IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.73DE PRIVILEGIO FISCI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Eutropiae.

pr.Bona mariti tui si ob reliqua administrationis primipili a fisco occupata sunt, res, quas tuas esse liquido probaueris, ab aliis separatae tibi restituuntur.

2 · Idem A. Valerianae.

pr.Quamuis ex causa dotis uir quondam tuus tibi sit condemnatus, tamen si prius, quam res eius tibi obligarentur, cum fisco contraxit, ius fisci causam tuam praeuenit. quod si post bonorum eius obligationem rationibus meis coepit esse obligatus, in eius bona cessat priuilegium fisci.

PP. XIIII k. Nou. Antonino A.IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Iulianae.

pr.Si, cum pecuniam pro marito solueres, neque ius fisci in te transferri impetrasti neque pignoris causa domum uel aliud quid ab eo accepisti, habes personalem actionem nec potes praeferri fisci rationibus, a quo dicis ei uectigal denuo locatum esse, cum eo pacto uniuersa, quae habet habuitue eo tempore, quo ad conductionem accessit, pignoris iure fisco teneantur. salua igitur indemnitate fisci debitorem tuum pro pecunia, quam pro eo fisco soluisti, more solito conuenire non prohiberis.

PP. III k. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.

4 · Idem A. Quinto.

pr.Si debitor, cuius fundum fuisse et ipse confiteris, prius eum distraxit, quam fisco aliquid debuit, inquietandum te non esse procurator meus cognoscet. nam etsi postea debitor extitit, non ideo tamen ea, quae de dominio eius excesserunt, pignoris iure fisco potuerunt obligari.

PP. III k. Iul. Laeto II et Cereale conss.

5 · Imp. Alexander A. Magnae.

pr.Pecunia, quam creditor a debitore suo recepit, si postea ex iusta causa fisco restituenda erit, sine usuris debetur, quia non fenus contractum, sed suum recuperatum extraordinario iure aufertur.

PP. XV k. Iun. Fusco et Dextro conss.

6 · Imp. Gordianus A. Seuerianae.

pr.Cum patrem tuum fisci debitorem fuisse demonstres eumque nubenti tibi possessionem dedisse adleges, procuratorem ius fisci exsequentem eam iure pignoris reuocare potuisse intellegis.

PP. non. Iul. Sabino et Venusto conss.

7 · Impp. Valerianus et Gallienus AA et Valerianus C. Diodoro.

pr.Si in te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens iudex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari.

PP. XV k. Iun. Aemiliano et Basso conss.