IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.52DE RE IUDICATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Stellatori.

pr.Rebus quidem iudicatis standum est. sed si probare poteris eum cui condemnatus es id quod furto amisisse uidebatur recepisse, aduersus iudicati agentem doli exceptione opposita tueri te poteris.

XII k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem A. Pacatiano.

pr.Res iudicatae si sub praetextu computationis instaurentur, nullus erit litium finis.

PP. prid. non ... Romae Laeto et Cereale conss.

3 · Idem A. Demetrio.

pr.Si pecuniam, quam mala ratione intercepisse uos apparuit, iussi sitis inferre cum poena et comperto praecepto praesidis non prouocaueritis, uniuersam quantitatem debetis inferre.

4 · Imp. Gordianus A. Antonino.

pr.Sub specie nouorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari exemplo graue est.

D. VII id. Mart.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Valentino.

pr.Ad solutionem dilationem petentem adquieuisse sententiae manifeste probatur, sicut eum, qui quolibet modo sententiae adquieuerit. nec enim instaurari finita rerum iudicatarum patitur auctoritas.

S. prid. id. Febr. Sirmi CC. conss.

6 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iuliano proconsuli Africae.

pr.Gesta, quae sunt translata in publica monumenta, habere uolumus perpetuam firmitatem. neque enim morte cognitoris perire debet publica fides.

D. III k. Sept. Romae Constantio et Constante conss.