IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.27DE DISTRACTIONE PIGNORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander. A. Pacatae.

pr.Fundum pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest.

PP. id. Ian. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Idem A. Maximo.

pr.Creditor, qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam uendiderit, rem litigiosam non uidetur uendere, quia precario debitor possidet.

PP. XII k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

3 · Idem A. Luciano.

pr.Hypothecis uel pignoribus a creditore uenumdatis in id quod deest aduersus reum uel fideiussorem actio competit.

PP. III non. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Crescenti.

pr.Creditor hypothecas siue pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem gerit, et quando licet testato dicere debet. si quid itaque per fraudem in pignore uillae uenditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est.

PP. k. Iun. Fusco et Dextro conss.

5 · Idem A. Sossiano.

pr.Si residuum debiti paratus es soluere, praeses prouinciae dabit arbitrum, apud quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et siue ad iudicem uenire diuersa pars cessauerit siue oblato superfluo ad uenditionem prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet.

PP. XII k. Aug. Pompeiano et Peligno conss.

6 · Imp. Gordianus A. Rogato.

pr.Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem.

PP. XIII k. Sept. Pio et Pontiano conss.

7 · Idem A. Caro.

pr.Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, reuocari uenditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conueniendus sit.

PP V k. Nou. Pio et Pontiano conss.

8 · Idem A. Maximo.

pr.Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem causa permanet, pignoris distractio non ualet. quod si prius, quam offerres, legem uenditionis exercuit, quod iure subsistit reuocari non debet.

PP. III non. April. Gordiano A. et Auiola conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Cyrillo.

pr.Quae specialiter uobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona fide debetis et sollemniter uendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris debito satisfieri potest. quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera bona iure conuentionis consequi.

PP. XIII k. Iun. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

10 · Idem AA. Rufino.

pr.Et qui sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non uidetur. iure enim pignoris obligatum praedium neque si per subiectam personam creditor comparauerit neque si sibi addixerit, debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem.

1Sane si debitore distrahente comparauerit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus aduersarii neque metus causa gesta arguentur, reuocari exemplo graue est.

2Si igitur poteris euidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec uendita bona fide praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere.

PP. III non. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

11 · Idem AA. et CC. Rufinae.

pr.Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante uelut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit.

PP. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Zotico.

pr.Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem.

S. prid. k. Mai. Heracliae AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Theodotae.

pr.Qui praedium obligatum a creditore comparauit, si in uacuam possessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet.

14 · Idem AA. et CC. Modesto.

pr.si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses prouinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem.

PP. XVI k. Dec. Sirmi AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Auianae.

pr.Obligatis pignori mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam haec sollicitauerit, non uenditori, sed emptori contra possidentem in rem competit actio.

D. k. Mart. Sirmi CC. conss.

16 · Idem AA. et CC. Siluano.

pr.Unus ex multis debitoris qui pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali actione peti potuit, soluendo res obligatas distrahendi creditori facultatem non ademit.

S. III non. April. CC. conss.

17 · Idem AA. et CC. Agapae.

pr.Rei creditor obligatae generali siue speciali conuentione per creditorem alium, cui non fuerat nexa, uenumdatae non amittit persecutionem.

D. prid. non. April. CC. conss.

18 · Idem AA. et CC. Gaiano.

pr.Qui a creditore pignori obligatum iure emit, de proprietate uinci non potest.

Subscripta VI k. Mai. CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Liuiae.

pr.Si maritus tuus mutuam, licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo accepit, si ei non successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem.

S. VI id. Nou. Heracliae CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Sabino.

pr.Secundum placiti fidem, si nihil conuenit specialiter, pignoribus a creditore maiore quam ei debebatur pretio distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non super hoc in rem, sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo competit actio.

S. IIII id. Nou. Byzantio CC. conss.