IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.3DE OPERIS LIBERTORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Romano.

pr.Si tempore manumissionis operae tibi impositae sunt, scis te eas praestare debere. solet autem inter patronos et libertos conuenire, ut pro operis aliquid praestetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operae non erant impositae, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris.

PP. III k. Ian. Cilone et Libone conss.

2 · Idem AA. Eutycheti.

pr.Manumissionis causa traditus neque in seruitutem deduci a manumissore potest neque impositas operas praestare cogitur.

PP. VI k. Mai. Geta II cons.

3 · Idem AA. Quintiano.

pr.Qui nummis acceptis ab extraneo seruum suum manumisit et pro operis pecuniam ab eo accepit, siue fuerant operae impositae siue non fuerant, ut indebita soluta reddere cogitur.

PP. k. Nou. Albino et Aemiliano conss.

4 · Imp. Antoninus A. Valeriano.

pr.Si quam pecuniam tibi a liberto tuo ex uenditione operarum deberi probaueris, restitui tibi a liberto tuo praeses iubebit (ex hoc enim liberam testamenti factionem libertus habet), modo si non onerandae libertatis gratia emissam cautionem probabitur.

PP. XIIII k. Mai. duobus Aspris conss.

5 · Idem A. Terentio.

pr.Mater tua ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit. operas impositas petere non potest, nisi eius tantummodo temporis, quo eum ante manumisit, quam dies fideicommissae libertatis existeret. sed nisi ei honorem patronis debitum exhibuerit, adeat competentem iudicem pro modo admissi uindicaturum.

PP. III id. Mai. duobus Aspris conss.

6 · Imp. Alexander A. Caecilio.

pr.Liberti libertaeque defunctorum operas neque extraneis heredibus patronorum debent neque maritis patronarum.

PP. k. Nou. Alexandro A. cons.

7 · Idem A. Minicio.

pr.Nec patronis pro operis mercedem accipere licet, quamuis, si indictae operae praestitae non sint, ad pecuniae exactionem obsequii non praestiti aestimatio conuertatur.

1Qui autem duos filios in potestate uel diuersis temporibus habuit, lege Iulia de maritandis ordinibus obligatione operarum liberatur.

D. XII k. Iun. Iuliano et Crispino conss.

8 · Idem A. Augustino.

pr.Si tuis nummis emptus es ab eo a quo manumissus es, nec operas ei debes neque puniri ab eo utpote ingratus potes: patronum tamen tuum esse negari non oportet.

D. III id. Sept. Iuliano et Crispino conss.

9 · Idem A. Laetorio.

pr.Libertae tuae ducendo eam uxorem dignitatem auxisti, et ideo non est cogenda operas tibi praestare, cum possis legis beneficio contentus esse, quod inuito te iuste non possit alii nubere.

D. X k. Mart. Fusco et Dextro conss.

10 · Idem A. Herculiano.

pr.Titius si, cum testamentum faceret, seruo suo libertatem cum condicione hac dedit: ‘Gaium seruum meum a die mortis meae annis tribus peractis manumitti uolo, ita ut praestet heredibus meis, sicut me uiuo praestabat’, et cum idem seruus testatori diurnum quiddam praestabat et post mortem eius usque ad diem praestandae libertatis etiam heredibus praestiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem praestationem compelli non possit.

D. VII id. Aug. Fusco et Dextro conss.

11 · Imp. Gordianus A. Africano.

pr.Quod ex liberta muliere nascitur, ingenuum est.

1Is autem, qui libertae suae nubenti commodauit adsensum, quamuis operas ab ea exigere non possit, iura patronatus non amittit.

PP. III non. Aug. Pio et Pontiano conss.

12 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Veneriae.

pr.Qui manumittuntur, liberum ubi uoluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reuerentiam debent, ad seruiendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt.

S. VIIII k. Iun. ipsis AA. conss.

13 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.

pr.In redhibitione operarum maneat poena eum, qui alienum libertum recipiendum esse duxerit.

D. III id. Iul. Gratiano A. II et Probo conss.