C. 9.47DE POENIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Titus Aelius Antoninus A.
pr.Etiam in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui deportantur in insulam.
PP. sine die et consule
2 · Imp. Antoninus A. Valerio.
pr.Procurator meus, qui uice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit inrogare, ac propterea frustra uereris sententiam, quae nulla iuris ratione subnixa est.
PP.VI k. Iul. duobus Aspris conss.
3 · Idem A. Geminio.
pr.Decurionem in opus publicum dari non oportere manifestum est.
4 · Idem A. Marinae.
pr.Si ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit.
5 · Idem A. Senecioni.
pr.Honor ueteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat gradum poena metalli uel operis publici non adficiantur, sed in insulam relegentur.
6 · Idem A. Apioni.
pr.Incredibile est, quod adlegas liberum hominem, ut uinculis perpetuis contineretur, esse damnatum: hoc enim uix in sola seruili condicione procedere potest.
PP. III id. Febr. Messala et Sabino conss.
7 · Imp. Alexander A. Isidoro.
pr.Impunitas delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod intenditur cadere potest.
8 · Idem A. Victorino.
pr.Deportatorum in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco uindicantur, relegatorum autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint.
9 · Idem A. Demetriano.
pr.Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari.
10 · Idem A. Catulino.
pr.Seruus sub poena uinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis prouinciae perpetuo uinctus esse debet.
PP.VIIII k. Sept. Iuliano et Crispino conss.
11 · Imp. Gordianus A. Attiano.
pr.Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad seruiles pertinet condiciones.
12 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. in consistorio dixerunt.
pr.In consistorio dixerunt: Decurionum filii non debent bestiis subici. cumque a populo exclamatum est, iterum dixerunt: uanae uoces populi non sunt audiendae. nec enim uocibus eorum credi oportet, quando aut obnoxium crimine absolui aut innocentem condemnari desiderauerint.
Sine die et consule.
13 · Idem AA. Ursiano.
pr.Seruo ex sententia damnato si quoquo modo ex sententia proprietatis ius amputatum non sit, domino suo obsequi eum par est.
14 · Idem AA. et CC. Vitali.
pr.Si operis publici temporalis poenae sententia praefinitus necdum excessit dies, hunc expectari conuenit, cum non remitti poenam facile publice intersit, ne ad maleficia temere quisquam prosiliat.
15 · Idem AA. et CC. Agathemero.
pr.Poenam sua dictam sententia praesidi prouinciae reuocare non licet.
16 · Imp. Constantinus A. Ad Catulinum.
pr.Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat seueramque sententiam, quam in adulterii uel homicidii uel maleficii crimen aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis uel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem conuictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut uix etiam ipse ea quae commiserit negare sufficiat.
D. III non. Nou. Treuiris accepta XV k. Mai. Hadrumeti Volusiano et Anniano conss.
17 · Idem A. Eumelio.
pr.Si quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, cum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur.
D. XII k. April. Cabilluno Constantino A. IIII et Licinio IIII conss.
18 · Imp. Constantius A. Theodoro praesidi Arabiae.
pr.Dum reis manifesta probatione conuictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi uel quibusdam malignis artibus tam praesidum quam officiorum poenas euitandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detectis grauioribus causis ultio differenda non sit.
1Igitur de cetero iuxta criminis qualitatem legem oportet seruari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam.
D. id. Oct. Constantio A. IIII et Constante C. conss.
19 · Impp. Gratianus et Valentinianus AA. Olybrio pu.
pr.Ne quis pro coercitione delicti uel pistoribus uel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur: sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae seueritatis excipiat.
D III id. April. Valentiniano et Valente AA. conss.
20 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Flauiano pp. Illyrici.
pr.Si uindicari in aliquos seuerius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam: sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit.
1Reos sane accipiat uinciatque custodia et excubiis sollertibus uigilanter obseruet.
D. XV k. Sept. Veronae Antonio et Syagrio conss.
21 · Idem AAA. et Arcadius A. ad principium pp.
pr.Ne diu apparitorum praua admodum uenalisque perfidia in publica impune commoda desaeuiret, censemus etiam in absentes eos pro competenti ultione debere consurgi.
D. k. Iun. Arcadio A. et Bautone conss. >
22 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eutychiano pp.
pr.Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa est.
1Propinquos notos familiares procul a calumnia submouemus, quos reos sceleris societas non facit: nec enim adfinitas uel amicitia nefarium crimen admittunt.
2Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur delictum.
3Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur.
D.VIII k. Aug. Constantinopoli Theodoro uc. cons.
23 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad Anthemium pp.
pr.Omnes, quos damnationis condicio diuersis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena uinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec formidare miserias ullas exilii.
1Sit satis immensorum cruciatuum semel luisse supplicia, ne, qui diu priuati sunt aurae communis haustu et lucis adspectu non intra breue spatium catenarum ponderibus praegrauati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur.
D. XIIII k. Mai. Constantio et Constante conss.
24 · Idem AA. Monaxio pp.
pr.Rectores prouinciarum conueniri praecipimus, ut hi, qui pro suo crimine poenam exilii sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec claustris carceralibus nec in locis quibus exules uersati sunt teneantur.
D. III k. Sept. Eudoxiopoli Theodosio A. VII et Palladio uc. conss.
25 · Idem AA. Monaxio pp.
pr.His, qui conficiendi naues incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale supplicium proponi decernimus.
D. VIII k. Oct. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss.
26 · [Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Α. Μηνᾷ ἐπάρχῳ πραιτωρίων.] Θεσπίζομεν
pr.Ἡ διάταξις κελεύει τοὺς πεμπομένους ἐν ἐξορίᾳ μὴ διάγειν ἐν τῇ φυλακῇ τῶν τόπων, εἰς οὓς ἐπέμφθησαν, ἀλλὰ μήτε ἐξορίζεσθαί τινα εἰς τὸ φρούριον τῆς Γύψου ἢ εἰς ἑτέρας φυλακάς.
1Ἀλλ᾿ εἰ μὲν τὸ ἁμάρτημα ἄξιόν ἐστι θανάτου, ὑποκεῖσθαι τῇ τοιαύτῃ κολάσει, εἰ δὲ ἐξορίας ἢ διηνεκοῦς ἢ προσκαίρου, τότε ἐξορίζεσθαι αὐτοὺς μὴ κελευομένους ἐν ταῖς φυλακαῖς τῶν τόπων ἐν οἷς πέμπονται ἀποτίθεσθαι, ἀλλὰ πέμπεσθαι εἰς ἐπαρχίαν, εἰς ἣν ἂν ὁ δικάζων ὁρίζῃ, χωρὶς τῶν ὑπεξῃρημένων κατωτέρω ἐπαρχιῶν τε καὶ πόλεων, ἔχοντας αὐτοὺς ἐξουσίαν ἐν πάσῃ τῇ ἐπαρχίᾳ εἰς ἣν ἐπέμφθησαν διατρίβειν, μὴ δυναμένους ἐξιέναι τῆς ἐπαρχίας ἢ μένοντας ἐν τῇ ἐπαρχίᾳ ἄτακτόν τι ποιῆσαι.
2Ἐὰν δέ τις ἢ τῆς ἐπαρχίας ἐξέλθῃ ἢ μένων ἐν τῇ ἐπαρχίᾳ ἄτακτόν τι ποιήσῃ, ἔστω ὑπὸ τὸν ἔσχατον κίνδυνον τιμωρούμενος ἢ παρὰ τοῦ ἄρχοντος τῆς ἐπαρχίας ἢ παρὰ τοῦ ἄρχοντος ἐκείνων τῶν τόπων, εἰς οὓς ἔφυγε.
3Καὶ οἱ βαλλόμενοι δὲ ἐν δεσμωτηρίῳ ἐν τῇ βασιλίδι πόλει μὴ μενέτωσαν ὑπὲρ τὸν χρόνον τὸν ὁρισθέντα ἤδη ἐν τῷ ἀνωτέρω τίτλῳ περὶ τῶν φυλαττομένων.
4Ὁμοίως δὲ καὶ ἐν ταῖς ἐπαρχίαις συντομωτέραν γίνεσθαι τὴν ἐξέτασιν τῶν ἐγκλημάτων· καὶ ἐὰν φανῇ τις ἄξιος ἐξορίας, ἐξορίζεσθαι αὐτὸν μὴ εἰς φυλακήν, ἀλλ᾿ εἰς ἐπαρχίαν χωρὶς τῶν ἀπηγορευμένων, ἐπὶ τῷ πάλιν ὑποκεῖσθαι αὐτοὺς τῇ ἐσχάτῃ τιμωρίᾳ, ἢ ἐὰν ἐξέλθωσι τῆς ἐπαρχίας ἢ ἐκεῖσε διάγοντες ἄτακτόν τι ποιήσωσι.
5Τοὺς δὲ ἄρχοντας Ἀλεξανδρείας καὶ Θηβαΐδος κελεύει μόνους εἰς Γύψον καὶ εἰς Ὄασιν ἐκπέμπειν αὐτοὺς ἕως ἓξ μηνῶν ἢ τὸ μήκιστον ἕως ἐνιαυτοῦ.
6Εἰ δὲ διηνεκής ἐστιν ἡ ἐξορία, μήτε εἰς Γύψον πεμπέτωσαν μήτε εἰς Ὄασιν μήτε εἰς φυλακὴν ἑτέρας ἐπαρχίας, ἀλλ᾿, ὡς εἴρηται εἰς τελείαν ἐπαρχίαν, ἐπὶ τῷ, εἴ τι πταίσουσιν ἢ παρεξέλθωσι τὰς κελεύσεις τῶν πεμψάντων αὐτοὺς ἀρχόντων, εἰς ἔσχατον τιμωρηθῆναι.
7Κελεύει δὲ τοὺς ταξεώτας τοὺς ἐν ἑκάστῳ δικαστηρίῳ ὑπομιμνήσκειν τοὺς ἄρχοντας περὶ τούτου τοῦ νόμου, καὶ μηδὲ κατέχεσθαί τινα ὑπὲρ τὸν χρόνον τῆς ἐξορίας ἑαυτοῦ, ἀλλὰ παραχρῆμα ἀφίεσθαι ἀζημίως καὶ ἀδιαστρόφως, τὸν δὲ ἐπιχειρήσοντά τι λαβεῖν τὸ τετραπλάσιον ἀποδιδόναι.
8Κεκώλυνται δὲ οἱ ἄρχοντες ἐξορίζειν εἰς τὰς ὑποτεταγμένας τῇ διατάξει ἐπαρχίας τε καὶ πόλεις.
9Οἱ κατὰ τόπον ἐπίσκοποι φροντιζέτωσαν παραφυλαχθῆναι ἐν τοῖς ἐξοριζομένοις διηνεκῶς ἢ ἐπί τινα χρόνον ῥητὸν τὰ προστεταγμένα τῇ διατάξει.