C. 7.2DE TESTAMENTARIA MANUMISSIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Primo.
pr.Si codicillos maior uiginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur.
Proposita
2 · Idem AA. Phileto.
pr.Ex testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, uel si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est.
3 · Idem AA. Euphrosynae.
pr.Libertas testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest.
S. XVII k. Mai. Apro et Maximo conss.
4 · Idem AA. Anchilao.
pr.Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamuis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore seruitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem.
1Is autem, cui libertas siue fideicommissaria siue directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest peruenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur.
Proposita VII k. Dec. Laeto II et Cereale conss.
5 · Imp. Alexander A. Quintiano.
pr.In fraudem creditorum testamento datae libertates, quamuis debitori heres qui soluendo est extiterit, per legem Aeliam Sentiam non ualent.
6 · Imp. Gordianus A. Pisistrato.
pr.Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conseruandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris seruari tibi postulabis, maxime cum id etiam a diuo Marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona obseruari oportet.
7 · Idem A. Iustae.
pr.Contra uoluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne uidearis iura pietatis uiolare.
PP. X k. Febr. Sabino II et Venusto conss.
8 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Gemello.
pr.Cum testator libertatem tempore nuptiarum filii sui uel filiae seruo dari iussit, non tempus praestandae libertati praestituit, sed potius condicioni locum fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure posci non possit.
9 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Mauro.
pr.Seruo tuo defunctus, licet te heredem scripsisse proponatur, tamen directam libertatem dare non potuit: iure enim directo libertatem seruis alienis dare nemo potest.
PP. VI id. Nou. Caro et Carino conss.
10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Germano.
pr.Directis uerbis iure data libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si nulla iuris impediat constitutio, liberti constituuntur.
11 · Idem AA. et CC. Laurinae.
pr.Si iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates (cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum ualeret, proponas) recte datas constabit.
PP. sub die XVI k. April. Sirmi AA. conss.
12 · Idem AA. et CC. Rhizo.
pr.Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato uindicantibus successionem adimi non potuit.
1Quod si sponte repudiauerunt sibi delatam successionem, omnia quae testamento fuerant scripta defecisse conuenit.
2Si uero, ut uos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animaduerterit, secundum haec quae diuus Pius Antoninus constituit libertatibus consuli prouidebit.
S. k. Dec. Sirmi AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. Martiali.
pr.Statuliberis datam libertatem adimi ab herede non posse certum est: nec alienatio nec usucapio statulibero, quominus existente condicione libertatem consequatur, nocere potest.
14 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Directas libertates Graecis uerbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates directae datae uideantur, ac si legitimis uerbis eas testator dari iussisset.
D. prid. id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.
15 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum constitutio diui Marci declarat, si quis testamento condito uel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire uult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse uidetur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere uel cuilibet extraneo uel uni ex seruis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus uoluerit testator, uariae dubitationes ex hac constitutione emerserunt.
1Nam si res hereditariae herede minime inuento uenierint an et post uenditionem earundem rerum possibile est uel seruum uel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quaerebatur.
1aEt licet diuus Seuerus semel rebus uenditis hoc non admisit, nobis tamen Ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post uenditionem rerum annale remedium dare diui Marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil noui patiantur, qui annalem saepe sentiebant rescissionem, et licere seruo, qui libertate donatus est, uel alii cuidam extraneo uel ante uenditionem rerum uel post uenditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat.
1bSin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem soluere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex uoluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo.
2Si uero quidam ex seruis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est diui Marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium seruorum, siue ad libertatem uenire uolunt siue in seruitutem remanere.
2aLicet enim Romanam ciuitatem recusare nemini seruorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indeuotionem alii maneant in seruitute, uolentibus quidem omnibus seruis licere in libertatem peruenire, nolentibus autem quibusdam uel recusantibus spontaneam seruitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant.
3Sin uero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum seruorum ex his, qui ad libertatem uenire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus seruis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. si autem deest in exsoluendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci ueniant ad libertatem.
4Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium inuenimus. bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus ueniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque uel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda, ut creditoribus et libertatibus satisfaciant.
4aSin autem per interualla temporum hoc fiat, qui primus ueniat habeat praerogatiuam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. et hoc intra annale tempus obseruetur.
5Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. quod priuilegium damus non solum seruo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid uenustum eueniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur.
6Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eueniat, secundo petitori uel tertio uel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus.
7Sin autem iam rebus seruo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam seruis hereditariis impositis quidam alius seruus hereditarius uel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. his omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit.