IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 2

D. 2.7NE QUIS EUM QUI IN IUS UOCABITUR UI EXIMAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius uocatos ui eripiunt.

1Denique Pomponius scribit serui quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet.

2Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius uocari non potuit, exempta est, ueluti parens et patronus ceteraeque personae: quae sententia mihi uidetur uerior. et sane si deliquit qui uocat, non deliquit qui exemit.

2 · Paulus libro quarto ad edictum

pr.Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum uocat, et is qui patronum ui eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet.

1Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius uocabatur: sed et fortius dicendum est non uideri ui eximi eum, cui sit ius ibi non conueniri.

3 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Quod si seruum quis exemit in ius uocatum, Pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius uocari potuit. quid ergo? ad exhibendum erit agendum.

1Si quis ad pedaneum iudicem uocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit.

2Quod praetor praecepit ‘ui eximat’: ui an et dolo malo? sufficit ui, quamuis dolus malus cesset.

4 · Paulus libro quarto ad edictum

pr.Sed eximendi uerbum generale est, ut Pomponius ait. eripere enim est de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. ut puta si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius ueniret, ut actionis dies exiret uel res tempore amitteretur: uidebitur exemisse, quamuis corpus non exemerit. sed et si eo loci retinuerit, non abduxit, his uerbis tenetur.

1Item si quis eum, qui per calumniam uocabatur, exemerit: constat eum hoc edicto teneri.

2Praetor ait ‘neue faciat dolo malo, quo magis eximeretur’: nam potest sine dolo malo id fieri, ueluti cum iusta causa est exemptionis.

5 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, siue praesens fuit siue absens.

1In eum autem, qui ui exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur quod in ueritate est, sed quanti ea res est ab actore aestimata, de qua controuersia est. hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi.

2Docere autem debet quis per hanc exemptionem factum quo minus in ius produceretur. ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena: quoniam uerba cum effectu sunt accipienda.

3Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus:

4Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque post annum dabitur.

6 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum

pr.Is qui debitorem ui exemit, si soluerit, reum non liberat, quia poenam suam soluit.