C. 7.1DE VINDICTA LIBERTATE ET APUD CONSILIUM MANUMISSIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Tertio.
pr.Eorum, qui apud consilium manumittuntur, post causam ab iudicibus probatam et manumissionem secutam non solet status in dubium uocari, si dicantur falsa demonstratione liberati.
PP. non. Oct. Gentiano et Basso conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sallustio.
pr.Nihil ciuitati Romanae semel praestitae uel addere uel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum est.
D. prid. k. Mai. AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Attiae.
pr.Nec mulierem per maritum nec alium per procuratorem uindicta manumittere posse non est ambigui iuris.
4 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.
pr.Apud consilium nostrum uel apud consules praetores praesides magistratusue earum ciuitatum, quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula seruitus libertatem.