicta postulatione repellitur et pro aestimatione iudicis extra ordinem pecuniaria poena multabitur.

7Ut initio huius tituli diximus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deliquerint quam hi qui superioribus capitibus notantur.

8Ait praetor: ‘qui lege, plebis scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohibentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.’ hoc edicto continentur etiam alii omnes, qui edicto praetoris ut infames notantur, qui omnes nisi pro se et certis personis ne postulent.

9Deinde adicit praetor: ‘qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit’. ‘eum qui ex his, qui supra scripti sunt’ sic accipe: si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare prohibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur.

10De qua autem restitutione praetor loquitur? utrum de ea quae a principe uel a senatu? Pomponius quaerit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps uel senatus indulsit. an autem et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi uidetur talia praetorum decreta non esse seruanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subuenerunt: ut in aetate obseruatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur. pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutionem fuerit absolutus, Pomponius putat hunc infamia eximi.

11Deinde adicit praetor: ‘pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronae’: de quibus personis sub titulo de in ius uocando plenius diximus. item adicit: ‘liberisue suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, uitrico nouerca, priuigno priuigna, pupillo pupilla, furioso furiosa,’

2 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.‘fatuo fatua’: cum istis quoque personis curator detur.

3 · Ulpianus libro sexto ad edictum

pr.‘cui eorum a parente, aut de maioris partis tutorum sententia, aut ab eo cuius de ea re iurisdictio fuit ea tutela curatioue data erit.’

1Adfinitates non eas accipere debemus, quae quondam fuerunt, sed praesentes.

2Item Pomponius nurus et generi appellatione et soceri et socrus et ulteriores, quibus pro praepositio solet accedere, contineri ait.

3In curatoribus debuisse eum adicere: muti ceterorumque, quibus dare solent, id est surdo prodigo et adulescenti:

4 · Paulus libro quinto ad edictum

pr.item quibus propter infirmitatem curatorem praetor dare solet,

5 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non possunt.

6 · Ulpianus libro sexto ad edictum

pr.Puto autem omnes, qui non sponte, sed necessario officio funguntur, posse sine offensa edicti postulare, etiamsi hi sint, qui non nisi pro se postulare possunt. si quis aduocationem praestare fuerit prohibitus, si quidem apud se, ut solent facere, tempore magistratus sui, puto eum postea apud successorem eius adesse posse.

7 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale

pr.Quos prohibet praetor apud se postulare, omnimodo prohibet, etiam si aduersarius eos patiatur postulare.

8 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Imperator Titus Antoninus rescripsit eum, cui aduocationibus in quinquennio interdictum esset, post quinquennium pro omnibus postulare non prohiberi. diuus quoque Hadrianus rescripserat de exilio reuersum postulare posse. nec adhibetur distinctio, quo crimine silentium uel exilium sit irrogatum, ne scilicet poena tempore determinata contra sententiae fidem ulterius porrigatur.

9 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Ex ea causa prohibitus pro alio postulare, quae infamiam non irrogat ideoque ius pro omnibus postulandi non aufert, in ea tantum prouincia pro aliis non recte postulat, in qua praeses fuit qui sententiam dixit, in alia uero non prohibetur, licet eiusdem nominis sit.

10 · Paulus libro singulari regularum

pr.Hi qui fisci causas agunt suam uel filiorum et parentium suorum uel pupillorum quorum tutelas gerunt causam et aduersus fiscum agere non prohibentur. decuriones quoque contra patriam suam causas agere prohibentur, praeter superiores personas.

11 · Tryphoninus libro quinto disputationum

pr.A principe nostro rescriptum est non prohiberi tutorem adesse pupillo in negotio, in quo aduocatus contra patrem eius fuisset. sed et illud permissum ab eo est agere tutorem pupilli causam aduersus fiscum, in qua aduersus patrem pupilli antea aduocatus fisci fuisset.

1Qui autem inter infames sunt, sequenti titulo explanabitur.