IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.72DE BONIS AUCTORITATE IUDICIS POSSIDENDIS SEU VENUMDANDIS ET DE SEPARATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Atticae.

pr.In bonis mortui potiorem esse causam legatariorum, qui eum utpote heredem conuenire potuerunt, quam eorum, quibus ipse legauit, manifestum est, cum prius legatum quasi aes alienum exigitur, legatum autem a mortuo relictum post debiti detractionem inducitur.

2 · Imp. Gordianus A. Aristoni.

pr.Est iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis igitur conuenientem desiderii tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium eos prouocare demonstraueris.

3 · Idem A. Claudianae.

pr.Ex contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem conuenies, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam possis desiderare conuentionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad eius rei licentiam debeat promouere.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Clearchianae.

pr.Inciuile est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus.

5 · Idem AA. et CC. Abydonio.

pr.Si bona debitoris tui uacare constet et haec a fisco non agnoscantur, in possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis.

XVII k. Ian. AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Agathemero.

pr.Pro debito creditores addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem debitoris tui ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te chirographarium creditorem haberi non ambigitur.

1Quod si specialiter uel generaliter nemini probentur obligatae ac sine successore communis debitor uel heres eius decessit, non dominii rerum uindicatione, sed possessione bonorum itemque uenditione aequali portione pro rata debiti quantitate omnibus creditoribus consuli potest.

7 · Idem AA. et CC. Domno.

pr.Si uxor tua pro triente patruo suo heres extitit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit actio non confundatur. sin autem coheredes soluendo non sint, separatio postulata nullum ei damnum fieri patiatur.

D. k. Dec. CC. conss.

8 · Idem AA. et CC. Aelidae.

pr.In possessionem rei seruandae uxor defuncti uel alii creditores missi dominium ex hac causa tenentes adipisci minime possunt.

Sub die VI k. Ian. Nicomediae CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Aurelio Gerontio.

pr.Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore prouinciae potes conuenire. Nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam uenditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis.

D. XIIII k. Sept. Diocletiano VII et Maximiano VI AA. conss.

10 · Imp. Iustinianus A. Iohanni PP.

pr.Cum apud ueteres quaestionem ortam inuenimus super pecuniis debitis, pro quibus Hypothecae non sunt constitutae, propter res ad debitorem pertinentes, dum is seueriores creditores formidans sese celauerit, et illi de rebus ad eum pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse uidetur, possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem amputantes censemus per praesentem generalem diuinam constitutionem, ut, si non omnes huiusmodi debita praetendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia debita praetendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus (sicut superius declaratur) prolata fuit sententia. Quid enim iustius est, quam omnes, qui ad res debitoris mitti debent, esse participes huiusmodi commoditatis?

1Ut autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, praegrauentur, rectum nobis esse uidetur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores, qui non hoc peregisse noscuntur, cum praesentes quidem in una eademque degentes prouincia, in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem debitorum persoluant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum manifestandas eorum, qui eas adipiscendae gratia possessionis rerum sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est.

1aPost completum autem memoratum tempus nullam eis esse licentiam eos qui possessionem adepti sunt molestare uel quibusdam damnis adficere: actiones autem, quas ex legibus sibi competere putauerint, contra suos exercere debitores.

2Sin autem hi qui detinent possessiones uel ex sententia iudicis res uendiderint uel alio quocumque legitimo modo omne ius, quod in isdem rebus habere noscuntur, in alias personas post definitum a nobis tempus transtulerint et certas pecunias acceperint, quidquid superfluum inuentum fuerit uel amplius quam eis debetur, hoc modis omnibus necesse est eos praesentibus tabulariis signare et in cimeliarchio sanctae ecclesiae illius ciuitatis, in qua huiusmodi contractus celebratur, deponere: attestatione uidelicet prius per memoratos tabularios conscribenda, praesente etiam eo qui res uendiderit uel in alias personas transtulerit, ut per eam manifestetur tam quantitas pecuniarum, quae pro uenditione rerum uel translatione praestitae sunt, quam earum, quae superfluae post dissolutum debitum inueniantur, ut, si quis postea creditor apparuerit et debiti cautionem ostenderit, possit ex his satis sibi facere, prius scilicet rectore prouinciae sine aliquo damno causae faciente examinationem et non concedente nec uiros reuerentissimos oeconomos uel cimeliarcham sanctae ecclesiae, in qua pecuniae deponuntur, aliquod detrimentum uel dispendium sustinere, per suam autem interlocutionem creditorem praecipiente secundum modum debiti ex depositis pecuniis suum accipere debitum.

3Ut autem non liceat creditori in uenditione uel translatione rerum dolum uel aliquam machinationem uel circumscriptionem facere, iubemus attestatione super hoc celebranda apud defensorem locorum gestis interuenientibus insinuari, siue tantum ex pretio, quantum debetur, siue plus siue minus colligitur, et praesentibus non tantum, sicut dictum est, tabulariis, sed etiam uiro reuerentissimo cimeliarcha, apud quem, si ita contigerit, superfluae pecuniae signatae deponendae sunt, iusiurandum sacrosanctis euangeliis propositis uenditorem uel translatorem rerum praestare, quod neque per gratiam emptoris uel eius, ad quem res iure cessionis transferuntur, nec dolo aliquo interueniente minorem iusto rerum pretio quantitatem acceperit, sed eam, quam re uera cum omni studio potuerit inuenire.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo.