IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.12AD LEGEM IULIAM DE VI PUBLICA SEU PRIVATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Peliae.

pr.Ob debitum uiri uel ciuile munus res uxoris qui pignori capiunt, uim contrahere uidentur.

D.k. Iul. Romae Antonino A. II et Geta II conss.

2 · Imp. Antoninus A. Vero.

pr.Tutoris tui lege iulia de ui priuata damnati si tertia pars bonorum fisco uindicata est, tutelae actionem pro ea portione aduersus fiscum dirige, modo si nulla praescriptio locum habeat. nam successio oneribus portionis suae respondet.

PP. XV k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Bianori.

pr.Si confidis sponsam filii tui raptam esse uel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis iuliae de ui accusationem apud praesidem prouinciae non prohiberis.

PP.VIII k. Mai. Veronae AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Liberatio.

pr.Si criminis accusationem propter res a seruo raptas intentandam putaueris, non contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes.

1Sed quoniam a fuscinillo etiam te uerberibus adflictum adseueras, si hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis iuliae de ui priuata reum deferendum putaueris, apud praesidem prouinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus probatis res uindicari debeat.

S. XVII k. Iul. Sirmi AA. conss.

5 · Idem AA et CC. Oploni.

pr.Aa et cc. oploni. In possessionem fundi licet creditor per uim ingrediatur, iuliae legis uis priuatae reus deferri potest.

S. VI id. Dec. Nicomediae CC. conss.

6 · Imp. Constantinus A. Ad Catulinum proconsulem Africae.

pr.Quoniam multa facinora sub uno uiolentiae nomine continentur, cum aliis uim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus uerbera caedesque crebro deteguntur admissae, placuit, si forte quis uel ex possidentis parte uel eius qui possessionem temerare temptauerit interemptus sit, in eum supplicium exerceri, qui uim facere temptauit et alterutri parti causam malorum praebuit: et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium capitale excipiat nec interposita prouocatione sententiam quae in eum fuerit dicta suspendat.

D. XV k. Mai. Aquileiae Gallicano et Basso conss.

7 · Idem A. ad Bassum pu.

pr.Si quis ad se fundum uel quodcumque aliud adserit pertinere ac restitutionem sibi competere possessionis putat, ciuiliter super possidendo agat aut impleta sollemnitate iuris crimen uiolentiae opponat, non ignarus eam se sententiam subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere.

1Quod si omissa interpellatione uim possidenti intulerit, ante omnia uiolentiae causam examinari praecipimus et in ea requiri, quis ad quem uenerit possidentem, ut ei quem constiterit expulsum amissae possessionis iura reparentur, eademque protinus restituta, si criminalis quaestio agitetur, uiolentus poenae non immerito destinatus in totius litis terminum differatur, ut agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam deportetur bonis omnibus abrogatis.

PP. prid. non. Oct. Romae Constantino A. V et Licinio C. conss.

8 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad Albinum pu.

pr.Seruos, qui fecisse uiolentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus.

1Quod si illi metu atque exhortatione dominorum uiolentiam admiserint, palam est secundum legem iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae dignitate non uti, seruos uero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis post sententiam dedi.

2Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius uiolentiam perpetrasse conuincentur, constitutionum diualium poena teneantur.

3Iudicem uero nosse oportet, quod graui infamia sit notandus, si uiolentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit uel impunitate donauerit aut molliorem quam praestituimus poenam protulerit.

D. prid. non. Mart. Mediolani Valentiniano A. IIII et Neoterio conss.

9 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Aureliano pp.

pr.Crimen non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum seruare.

D. III non. Mart. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI AA. conss.

10 · Impp. Leo et Anthemius AA. Nicostrato pp.

pr.Omnibus per ciuitates et agros habendi bucellarios uel isauros armatosque seruos licentiam uolumus esse praeclusam.

1Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinauit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptauerit, post exactam centum librarum auri condemnationem uindictam in eos seuerissimam proferri sancimus.

2Viri quoque clarissimi prouinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo uiolare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo priuabuntur et post centum librarum auri multam salutis uitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus uidelicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis.

D. V k. Sept. Anthemio A. II cons.