C. 9.26AD LEGEM IULIAM DE AMBITU
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Pompeiano proconsule Africae.
pr.Nullus omnino principatum uel numeratum seu commentariensis gradum uel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant.
1Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis iuliae ambitus excipiant.
D. prid. k. Iun. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.