C. 9.5DE PRIVATIS CARCERIBUS INHIBENDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Zeno A. Basilio pp.
pr.Iubemus nemini penitus licere per alexandrinam splendidissimam ciuitatem uel aegyptiacam dioecesin aut quibuslibet imperii nostri prouinciis uel in agris suis aut ubicumque domi priuati carceris exercere custodiam, uiro spectabili pro tempore praefecto augustali, et uiris clarissimis omnium prouinciarum rectoribus daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum hominum adrogantia modis omnibus opprimatur.
1Nam post hanc saluberrimam constitutionem et uir spectabilis pro tempore augustalis et quicumque prouinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non uindicauerit maiestatem: primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui, simulatque nouerint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi, proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curauerint, instruendos.
2Nam illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro ueterum etiam legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis uiolatores ultimo subiugandos esse supplicio.
D.k. Iul. Constantinopoli Longino uc.cons.
2 · Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Α. Μηνᾷ ἐπάρχῳ πραιτωρίων.
pr.Ἰδιωτικὰς φυλακὰς πᾶσι τρόποις ἐν πόλεσιν ἢ ἐν κώμαις ἀπαγορεύομεν καθίστασθαι... Ἡ διάταξις κελεύει μὴ γίνεσθαι ἰδιωτικὰς φυλακάς· τοὺς δὲ τοῦτο πράττοντας ὑποκεῖσθαι καὶ ἐπιτιμίῳ καὶ διάγειν ἐν τῇ δημοσίᾳ φρουρᾷ τοσαύτας ἡμέρας, ὅσας δήποτ᾿ ἂν γέγονεν ὁ ἐγκλεισθεὶς ἐν τῇ γενομένῃ παρ᾿αὐτῶν φυλακῇ, ὁποίας ἂν εἴησαν τύχης ἢ ἀξίας, ἐκπίπτειν δὲ καὶ τῆς δίκης τῆς ἁρμοζούσης αὐτοῖς κατὰ τῶν ἐγκλεισθέντων, προνοίᾳ τοῦ ἐπισκόπου καὶ τοῦ ἄρχοντος. εἰ δὲ ῥᾳθυμήσει ὁ ἄρχων, ὑφίσταται κίνδυνον καὶ περὶ τὴν οὐσίαν καὶ περὶ τὴν σωτηρίαν.
D. XV k. Febr. Constantinopoli Decio cons.