IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.41DE QUAESTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Spicio Antigono.

pr.Quaestionem de seruis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet.

1In ceteris autem, quamquam ea, quae seruus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant, tamen si aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, praescriptionis inuidia euanescit.

2In pecuniariis uero causis nec inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse manifestum est.

PP. k. Ian. Dextro et Prisco conss.

2 · Idem AA. Catulo.

pr.Insolitum est et graue exemplo audiri seruos aduersus tutores uel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur.

PP. III id. Sept. Cilone et Libone conss.

3 · Imp. Antoninus A. cum cognitionaliter audisset, dixit.

pr.Primum serui alieni interrogabuntur. si praestita fuerint ex tanto scelere argumenta, ut uideantur accedere ad uerisimilia causae crimina, ipsa quoque mulier torquebitur: neque enim aegre feret, si torqueatur, quae uenenis uiscera hominis extinxit.

PP. VII k. April. Sabino et Anullino conss.

4 · Pars ex rescripto Imp. Antonini A.

pr.Sicuti conuictis confessisque ad societatem scelerum uocantibus eos, a quibus apprehensi custoditiue sunt, facile credi non oportet, ita, si euidentibus rationibus post commissum communiter facinus ad euitandam de se sententiam id fecisse fuerint probati, publicae uindictae non sunt subtrahendi.

PP. V k. April. Sabino et Anullino conss.

5 · Imp. Alexander A. Respecto.

pr.Nec si mors testatoris uindicanda est, quaestioni indiscrete subiciuntur hi, qui libertatem supremo iudicio acceperunt.

PP. VI id. Mart. Iuliano et Crispino conss.

6 · Imp. Gordianus A. Herodiano.

pr.Pridem placuit domestica seruorum seu libertorum propriorum uel maternorum interrogatione in causis ad dominos uel patronos pertinentibus abstinendum esse, ut neque pro his neque aduersus eos in capitalibus uel pecuniariis quaestionibus ueritatis uim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit deductum.

PP.VII id. Mai. Sabino et Venusto conss.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Urbanae.

pr.Seruos, qui proprii indubitate iuris tui probabuntur, ad interrogationem nec offerente te produci sineremus: tantum abest, ut et inuita te contra dominam uocem rumpere cogantur.

PP. k. Nou. Maximo II et Aquilino conss.

8 · Impp. iocletianus et Maximinus AA. ad Sallustianum praes.

pr.Milites neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus, etiamsi non emeritis stipendiis uideantur esse dimissi, exceptis scilicet his, qui ignominiose sunt soluti. quod et in filiis militum et ueteranorum seruabitur.

1Oportet autem iudices nec in his criminibus, quae publicorum iudiciorum sunt, in inuestigatione ueritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum uerisimilibus probabilibusque uti.

2Et si his ueluti certis indiciis ducti inuestigandae ueritatis gratia ad tormenta putauerint esse ueniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum condicio pateretur. hac enim ratione etiam uniuersi prouinciales nostri fructum ingenitae nobis beneuolentiae consequentur.

PP. Sine die et consule.

9 · Idem Syriae.

pr.Super statu ingenuitatis per omnia interrogationum et quaestionum uestigia decurrendum est, ne alieni forte sordidae stirpis splendidis et ingenuis natalibus audeant subrogari, uel propria ac debita per compositam quaestionem quibus competit successio denegetur.

D.VI id. Mai. Hemesa ipsis IIII et III AA. conss.

10 · Idem AA. Ptolemaeo.

pr.Cum testamentum falsum esse proponas, ad illuminandam ueritatem seruos hereditarios, etsi libertas eis ab eo qui se heredem esse adfirmat praestita est, etiam per tormenta interrogari constitutionibus principum est permissum.

PP. VI k. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

11 · Idem AA. Boetho.

pr.Diuo marco placuit eminentissimorum quidem nec non etiam perfectissimorum uirorum usque ad pronepotes liberos plebeiorum poenis uel quaestionibus non subici, si tamen propioris gradus liberos, per quos id priuilegium ad ulteriorem gradum transgreditur, nulla uiolati pudoris macula adspergit.

1In decurionibus autem et filiis eorum hoc obseruari uir prudentissimus domitius ulpianus in publicarum disputationum libris ad perennem scientiae memoriam refert.

PP.V K .Dec. ipsis IIII et III AA. conss.

12 · Idem AA. Aspro.

pr.Quotiens de dominio mancipiorum tractatur, si aliis probationibus ueritas illuminari non possit, de se ipsa esse cum tormentis interroganda iuris auctores probant.

PP.III id. Mai. Sirmi Tiberiano et Dione conss.

13 · Idem AA. et CC. Philippae.

pr.Hoc, quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios seruos interrogari, tibi opitulari non potest. ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii serui ad ueritatis indaginem perueniatur. tu autem adseuerando seruum communem esse non dubitas portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis seruus aduersus dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possit.

S.III k. Mai. Heracliae AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Constantio.

pr.Seruos non solum pro dominis, sub quorum dominio sunt constituti, sed nec pro his quorum antea fuerunt interrogari posse constat.

S. VIII id. April. CC. conss.

15 · Idem AA. et CC. Maximo.

pr.Interrogari seruos de facto suo non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria (ueluti quando per eum depositi uel commodati nomine uel in aliis causis legibus cognitis res aliis praestitae sunt) posse non ambigitur.

S.V id. April. CC. conss.

16 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Antonium pp. Galliarum.

pr.Decuriones siue ob alienum siue ob suum debitum exsortes omnino earum uolumus esse poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt. quod quidem capitale iudici erit, si in contumeliam ordinis exitiumque temptetur.

1Maiestatis tantummodo reos et quae nefanda dictu sunt conscios aut molientes ex ordine municipali maneat tam cruenta condicio.

D. XV k. Oct. Treuiris Valente V et Valentiniano AA. conss.

17 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.

pr.Nihil sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil uenalis exigentium terror in eas, quae aut innocentia securae aut principalis sunt honore munitae, intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. habeat hanc mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata deuotio.

1Idem est et si munia decurionatus quis deposuit: nam et ipse propter pristinam dignitatem quaestionem non patitur.

D. XII k. Sept. Theodoro cons.

18 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.De tormentis hereditariorum seruorum sancimus, nullo discrimine secundum anteriores leges et constitutiones interposito, siue de iure hereditatis aliqua moueatur inter heredes quaestio siue de corporibus tantum hereditariis siue de utroque eorum, seruos de corporibus tantum hereditariis interrogari: et licere seruos eos tantummodo, qui res regendas detinent, siue in seruitute relicti sunt siue libertatem adipisci per ultimam testatoris uoluntatem praecepti sunt, in quaestionem rerum hereditariarum deduci et ex his ea quae occultata sunt reuelari: prius sacramento super his a nobis statuto praestando.

D. XV k. Oct. ChalcedoneDecio uc. cons.