D. 2.8QUI SATISDARE COGANTUR UEL IURATO PROMITTANT UEL SUAE PROMISSIONI COMMITTANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Satisdatio eodem modo appellata est quo satisfactio. nam ut satisfacere dicimur ei, cuius desiderium implemus, ita satisdare dicimur aduersario nostro, qui pro eo, quod a nobis petiit, ita cauit, ut eum hoc nomine securum faciamus datis fideiussoribus.
2 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Fideiussor in iudicio sistendi causa locuples uidetur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conueniendi facilitate.
1Si quis his personis, quae agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frustra erit datio.
2Praetor ait: ‘si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae, liberosue suos eumue quem in potestate habebit, uel uxorem, uel nurum in iudicium uocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur.’
3Quod ait praetor ‘liberosue suos’, accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos. parentique dabimus hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim Pomponius scribit. et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit. nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus.
4Quod ait praetor ‘qualiscumque fideiussor accipiatur’: hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples.
5In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor. quod utrum ueritatem contineat an uero quantitatem, uideamus. et melius est ut in ueram quantitatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit.
3 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Siue in duplum est actio siue tripli aut quadrupli, tanti eundem fideiussorem omnimodo teneri dicimus, quia tanti res esse intellegitur.
4 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Si decesserit qui fideiussorem dederit iudicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum. quod si ignorans iusserit exhiberi uel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit actio. si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit ciuitatem, utiliter agi potest.
5 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Si uero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut ciuitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fideiussore eius agetur.
1Qui pro rei qualitate euidentissime locupletem uel, si dubitetur, adprobatum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio aduersus eum esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fideiussorem det. sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit.
6 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Quotiens uitiose cautum uel satisdatum est, non uidetur cautum.
7 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Si fideiussor non negetur idoneus, sed dicatur habere fori praescriptionem et metuat petitor, ne iure fori utatur: uidendum quid iuris sit. et diuus Pius (ut et Pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro tertio digestorum et Papinianus libro tertio quaestionum) Cornelio Proculo rescripsit merito petitorem recusare talem fideiussorem: sed si alias caueri non possit, praedicendum ei non usurum eum priuilegio, si conueniatur.
1Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit reus ibi eam praestare, ubi conuenitur: potest audiri, si in alia eiusdem prouinciae ciuitate satisdationem praestare paratus sit. si autem satisdatio uoluntaria est, non in alium locum remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit.
2Si satisdatum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud officium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec uel satisdatio detur uel lis finem accipiat.
8 · Paulus libro quarto decimo ad edictum
pr.De die ponenda in stipulatione solet inter litigatores conuenire. si non conueniat, Pedius putat in potestate stipulatoris esse moderato spatio: de hoc a iudice statuendum.
1Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non uidetur cauere: sed nec miles nec minor uiginti quinque annis probandi sunt: nisi hae personae in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore. quidam etiam, si a marito fundus dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem.
2Si seruus inueniatur, qui antequam iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solui: succurrendum est actori, ut ex integro caueatur. minori quoque uiginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter imperitiam.
3Si fideiussor iudicatum solui stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, ex integro cauendum erit.
4Tutor et curator, ut rem saluam fore pupillo caueant, mittendi sunt in municipium, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprietatis, cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caueat euicta hereditate legata reddi, et quod amplius per legem Falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audiendus est, ut in municipium mittatur. plane si misso iam legatario in possessionem, cum per heredem staret quominus caueret, heres postulet uti de possessione decedat paratumque se dicat in municipio cauere: impetrare non debebit. diuersum, si sine culpa aut dolo heredis missus sit in possessionem.
5Iubetur iurare de calumnia, ne quis uexandi magis aduersarii causa, forsitan cum Romae possit satisdare, in municipium euocet: sed quibusdam hoc iusiurandum de calumnia remittitur, uelut parentibus et patronis. sic autem iurare debet qui in municipium remittitur ‘Romae se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat remitti, idque se non calumniae causa facere’: nam sic non est compellendus iurare ‘alibi se quam eo loco satisdare non posse’, quia si Romae non potest, pluribus autem locis possit, cogitur peierare.
6Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse uidebitur. quid enim si, cum erat in municipio, noluit cauere? hoc casu non debet impetrare, cum per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret.
9 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Arbitro ad fideiussores probandos constituto, si in alterutram partem iniquum arbiterium uideatur, perinde ab eo atque ab iudicibus appellare licet.
10 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum
pr.Si ab arbitro probati sunt fideiussores, pro locupletibus habendi sunt, cum potuerit querella ad competentem iudicem deferri, qui ex causa improbat ab arbitro probatos, alias improbatos probat:
1multoque magis, si sua uoluntate accepit fideiussores, contentus his esse debet. quod si medio tempore calamitas fideiussoribus insignis uel magna inopia accidit, causa cognita ex integro satisdandum erit.
11 · Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum
pr.Iulianus ait, si antequam mandarem tibi ut fundum peteres, satis acceperis petiturus fundum et postea mandatu meo agere institueris, fideiussores teneri.
12 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Inter omnes conuenit heredem sub condicione, pendente condicione possidentem hereditatem, substituto cauere debere de hereditate, et, si defecerit condicio, adeuntem hereditatem substitutum et petere hereditatem posse et, si optinuerit, committi stipulationem. et plerumque ipse praetor et ante condicionem existentem et ante diem petitionis uenientem ex causa iubere solet stipulationem interponi.
13 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum
pr.Sed et si plures substituti sint, singulis cauendum est.
14 · Paulus libro secundo responsorum
pr.Filius familias defendit absentem patrem: quaero an iudicatum solui satisdare debeat. Paulus respondit eum qui absentem defendit, etiam si filius uel pater sit, satisdare petituro ex forma edicti debere.
15 · Macer libro primo de appellationibus
pr.Sciendum est possessores immobilium rerum satisdare non compelli.
1Possessor autem is accipiendus est, qui in agro uel ciuitate rem soli possidet aut ex asse aut pro parte. sed et qui uectigalem, id est emphyteuticum agrum possidet, possessor intellegitur. item qui solam proprietatem habet, possessor intellegendus est. eum uero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse Ulpianus scripsit.
2Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam.
3Si fundus in dotem datus sit, tam uxor quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur.
4Diuersa causa est eius, qui fundi petitionem personalem habet.
5Tutores, siue pupilli eorum siue ipsi possideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem dicendum erit.
6Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset iudicatum, appellauerim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod euinci mihi ea possessio possit.
7Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti ei, qui post cautionem possessionem uendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cautionem possidere coepit.
16 · Paulus libro sexto ad edictum
pr.Qui iurato promisit iudicio sisti, non uidetur peierasse, si ex concessa causa hoc deseruerit.