IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.61DE BONIS, QUAE LIBERIS IN POTESTATE CONSTITUTIS EX MATRIMONIO VEL ALITER ADQUIRUNTUR, ET EORUM ADMINISTRATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Theodosius et Valentiniaus AA. ad senatum.

pr.Cum uenerandae leges uetuerint patribus iure potestatis adquiri, quidquid eorum filiis auus auia proauus proauia a linea materna uenientes quocumque titulo contulissent, hoc quoque conuenit obseruari, ut, quidquid uel uxor marito non emancipato uel maritus uxori in potestate positae quocumque titulo uel iure contulerit seu transmiserit, hoc patri nullatenus adquiratur: atque ideo in eius tantum, cui delatum est, iure durabit.

D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.

2 · Idem AA. Hierio pp.

pr.Constitutionis nouae capitulum clariore interpretatione sancimus, ut, quae per filios nepotes pronepotes itemque filias neptes proneptes, quamuis in potestate sint, minime adquiri decreuimus a marito uel uxore quocumque titulo collata siue ultima uoluntate transmissa, nullus ad id quoque pertinere existimet, quod ab ipso parente datum uel ante nuptias donationis causa pro una ex memoratis personis praestitum fuerat, ut minime ad eum, si casus tulerit, reuertatur (prospiciendum est enim, ne hac iniecta formidine parentum circa liberos munificentia retardetur): sed ut his potestatis iure ad parentes reuersis cetera, quae ex substantia speciali coniugis ad superstitem deuenerunt, quamuis idem in sacris sit, fructu tamen solo atque usu parentibus deputato, dominium ei qui a coniuge uel quae meruit reseruetur, parente pro emancipationis etiam beneficio, si uoluerit, sicut in maternis rebus uel quae per eandem lineam ueniunt, praemium habituro.

D. X k. Mart. Felice et Tauro conss.

3 · Idem AA. Florentio pp.

pr.Quod scitis prioribus continetur nec a filia quae in potestate est donationem ante nuptias patri nec a filio dotem adquiri, eo addito confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus moriantur, ad liberos eorum eaedem res iure hereditatis, non ad patres iure peculii transmittantur nec per nepotes auo uidelicet adquirendae.

1Sin autem idem nepos superstitibus tam patre quam auo paterno diem suum sine liberis obierit, eorum dominium, quae ad ipsum ex matre uel ab eius linea peruenerunt, non ad auum, sed ad patrem eius perueniat: usu fructu uidelicet et in huiusmodi casibus auo, dum supererit, seruando.

D. VII id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

4 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.

pr.Quaecumque res ad filium uel filiam, nepotes siue pronepotes utriusque sexus in potestate constitutos ex priore uel secundo aut tertio seu coniugio numerosiore peruenerint ex dote uel quacumque donatione seu hereditate legato uel fideicommisso, earum usque in diem uitae suae pater uel auus uel proauus usum fructum habeant: easdem res quocumque modo alienandi uel pignoris seu hypothecae iure obligandi facultate eis penitus interdicta, dominio uidelicet earum ad filios et nepotes siue pronepotes utriusque sexus permanente, etiamsi ex eodem matrimonio procreati non sint, ex quo eaedem res ad parentes eorum, qui quaeue in potestate sunt, fuerint deuolutae.

1Eo uidelicet obseruando, ut morientium fratrum sororumue portiones, qui quaeue ex eodem matrimonio progeniti uel progenitae sunt, primo quidem ad liberos eorum, ut dictum est, si tamen fuerint, deinde his non extantibus ad superstites tantummodo fratres uel sorores eorum perueniant aut ad superstitem, si ex isdem fratribus siue sororibus unus unaue remanserit.

2Omnibus autem, qui ex eodem coniugio fuerint procreati, defunctis tunc demum ad eos, qui ex alio matrimonio sunt editi, easdem res pro uirili parte uenire statuimus: nullo autem ex memoratis personis existente parentes eorum eas percipere.

3Parentibus uero, quorum sub potestate sunt, usum fructum dumtaxat habituris memoratas res iure potestatis alienandi uel obligandi licentiam denegamus, non prohibendis isdem liberis, quandoque sui iuris fuerint, nulla temporali praescriptione obsistente easdem res omnibus modis uindicare, nisi forte, postquam potestate parentium eos contigerit liberari, tantum temporis effluxerit, ut ex continua et inconcussa tenentis possessione eorum excludatur intentio.

D. V k. Mart. Marciano cons.

5 · Idem AA. Nepoti magistro militum Dalmatiae.

pr.Non sine ratione de negotio, quod inter matrem familias, cuius uestra suggestio meminit, et germanum eius uertitur, magnitudo tua diuersis legibus ex utraque parte prolatis nostram credidit consulendam esse clementiam, cum mulier diuersis iuris lectionibus idem intellegi maritum et sponsum niteretur probare, germanus mariti nomen illi soli, qui nuptias contraxerit, recitatione constitutionis diuorum retro principum Theodosii et Valentiniani, qua cauetur, quidquid maritus uel uxor in potestate constituti inuicem sibi reliquerint, non patri adquiri, sed ad eorum ius pertinere, imponere.

1Quamuis ergo significatione nominis maritus uel uxor post coeptum matrimonium intellegatur, ex quo uidelicet inducta est dubietas, attamen, quia consequens est ambiguas atque legum diuersis interpretationibus titubantes causas benigne atque naturalis iuris moderamine temperare, non piget nos in praesenti quoque negotio, de quo sublimitas tua suggessit, aequitati conuenientem Iuliani tantae existimationis uiri atque disertissimi iuris periti opinionem sequi. qui cum de dotali praedio tractatu proposito idem ius tam de uxore quam de sponsa obseruare arbitratus sit, licet lex Iulia de uxore tantum loquatur: qua ratione tam sponsaliciam donationem quam hereditatem, quam memoratus sponsus suam sponsam lucrari uoluit, non adquiri patri, sed ad eam peruenire benignum esse perspeximus.

D. k. Iun. Leone A. V cons.

6 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Cum oportet similem prouidentiam tam patribus quam liberis deferri, inuenimus autem in ueteris iuris obseruatione multas esse res, quae extrinsecus ad filios familias ueniunt et minime patribus adquiruntur, quemadmodum in maternis bonis uel quae ex maritali lucro ad eos perueniunt, ita et in his, quae ex aliis causis filiis familias adquiruntur, certam introducimus definitionem.

1Si quis itaque filius familias uel patris sui uel aui uel proaui in potestate constitutus aliquid sibi adquisierit non ex eius substantia, cuius in potestate sit, sed ab aliis quibuscumque causis, quae ex liberalitate fortunae uel laboribus suis ad eum perueniant, ea suis parentibus non in plenum, sicut antea erat sancitum, sed usque ad solum usum fructum adquirat, et eorum usus fructus quidem apud patrem uel auum uel proauum, quorum in sacris sit constitutus, permaneat, dominium autem filiis familias inhaereat ad exemplum tam maternarum quam ex nuptialibus causis filiis familias adquisitarum rerum.

1aSic etenim et parenti nihil derogabitur usum fructum rerum possidenti et filii non lugebunt, quae ex suis laboribus sibi possessa sunt, ad alios transferenda adspicientes uel extraneos uel ad fratres suos, quod etiam grauius multis esse uidetur.

1bExceptis castrensibus peculiis, quorum nec usum fructum patrem uel auum uel proauum habere ueteres leges concedunt: in his enim nihil nouamus, sed uetera iura intacta seruamus. eodem obseruando etiam in his peculiis, quae quasi castrensia peculia ad instar castrensis peculii accesserunt.

1cSub hac tamen definitione hunc legis articulum inducimus, ut in successione quidem earum rerum, quae extrinsecus filiis familias adquiruntur, iura eadem obseruentur, quae in maternis et nuptialibus rebus statuta sunt.

2Non autem hypothecam filii familias aduersus res patris uiuentis adhuc seu iam mortui sperare audeant nec ratiocinia eis super administratione inferre, sed tantummodo alienatione uel hypotheca suo nomine patribus denegata rerum, habeat parens plenissimam potestatem uti fruique his rebus, quae per filios familias secundum praedictum modum adquiruntur.

2aEt gubernatio earum sit penitus impunita et nullo modo audeat filius familias uel filia uel deinceps personae uetare eum, cuius in potestate sunt, easdem res tenere aut quomodo uoluerit gubernare, uel si hoc fecerint, patria potestas in eos exercenda est: sed habeat pater uel aliae personae, quae superius enumeratae sunt, plenissimam potestatem uti frui gubernareque res praedicto modo adquisitas.

2bEt si quid ex usu earum pater auus uel proauus collegerit, habeat licentiam quemadmodum cupit hoc disponere et in alios heredes transmittere, uel si ex earum rerum fructibus res mobiles uel immobiles uel se mouentes comparauerit, eas etiam quomodo uoluerit habeat et transmittat et in alios transferat siue extraneos siue liberos suos seu quamlibet personam.

2cSin autem res sibi memorato modo adquisitas parens noluerit tenere, sed apud filium uel filiam uel deinceps personas reliquerit, nullam post obitum eius licentiam habeant heredes alii patris aui uel proaui eundem usum uel quod ex hoc ad filios familias peruenit utpote patri debitum sibi uindicare, sed quasi diurna donatione in filium celebranda, qui usum fructum detinuit, quem patrem habere oportuerat, ita causa intellegatur et eundem usum fructum post obitum patris ipse lucretur, parente ius exactionis quasi sibi debitae a filio, qui usum fructum consensu eius possidebat, suae posteritati uel successioni minime transmittente, quatenus in omni pace inter se successio eius permaneat nec altercationis cuiusdam maxime inter fratres oriatur occasio.

3Cum autem Constantiniana lege cautum erat, si filii familias ab his, qui eos in potestate habent, nexu paterno per emancipationem liberentur, debere patrem tertiam partem bonorum, quae adquiri non solent, quasi remunerationis gratia a filio accipere uel retinere, et ex hac causa iterum pars non minima substantiae liberorum adimebatur, sancimus huiusmodi casu interueniente et emancipatione liberis imposita non tertiam partem dominii rerum minime adquisitarum, sed dimidiam usus fructus apud maiores qui emancipationem donant residere: exceptis et in hoc casu castrensibus et quasi castrensibus tantummodo peculiis, quibus nihil nec ex hac causa diminuitur. sic enim nec liberis cuiuscumque sexus aliquid dominii auferetur et patribus amplioris patrimonii usus fructus adsignabitur.

3aHoc obtinente et si in emancipatione sibi parentes hoc minime seruauerint: sed nisi specialiter uel in emancipatione huic praemio renuntiauerint uel donatione facta sese et ab huiusmodi beneficio alienauerint et in liberos hoc transtulerint, manere ad eos etiam tacentes ius et beneficium usus fructus retinendi, ut post obitum eorum et usus fructus in omnibus memoratis causis ad eos perueniat, quorum dominium est, scilicet, secundum quod iam diximus, in successionibus eorum omnibus seruandis, quae de maternis et nuptialibus bonis consultissimis legibus definita sunt.

4Sed cum tacitas hypothecas tam ueteres leges in quibusdam certis casibus introduxerunt quam nos in maternis ceterisque, quas seruare necesse est, et dubitabatur, ex quo hypothecas competere oportet, utrumne ab initio an ex eo tempore, ex quo male aliquid gestum est, compendiosa narratione interpretamur initium gerendae uel deserendae administrationis uel obseruationis esse spectandum et non tempus, ex quo male aliquid fuerit gestum.

Recitata septimo miliario in nouo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. III k. Nou. Decio uc. cons.

7 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum multa priuilegia imperialibus donationibus iam praestita sunt, dignum incrementum et his offerre nostra dignata est clementia.

1Si quis igitur a serenissimo principe uel a piissima Augusta siue masculus siue femina donationem sit consecutus uel consecuta siue mobilium siue immobilium seu se mouentium rerum, in filiis familias tamen constitutus uel constituta, habeat huiusmodi res omni adquisitione absolutas et nemini eas adquirat neque earum usum fructum pater uel auus uel proauus sibi uindicet, sed ad similitudinem castrensis peculii omnem facultatem in eas filii uel filiae familias habeant.

2Ut enim imperialis fortuna omnes supereminet alias, ita oportet et principales liberalitates culmen habere praecipuum.

D. proposit. XII k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

8 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum non solum in maternis rebus, quae filiis familias deferuntur, sed etiam de aliis omnibus, quae adquisitionem effugiunt, et maxime post nouellam nostri numinis legem, quae omnia, quae extrinsecus ad filios familias perueniunt et non ex paterna substantia, non esse adquirenda patribus statuit nisi tantummodo ad usum fructum, uariae altercationes exortae sunt et uarios euentus uariosque continent tractatus et semper in iudiciis uersantur, necesse est utiliter et apertissime omnia dirimere.

1Sancimus itaque in omnibus rebus, quae fugiunt quidem dominii adquisitionem, sed usus fructus tantummodo patri offertur uel aliis parentibus a filio familias cuiuscumque gradus uel sexus, siue pater adire filium familias integrae aetatis compellit et ille reclamandum existimat, siue filius familias adire cupit et pater in contrarium inclinat, liberam habere licentiam et patrem ipsum sibi adire hereditatem recusante filio et omne siue damnum siue lucrum in suam habere fortunam, nullo ex hoc praeiudicio filio generando: siue e contrario patre recusante filius adire hereditatem uoluerit, nullam adquisitionem nec usum fructum patri offerri, sed ipsum filium sibi imputare, si quid ex hoc contigerit: nulla actione neque contra patrem danda, ubi aduersus eius uoluntatem filius hereditatem uel legatum uel fideicommissum uel aliud quidquid ex quocumque titulo siue donationis siue contractus sibi adquirere maluerit, neque aduersus filium simili modo actione extendenda, ubi recusante eo pater sua auctoritate haec sibi uindicet, huiusmodi aditionis tramite ex praesenti lege patri competente.

1aSed habeat et pater omnem licentiam et actiones mouere et ab aliis pulsari, ubi ad eum totum commodum peruenit, et filius simili modo in agendo et pulsando solus habeat et detrimentum et commodum, necessitate per officium patri imponenda tantummodo filio consentire uel agenti uel fugienti, ne iudicium sine patria uoluntate uideatur consistere. et haec quidem, si plenae aetatis filius est, qui paternam uoluntatem sequi non patitur.

1bSin autem in secunda aetate adhuc filius est et hereditate ei delata pater consentire adeunti hereditatem noluerit uel patre uolente ipse reclamauerit, si quidem recusauerit filius, licentiam damus patri simili modo hereditatem adire et eam pleno iure habere, his omnibus quae superius diximus locum habentibus.

1cSin autem patre recusante filius adire maluerit, damus quidem licentiam ei hoc facere, patre autem nolente res filii gubernare propter causae necessitatem habeat facultatem filius adire competentem iudicem et ex eo petere curatorem hereditati dari, per quem gubernatio rerum in eum delatarum procedat: in utroque casu in integrum restitutionis auxilio minime ei denegando.

2Similique modo et in milite filio familias, qui recusauerit aditionem hereditatis, quae ei ex castrensibus occasionibus perueniat, patri danda licentia adire hereditatem, ut ad ipsum perueniat pleno iure tam per usum fructum quam per dominium eandem hereditatem possessurum, quasi ipse pater ab initio fuisset heres institutus: eo uidelicet subiacente omnibus oneribus hereditariis et omnia commoda habituro et ad filium nullo periculo redundante, et haec quidem in his casibus obseruanda sunt, quibus discordia inter patrem et filium uertitur.

3Ubi autem in unum uoluntas eorum concurrit, et pater usum fructum et filius habeat proprietatem, et in agentibus et in fugientibus pater quidem suscipiat actiones et moueat, cuiuscumque aetatis filius inueniatur, adhibeatur autem etiam filiorum consensus, nisi adhuc in prima sunt aetate constituti uel longe absunt, sumptibus uidelicet a patre propter rerum incrementa faciendis. cum enim nuda proprietas apud filium inuenitur, ex qua substantia possibile est eum sumptus litis dependere?

4Sin autem aes alienum ex defuncti persona descendit, cum etiam apud ueteres haec esse substantia intellegitur, quae post detractum aes alienum supersederit, habeat pater licentiam ex rebus hereditariis primum quidem mobilibus, sin autem non sufficiunt, et immobilibus sufficientem partem filii nomine uenumdare, ut ilico reddatur aes alienum et non usurarum onere praegrauetur.

4aQuod si pater hoc facere supersederit, ipse usuras uel ex reditibus uel ex sua substantia omnimodo dare compelletur.

4bSin autem legata uel fideicommissa siue annalia siue semel relicta imminent huiusmodi personis, si quidem tales reditus sunt, qui sufficiunt ad annalia legata, pater ex huiusmodi reditibus haec dependere compelletur.

4cSin autem non habet substantia sufficientem reditum ad legatorum uel fideicommissorum praestationem uel minime reditus uel alias accessiones contineat, sint tamen res mobiles uel immobiles, steriles quidem, non tamen inutiles, ueluti domus in prouinciis pretiosae uel ubicumque posita suburbana, ex quibus huiusmodi legata possunt explicari, licentia dabitur patri sufficientem partem eorum similiter filii nomine uendere et satisfacere legatis.

4dHoc procul dubio obseruando, ut et mancipia ipse usufructuarius aleret et omnia circa usum fructum faceret, quae nullo modo proprietatem possint deteriorem facere, paterna reuerentia eum excusante et a ratiociniis et a cautionibus et ab aliis omnibus, quae usufructuarii extranei a legibus exiguntur, secundum nostrae constitutionis tenorem, quam iam super huiusmodi casibus tulimus. ipsum autem filium uel filios uel filias et deinceps alere patri necesse est non propter hereditates, sed propter ipsam naturam et leges, quae et parentibus alendos esse liberos imperauerunt et ipsis liberis parentes, si inopia ex utraque parte uertitur.

5Sed pater quidem in praedictis tantummodo causis habeat licentiam recte res filiorum familias uendere filii nomine uel, si emptorem non inuenerit, supponere, nullo modo licentia concedenda filiis easdem uenditiones uel hypothecas retractare: non item licentia parentibus danda extra memoratas causas res, quarum dominium apud eorum posteritatem est, alienare uel pignori uel hypothecae titulo dare, sed si hoc fecerint, scituris, quod necesse est eos in legum laqueos incidere, quibus huiusmodi uenditiones uel hypothecae sunt interdictae, exceptis uidelicet rebus mobilibus uel immobilibus illis, quae onerosae hereditati sunt uel quocumque modo damnosae, quas sine periculo uendere patri cum paterna pietate licet, ut pretium earum uel in res et causas hereditarias procedat uel filio seruetur.

5aFiliis autem familias in his dumtaxat casibus, in quibus usus fructus apud parentes constitutus est, donec parentes uiuunt, nec testari de isdem rebus permittimus, nec citra uoluntatem eorum, quorum in potestate sunt, ulla licentia concedenda dominium rei ad eos pertinentis alienare uel hypothecae titulo dare uel pignori adsignare. melius enim est coartare iuueniles calores, ne cupidini dediti tristem exitum sentiant, qui eos post dispersum expectat patrimonium. cum enim, sicut dictum est, parentes alere eos secundum leges compelluntur, quare ad uenditionem rerum suarum prosilire desiderant?

6Ubi autem puerilis aetas patri licentiam praestat etiam sine consensu filii hereditatem nomine eius adire, si hoc fecerit, damus quidem filio in integrum restitutionem, postquam patria fuerit potestate liberatus uel adoleuerit, patrem autem oneribus hereditariis, licet nomine filii adiit, modis omnibus illigamus: quare enim talem hereditatem adiit, qualem nec ipse nunc nec filius idoneam sibi esse existimat?

6aNon autem filio damus licentiam, si in integrum restitutionem petat respuendam esse credens hereditatem, adhuc minoribus curriculis instantibus iterum per aliam restitutionem adire praefatam hereditatem, ne ludibrio leges ei fiant saepius eandem et amplecti et respuere cupienti. si enim quod pater fecit ratum non habuit et propter hoc restitutus est, quomodo ferendus uideatur iterum iudicium amplectens, quod et post patris uoluntatem contraria adfectione aspernandum esse existimauit?

6bSin uero pater quidem hereditatem repudiauerit infante filio constituto, ipse autem filius postea uel adhuc in sacris constitutus uel patria potestate liberatus adeundam esse crediderit eandem hereditatem, licentiam damus ei uel, si sui iuris efficiatur, tutoribus uel curatoribus eius hereditatem adire, nullo praeiudicio ex recusatione paterna ei generando: simili modo et in hac parte nulla ei uel tutoribus eius uel curatoribus licentia concedenda contra priorem suam uoluntatem in integrum restitutionem petere.

6cQuae et in legatis et fideicommissis tam specialibus quam per uniuersitatem relictis et in aliis causis, quas supra enumerauimus, similibusque eis obseruanda sunt.

7In seruis autem, qui filiis familias donantur, siue in constante matrimonio siue ab extraneis sub ea condicione, ut statim eos in libertatem producant, nullum impedimentum paterna faciat auctoritas. qualis enim usus fructus potest ei adquiri, qui momentarius esse ostenditur? si enim in ipso momento necesse habet eum et possidere et libertate donare, in talem hominem qualis usus fructus patri potest adquiri?

D. IIII k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.