C. 9.6SI REUS VEL ACCUSATOR MORTUUS FUERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1
pr.Τὸ τῆς λειποταξίας ἔγκλημα λύεται τῇ τελευτῇ τοῦ λειποτακτήσαντος στρατιώτου.
2 · Imp. Antoninus A. Eutychiano.
pr.Etsi marcellus qui crimine falsi postulabatur uita functus est ac per hoc crimen in persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem eius quam te eodem crimine postulatos proponas.
PP.VII. k. Oct. Laeto II et Cereale conss.
3 · Idem A. Proculo.
pr.Si is, quem homicidii seu cuiusuis criminis postulasti reum, uita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conueniris, cum morte eius crimen cum poena eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis.
PP. IIII k. Oct. Romae Sabino et Anullino conss.
4 · Imp. Alexander A. Veroniciano.
pr.Si, ut proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui falsi crimen auctor tuus intendebat, uita functus sit, non prohiberis, si quis aduersus te instrumento quod in dubium uocatur uti coeperit, accusationem instituere.
1Quamuis enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit, tamen si quis illo uti uoluerit, intellegit se periculo criminis esse subiectum.
PP.VI k. Ian. Albino et Aemiliano conss.
5 · Imp. Gordianus A. Rufo.
pr.Defunctis reis publicorum criminum, siue ipsi per se ea commiserunt siue aliis mandauerunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciuerint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est.
PP.VII k. Nou. Pio et Pontiano conss.
6 · Idem A. Iuliano.
pr.Si quis, cum capitali poena uel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est.
1Idem obseruatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset.
2Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum ualeat nec ne particularis publicatio.
PP.VI k. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.