C. 9.46DE CALUMNIATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Sabino.
pr.Calumnia eo tempore coerceri solet, quo de causa praesente accusatore iudicatur. ideoque posteaquam de causa iudicatum est, contra consuetudinem calumniam accusatoris puniri desideras.
2 · Idem A. Apolloniae.
pr.Mater inter eas personas est, quae sine calumniae timore necem filii sui uindicare possunt: idque beneficium senatus consulti et in aliis publicis iudiciis seruatum est.
1Sed et extraneus heres, qui suspicionem, quam de morte sua habuisse defunctus cauit, exsequitur, hoc nomine a calumnia excusatus est, cum inter uoluntariam accusationem et officii necessitatem heredis multum intersit.
PP.VI k. Iul. Iuliano et Crispino conss.
3 · Idem A. Eumeliano.
pr.Qui non probasse crimen quod intendit pronuntiatur, si calumniae non damnetur, detrimentum existimationis non patitur. non enim, si reus absolutus est, ex eo solo etiam accusator, qui potest iustam habuisse ueniendi ad crimen rationem, calumniator credendus est.
4 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Archelao.
pr.Calumniae poena in paternae mortis accusatione cessat.
PP. XI k. Dec. Caro et Carino AA. conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Caesio.
pr.Qui calumniatores pronuntiantur, in publicorum dumtaxat iudiciorum quaestionibus, non etiam in liberalibus causis, quae priuatas disceptationes continent, periclitari solent.
PP
6 · Idem AA. et CC. Domitio.
pr.Dominis seruorum per accusatoris calumniam tortorum aduersus eum poena dupli lege iulia prouidetur.
S. XVI k. Sept. ipsis AA. conss.
7 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Valerianum.
pr.Non prius quemquam sinceritas tua ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam sollemnibus satisfecerit, qui nititur fidem doloris adserere, cum iuxta formam iuris antiqui ei qui coeperit arguere aut uindicta proposita sit, si uera detulerit, aut supplicium, si fefellerit.
D.VII k. Dec. Remis Gratiano np. et Dagalaifo conss.
8 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Menandro uicario Asiae.
pr.Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est eos, qui accusationem alienis nominibus praesumpsissent, delatorum numero esse ducendos.
1Atque ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem supplicium sequatur, quo posthac singuli uniuersique cognoscant non licere in eo quod non possit ostendi iudicum animos commouere.
D. VIII id. Mai. Constantinopoli Arcadio A. et Bautone conss.
9 · Idem AAA. Floro pp.
pr.Fallaciter incusantibus, maxime post exhibitionem accusati, nullius iuris color uelut deriuata excusatione proficiat: non publica abolitio, non priuata talibus prospiciat subueniatque personis: non specialis indulgentia, ne beneficium quidem eos generale subducat.
D XV k. Iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
10 · Impp. Honorius et Theodosius AA.consulibus praetoribus tribunis plebis senatui salutem dicunt.
pr.Quisquis crimen intendit, non impunitam fore nouerit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad uindictam poscat similitudo supplicii.
D. VIII id. Aug. Rauennae Asclepiodoto et Mariniano conss.