C. 9.42DE ABOLITIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Paternae.
pr.Praeses prouinciae si perspexerit abolitionem ad omnia crimina quae mota sunt pertinentem a se impetratam, ne semel finita instaurentur, intercessione auctoritatis suae prospiciet. supplicatione uero porrecta nutui principali praefata abolitione sopitum crimen ab eadem persona renouari potest.
PP. XV k. Dec. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.
2 · Imp. Constantinus A. ad Ianuarinum pu.
pr.Abolitio praesentibus partibus causa cognita non a principe, sed a competenti iudice postulari debet, id est si per errorem seu temeritatem seu calorem ad accusationem prosiluerit: hoc enim accusator explanans abolitioni locum faciet.
1Sin autem per depectionem uel pecuniis a reo corruptus ad postulandam abolitionem uenit, redemptae miserationis uox minime admittatur, sed aduersus nocentem reum inquisitione facta poena competens exseratur.
2Hi autem, qui suas suorumque iniurias defendunt et qui cognatos suos in accusationem deduxerunt, omnimodo abolitionem petere non prohibentur
D. VI k. Dec. Serdicae Constantino A. V et Licinio C. conss.
3 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.
pr.Fallaciter incusantibus accusationis abolitio non dabitur.
1Sin autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriae inscriptionis illatae tolerauerit, id est si uel carcerem sustinuerit uel tormenta uel uerbera uel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui haec passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodauit.
2Quando autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies triginta accusatori petenti, etiam inuito reo, dari permittitur. post hoc uero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam.
3Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii uel participes criminum non erant, testimonii gratia corpora fuerint lacessita uerberibus tormentisque uexata, abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus uigore iudicis denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari.
4Sin autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in illis criminibus, ut in uiolata maiestate aut patria oppugnata uel prodita aut peculatus admisso aut sacramentis desertis, omniaque quae iuri ueteri continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quae detulit, quam reum purganda quae negat debet urguere.
D prid. id. Oct. Treuiris Valentiniano np. et Victore conss.