IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.53DE EXSECUTIONE REI IUDICATAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Iustino.

pr.Nimis propere iudex pignora Marcellae capi ac distrahi iussit ante rem iudicatam. prius est ergo, ut seruato ordine actionem aduersus eam dirigas et causa cognita sententiam accipias.

PP. III k. Febr. Albino et Aemiliano conss.

2 · Imp. Antoninus A. Maximo.

pr.Si causam iudicati non nouasti, rem iudicatam praeses prouinciae etiam pignoribus captis ac distractis ad emolumentum perduci iubebit. quod si nouata causa est, ex stipulatu tibi actio competit et iudice accepto secundum iuris formam experire.

3 · Idem A. Agrippae.

pr.Ordo rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat remedium. si itaque praesidem prouinciae, qui rem iudicatam exsequi debet, adieris et adlegaueris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex compacto siue ambitione diuersae partis emptorem non inuenire, in possessionem earum te mittet, ut uel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur.

D. XI k. Iul. Messala et Sabino conss.

4 · Idem A. Marcello militi.

pr.Stipendia retineri propterea, quod condemnatus es, non patietur praeses prouinciae, cum rem iudicatam possit aliis rationibus exsequi.

PP. III non. Iun. Sabino II et Anullino conss.

5 · Imp. Gordianus A. Amando.

pr.Etiam nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est.

PP. III id. Oct. Attico et Praetextato conss.

6 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Titiano.

pr.Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis uindicauit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putauit, sententia ab eo dicta uim rei iudicatae obtinere nequaquam potest.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Theodoro.

pr.Si longis apertisque frustrationibus partis aduersae restitutio remorata est, etiam seruis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda est. animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur.

8 · Idem AA. et CC.

pr.Exsecutorem eum solum esse manifestum sit, qui post sententiam, inter partes audita omni et discussa lite, prolatam iudicatae rei uigorem ad effectum uidetur adducere.

Sine die et consule

9 · Idem AA. et CC. Glyconi.

pr.Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conueni prouinciae, qui, siue confessi debitum siue negantes et conuicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet.

S. non. Nou. CC. conss.