C. 9.32DE CRIMINE EXPILATAE HEREDITATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Euphratae.
pr.Expilatae quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus inspectis claues traditas coheredi profitearis. sed cum de his exhibendis apud iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. exhibitis enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda est.
PP. XII k. Mai. Antonino A. II et Geta II conss.
2 · Imp.Antoninus A. Primo.
pr.Expilatae hereditatis crimen aduersus uitricum adito praeside prouinciae persequi non prohiberis.
PP. VII k. Mart. Laeto II et Cereale conss.
3 · Idem A. Helenae.
pr.Si aui tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine aduersus nouercam quondam tuam experiri non prohiberis.
PP. III non. Ian. Sabino et Anullino conss.
4 · Imp. Gordianus A. Basso.
pr.Aduersus uxorem, quae socia rei humanae atque diuinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt.
1Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione uel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.
2Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem uindicari, absumptos uero condici posse procul dubio est.
PP. VI k. Mart. Attico et Praetextato conss.
5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Sulpicio.
pr.Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet.
PP. XV k. Febr. Philippo A. et Titiano conss.
6 · Idem A. et C. Basiliae.
pr.Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consueuisse non est iuris ambigui.
PP. X k. Mart. Aemiliano et Aquilino conss.