IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.60DE BONIS MATERNIS ET MATERNI GENERIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. consulibus praetoribus tribunis plebis senatui salutem.

pr.Res, quae ex matris successione fuerint ad filios deuolutae, ita sint in parentum potestate, ut fruendi dumtaxat habeant facultatem, dominio uidelicet earum ad liberos pertinente.

1Parentes autem, penes quos maternarum rerum utendi fruendique tantum potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et quod iure filiis debetur in examine per se uel per procuratorem poscere et sumptus ex fructibus impigre facere et litem inferentibus resistere atque ita omnia agere, tamquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam, ita ut, si quando rem alienare uoluerint, emptor uel is cui res donatur obseruet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat uel ignorans.

2Docere enim pater debet proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit: et emptori, si uelit, fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam uindicantibus.

D. XV k. Aug. Aquileia. recitata apud Vettium Rufinum pu. in senatu non. Sept. Constantino A. V et Licinio C. conss.

2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Florentino pu.

pr.Quidquid auus auia, proauus proauia ex materna linea uenientes nepoti nepti pronepoti pronepti testamento fideicommisso legato donatione uel alio quolibet titulo largitionis uel etiam intestati successione contulerint, pater filio filiaeue integra illibataque custodiat, ut uendere donare relinquere alteri obligare, sicut nec materna bona, non possit usu fructu dumtaxat ad eum pertinente, ita ut, quemadmodum ipse super his licentiam totius potestatis amittit, defuncto eo filio filiaeue praecipua computentur nec ab illis, qui ex patre sunt coheredes, uindicentur.

D. id. Oct. Mediolani Olybrio et Probino conss.

3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum urbis Romae.

pr.Si uiua matre emancipati sunt filii et postea mater decesserit, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usum fructum, uiriles ei inter filios, siue unus seu plures sunt, usus fructus tribuimus portiones.

1Si uero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescripsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usum fructum ex legum auctoritate retinebit et praemium delatae, cum uolet, emancipationis accipiet, in eorum uero parte, quos exisse de potestate uiua matre constiterit, usum fructum uirilis inter eos portionis secundum praescripta percipiet.

2In nepotibus etiam uel neptibus hoc obseruandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non extantibus filiis, cum solis nepotibus uel neptibus ex hac lege ad emolumentum uocandus est, si unus uel una pluresue nepotes ex filio uno uel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est.

2aNam licet hoc nouum praesens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur.

2bHabeat igitur auus ueniens cum nepotibus in potestate durantibus usum fructum bonorum omnium, quae ex defunctae auiae successione delata sunt.

2cCum uero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, praemium manumissionis accipiat, uel si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum legitimum praemium, ex parte uero in potestate manentium retineat usum fructum.

3Quod si nepotes sint neptesue aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso auia uiuente sacris dimissi, idem auus uirilis cum ipsis portionis habeat usum fructum. si uero ex nepotibus neptibusue tempore, quo in auiae successionem uocantur, alii in aui sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usu fructu consequendo et in emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta seruetur: in his uero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi usus fructus uirilis inter eos portionis habeatur.

4Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes.

D. VIII id. Nou. Rauenna Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.

4 · Imp. Leo A. Callicrati pp. per Illyricum.

pr.Omnem ambiguitatis confusionem amputantes hac liquida et compendiosa lege sancimus circa usum fructum maternarum rerum nullam esse differentiam, siue in priore matrimonio pater, ex quo filios habuit, permanere uoluerit siue nouercam filiis superduxerit: legibus, quae de maternis bonis latae sunt, suam habentibus firmitatem.

1Patres igitur usum fructum maternarum rerum, etiamsi ad secundas migrauerint nuptias, sine dubio habere debebunt: nec ullam filiis uel quibuslibet ex persona eorum contra patres improbam uocem accusationemque posse competere.

D. k. Sept. Anthemio A. II cons.