IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.27AD LEGEM IULIAM REPETUNDARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Matroniano duci et Praes Isauriae.

pr.Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad prouinciam quam nudauerat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, uerum etiam quod ipse a prouincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum inuitus exsoluat.

D. prid. id. Iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.

2 · Idem AAA. Floro pp.

pr.Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam.

D. X k. Sept. Antonio et Syagrio conss.

3 · Idem AAA. Marcellino.

pr.Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. etenim priuatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam.

D. prid. non. April. Mediolani Merobaude II et Saturnino conss.

4 · Idem AAA. et Arcadius A. edictum ad prouinciales.

pr.Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis scit uenalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam uel pretio remissam uel uitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is uel administrante eo uel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probauerit, et uictoriam reportaturus et gloriam.

D. X k. Iul. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.

5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Seuerino comite rerum priuatarum.

pr.Unusquisque procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus uel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numerauerit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit.

1Sin uero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla uox aduocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem uolumus artari.

D prid. non. Iun. Mediolani Valentiniano A. IIII et Neoterio conss.

6 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.

pr.Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione uel pretio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoueri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, siue per se siue per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis uenditionisue titulo aut alio uelamento cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos.

1Et licet neminem diuini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui conuictus fuerit modis omnibus feriendo.

D.VI k. Dec. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.