IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.26ETIAM OB CHIROGRAPHARIAM PECUNIAM PIGNUS TENERI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Festo.

pr.Pignus intercidit, si nouatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec, ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est.

1Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus nouam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur, quamuis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris tamen habes persecutionem.

2Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur uel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligauerunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint.

3Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre.

PP. id. Mart. Gordiano A. et Auiola conss.