IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.31QUANDO CIVILIS ACTIO CRIMINALI PRAEIUDICET ET AN UTRAQUE AB EODEM EXERCERI POTEST

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. Antonio pp.

pr.A plerisque prudentium generaliter definitum est, quotiens de re familiari et ciuilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, siue prius criminalis siue ciuilis actio moueatur, nec si ciuiliter fuerit actum, criminalem posse consumi, et similiter e contrario.

1Sic denique et per uim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde ui erit usus, non prohibetur tamen etiam lege iulia de ui publico iudicio instituere accusationem: et suppresso testamento cum ex interdicto de tabulis exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit crimen inferri: et cum libertus se dicit ingenuum, tam de operis ciuiliter quam etiam lege Visellia criminaliter poterit perurgueri.

2Quo in genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum, et plurima alia sunt, quae enumerari non possunt, ut, cum altera prius actio intentata sit, per alteram quae supererit iudicatum liceat retractari.

3Qua iuris definitione non ambigitur etiam falsi crimen, de quo ciuiliter iam actum est, criminaliter esse repetendum.

D. prid. id. Ian. Treuiris Valente VI et Valentiniano II AA. conss.