IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.11DE MULIERIBUS QUAE SERVIS PROPRIIS SE IUNXERUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad populum.

pr.Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententia subiugetur, tradendo ignibus uerberone.

1Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur.

2Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuit, exuti omnibus dignitatis insignibus in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo uoluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris.

3Successio autem mulieris ab intestato uel filiis, si erunt legitimi, uel proximis cognatisque deferatur uel ei, quem ratio iuris admittit: ita ut et quod ille qui quondam amatus est et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua uideantur habuisse substantia, mulieris dominio sociatum a memoratis successoribus uindicetur.

D. IIII k. Iun. Serdicae Constantino A. VII et Constantio C. conss.