C. 6.2DE FURTIS ET DE SERVO CORRUPTO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Theogeni.
pr.Si pecunia tua mandantibus seruis quidam praedia comparauerunt, eligere debes, utrum furti actionem et condictionem an mandati potius inferre debeas. neque enim aequitas patitur, ut et criminis causam persequaris et bonae fidei contractum impleri postules.
D. XI k. Mai. Seuero A. II et Victorino conss.
2 · Idem AA. negotiatoribus.
pr.Inciuilem rem desideratis, ut agnitas res furtiuas non prius reddatis, quam pretium fuerit solutum a dominis. curate igitur cautius negotiari, ne non tantum in damna huiusmodi, sed etiam in criminis suspicionem incidatis.
PP. III k. Dec. Cilone et Libone conss.
3 · Imp. Antoninus A. Secundo.
pr.Si nondum rem templo diuino dedicatam uitricus tuus furto abstulit, habes aduersus eum furti actionem.
PP. VI id. Sept. Laeto II et Cereale conss.
4 · Imp. Alexander A. Aurelio Herodi.
pr.Aduersus eum dumtaxat, quem seruum tuum sollicitasse dicis, si eum deterioris animi fecit, serui corrupti agere potes. quod si sollicitatum occultauit, etiam furti cum eo agere potes. quas actiones etiam per procuratorem exercere minime prohiberis.
P. id. Sept. Alexandro A. cons.
5 · Idem A. Cornelio.
pr.Ciuile est, quod a te aduersarius tuus exigit, ut rei, quam apud te fuisse fatearis, exhibeas uenditorem. nam a transeunte etiam ignoto emisse dicere non conuenit uolenti euitare alienam boni uiri suspicionem.
PP. III k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
6 · Idem A. Pythodoro.
pr.Alienum seruum sine uoluntate domini qui sciens uendidit seu donauit uel alio modo alienauit, nihil domino diminuere potest: et si contractet uel apud se detinuerit, furtum facit.
PP. VI k. Ian. Maximo II et Aeliano conss.
7 · Idem A. Dato.
pr.Si is, cui te pecuniam ad matrem tuam perferendam dedisse proponis, parua quantitate numerata reliquam in usus suos conuertit, furtum fecit.
PP. prid. id. Iun. Modesto et Probo conss.
8 · Idem A. Valenti.
pr.Etiam furti actione tributorum exactor tenetur, si non cessante te in tributoria exactione sciens, quod nihil deberetur, ancillam tui iuris abduxit aut uendidit. quae res facit, ut nec emptor usucaperet uindicatioque tibi ipsius competat.
PP. X k. Mart. Pompeiano et Peligno conss.
9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aedesio.
pr.Subtracto furto uel ui abrepto mancipio, quamuis hoc rebus humanis non oblatum fuerit exemptum, tam ad raptorem quam ad furem periculum redundabit et uterque eorum poena legitima coercebitur.
S. VII id. Febr. Sirmi AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Valerio.
pr.Si abducta mancipia furto uel plagio uenumdata praeses prouinciae perspexerit, cum nec ab emptore propter cohaerens uitium, antequam ad dominum possessio reuertatur, usucapi possunt, et te ei cuius fuerunt successisse reppererit, restitui tibi prouidebit.
Sine die et conss.
11 · Idem AA. et CC. Demostheni.
pr.De his, quae subtraxisse nouercam pupilli tui precibus significas, rectorem adi prouinciae, qui si eam, posteaquam dominus rerum is pro quo supplicas factus est, aliquid furatam cognouerit, non ignorat in quadruplum manifesti, nec manifesti uero dupli actione furti constituta condemnationem formare.
D. VII k. Sept. Viminacio AA. conss.
12 · Idem AA. et CC. Quintillae.
pr.Ancillae subtractae partus apud furem editi, priusquam a domino possideantur, usucapi nequeunt: matris furem etiam eorum causa furti teneri conuenit actione.
1Quapropter furti actione et condictione uel aduersus possidentem uindicatione de mancipiis uti non prohiberis, cum altera poenam continens alterius electione minime tolli possit.
2Nam extra poenam rei persecutionem esse nulla iuris quaestio est, cum etiam hi qui aliena mancipia comparauerunt, si hanc causam non ignorant, furti actione tenentur.
D. id. Oct. Sirmi AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. Domno.
pr.Post decisionem furti leges agi prohibent. quod si non transegisti, sed de sublatis partem tantum accepisti, residuam uindicare uel condicere et actione furti apud praesidem agere potes.
D. k. Dec. Sirmi AA. conss.
14 · Idem AA. et CC. Dionysio.
pr.Eos, qui a seruo furtim ablata scientes susceperint, non tantum de susceptis conuenire, sed etiam poenali furti actione potes.
D. VIII k. Ian. Sirmi AA. conss.
15 · Idem AA. et CC. Socratiae.
pr.Furti actione minime teneri successores ignorare non debueras. de instrumentis autem ablatis in rem actione tenentem conuenire potes.
D. III k. Ian. Sirmi AA. conss.
16 · Idem AA. et CC. Artemidoro et aliis.
pr.Si seruum uestrum nutriendum qui susceperat uenumdedit, furtum commisit.
D. k. Oct. Viminacii CC. conss.
17 · Idem AA. et CC. Cononi.
pr.Quamuis etiam hereditatis expilatae crimine promiscuus usus exemplo actionis furti ream uxorem fieri non patiatur, tamen heredes idemque filii super his, quae de patris bonis possidet, aduersus eam in rem actione experiri non prohibentur.
D. id. Dec. CC. conss.
18 · Idem AA. et CC. Dionysodoro.
pr.In eum, qui ex naufragio uel incendio cepisse uel in his rebus damni quid dedisse dicitur, infra annum utilem ei cui res abest quadrupli, post in simplum actionem proditam praeter poenam olim statutam edicti forma perpetui declarat.
S. III k. Ian. Nicomediae CC. conss.
19 · Idem AA. et CC. Mnesitheo.
pr.Falsus procurator depositum recipiendo uel aes alienum exigendo citra domini uoluntatem furtum facit ac praeter rei restitutionem actione dupli furti nec manifesti conuenitur.
Sine die et consule
20 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Si quis seruo alieno suaserit aliquam rem domini sui subripere et ad se deducere, seruus autem hoc domino manifestauerit et domino concedente res eius ad iniquum huiusmodi suasionis auctorem pertulerit, et ipse inuentus fuerit rem detinere, quali tenetur actione is qui res suscepit, utrumne pro occasione furti an pro seruo, quia eum corrumpere uoluit, ut non solum furti, sed etiam serui corrupti is obligetur, ueteres dubitauerunt.
1Nobis itaque eorum altercationes decidentibus placuit non solum furti actionem, sed etiam serui corrupti contra eum dare. licet enim seruus deterior minime factus est, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis serui introductum est: et quemadmodum secundum iuris regulas furtum quidem non est commissum, quia is uidetur furtum committere, qui contra domini uoluntatem res eius contractat, ipse autem furti actione propter dolum suum tenetur, ita et serui corrupti contra eum actio propter suum uitium non ab re extendatur, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset seruus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium seruum, qui possit corrumpi, hoc facere pertemptet.
D. k. Aug. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
21 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Apud antiquos quaerebatur, si seruus, quem aliquis bona fide possidebat, furtum commiserit alienarum rerum uel ipsius apud quem constitutus est, si ipse qui bona fide eum detinet noxalem furti actionem aduersus uerum dominum habet, uel ipse ab eo qui furtum passus est praedicta conuenitur actione.
1Cumque generalis regula ab antiqua prudentia exposita est huiusmodi hominis gratia, pro quo noxalem furti actionem suscipere aliquis compellitur, aduersus alium furti actionem habere non concedens, quidam ita eam per coniecturam interpretati sunt, aduersus bona fide quidem possessorem nullo modo furti actionem extendi, ipsi autem, si furtum fuerit passus, aduersus uerum dominum furti actionem noxalem recte decerni: tunc autem bona fide possessorem furti nomine, quod passus est, noxalem actionem contra dominum habere posse, quando seruus sub domini sui fuerit constitutus possessione: et pro his rebus posse eum aduersus dominum habere actionem, non solum quas seruus subtraxerit iam apud eum constitutus, sed et pro his quas furatus est, quando fugit quidem a bona fide possessore, adhuc autem nondum sub domini sui manibus fuerit constitutus.
2Quam interpretationem prisca quidem iura per coniecturam introducebant: nos autem altius et uerius ad eam respicientes generalem regulam sic ab initio esse prolatam accipimus.
3Cum igitur bona fide possessor domini cogitatione furem possidet, merito, donec apud eum constitutus est, et aliis tenetur noxali actione, si extranei furtum a seruo fuerint passi, et ipse aduersus uerum dominum non habet actionem secundum regulam dicentem: qui habet aduersus alium furti actionem, ipse ea teneri non potest. sin autem desinat in serui retentione et ille apud uerum dominum fuerit inuentus, tunc ipse quidem noxali furti actione minime potest teneri, aduersus uerum autem dominum habet ipse furti noxalem actionem, id est pro rebus, quas uel nunc furatus est, cum est apud uerum dominum, uel antea, postquam bona fide possessoris retentionem excesserit necdum apud uerum dominum factus.
4Et sic iterum regulae generali casus euenit consentaneus: qui enim habet tunc furti actionem aduersus dominum, ipse aliis teneri furti actione non potest. sic ex tempore omnibus discretis uetustissima dubitatio nostro foedere conquiescat et bona fide possessor in parte certa temporis et habeat actionem et non teneatur, et ipse dominus in alio tempore non teneatur actione et in alio sub actione constituatur.
5De eo autem, qui liber constitutus ab alio bona fide tenetur, si furtum commiserit, recte et sine aliqua dubitatione dicitur posse eum, quia liber est cognitus, et ab ipso qui bona fide eum detinet pro furto conueniri, et bona fide possessorem, si ab extraneo furtum liber commiserit, non posse conueniri, sed ipsum pro suo furto respondere, quia generalis regula de seruo prolata est, et pro eo, qui non seruus, sed liber et suae potestatis est, noxalem moueri actionem impossibile nostrisque legibus incognitum est.
D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
22 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Manifestissimi quidem iuris est furto perpetrato ei competere furti actionem, cuius interest, ne furtum committatur.
1Sed quaerebatur apud antiquos legum interpretes, si quis commodauit alii rem ad se pertinentem et ipsa res subtracta est, an furti actio aduersus furem institui possit ab eo qui rem utendam accepit, idoneo scilicet constituto, quia et ipse commodati actione a domino pro ea re conueniri potest.
1aEt hoc quidem paene iam fuerat concessum, ut habeat ipse actionem, nisi inopia noscitur laborare: tunc enim furti actionem domino competere dicebant.
1bSed ea satis increbuit dubitatio, si tempore quo furtum committebatur idoneus erat is qui rem commodandam accepit, postea autem ad inopiam peruenit, antequam moueatur actio quae ei antea competebat, an debeat actio quae semel ei adquisita est firmiter apud eum manere uel ad dominum reuerti, cum et hoc quaerebatur, an in hoc casu furti actio ambulatoria sit nec ne.
1cSed omnem talem tractatum alia sequitur subdiuisio, si ex parte soluendo sit is qui rem utendam accepit, ut possit non in totum, sed particularem solutionem ei facere, an habeat furti actionem uel non.
1dTales itaque ambiguitates ueterum, immo magis, quod melius dicendum est, ambages nobis decidentibus in tanta rerum difficultate simplicior sententia placuit, ut in domini sit uoluntate, siue commodati actionem aduersus res accipientem mouere desiderat siue furti aduersus eum qui rem subripuit, et alterutra earum electa dominum non posse ex paenitentia ad alteram uenire.
1eSed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus liberari: sin autem quasi commodator ueniat aduersus eum qui rem utendam accepit, ipsi quidem nullo modo competere posse aduersus furem furti actionem, eum autem, qui pro re commodata conuenitur, posse aduersus furem furti habere actionem, ita tamen, si dominus sciens rem esse subreptam aduersus eum qui eam accepit perueniat.
2Sin autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit, postea autem re comperta uoluit remittere quidem commodati actionem, ad furti autem peruenire, tunc licentia ei concedatur et aduersus furem uenire, nullo obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus mouit aduersus eum qui rem utendam accepit commodati actionem, (nisi domino ab eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti actione liberari, suppositum autem esse ei, qui pro re sibi commodata domino satisfecit), cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus rei subreptae, postea autem hoc ei cognito aduersus furem transiuit, omnimodo liberari eum qui rem commodatam suscepit, quemcumque causae exitum dominus aduersus furem habuerit: eadem definitione obtinente, siue in partem siue in solidum soluendo sit is qui rem commodatam accepit.
3Sed cum in secunda dubitatione incidebat, quid statuendum sit, si quis rem commodatam habuerit, quam aliquis furto subtraxerat et lite pulsatus condemnationem passus fuerat non tantum in rem furtiuam, sed etiam in poenam furti, et postea dominus rei uenerit omnem condemnationem accipere desiderans utpote ex suae rei occasione ortam, alia dubitatio incidit ueteribus, utrumne rem tantummodo suam uel eius aestimationem consequatur, an etiam summam poenalem.
3aEt licet ab antiquis uariatum est et ab ipso Papiniano in contrarias declinante sententias, tamen nobis haec decidentibus Papinianus, licet uariauit, eligendus est, non in prima, sed in secunda eius definitione, in qua lucrum statuit minime ad dominum rei peruenire: ubi enim periculum, ibi et lucrum collocetur, nec sit damno tantummodo deditus qui rem commodatam accepit, sed liceat ei etiam lucrum sperare.
4Cum autem in confinio earum dubitationum tertia exorta est, quare non et eam decidimus? cum enim apertissimi iuris est non posse maritum constante matrimonio furti actionem contra suam uxorem habere, quia lex ita atrocem actionem dare in personas ita sibi coniunctas erubuit, huiusmodi incidit ueterum sensibus quaestio.
4aQuidam etenim re sibi commodata huiusmodi rei furtum a sua muliere passus est: et dubitabatur, utrumne domino rei furti actio contra mulierem praestatur, an propter necessitatem causae et maritus eius utpote commodati actioni suppositus potest habere furti actionem.
4bEt auctores quidem iuris satis et in hac specie contra se iurgium exercuerunt: ex praesente autem lege et anterioribus nostris decisionibus, quae in ista positae sunt constitutione, potest et haec species apertius dirimi.
4cSi enim domino dedimus electionem ad quem uoluit peruenire, siue ad eum qui rem commodatam accepit, siue contra eum qui furtum commisit, et in hac specie maritus quidem propter matrimonii pudorem non furti, sed rerum amotarum actionem habeat, si ipsum dominus elegerit, dominus autem omnem licentiam possideat siue aduersus maritum commodati siue aduersus mulierem furti actionem extendere: ita tamen ut, si ipse qui rem commodatam accepit soluendo sit, nullo modo aduersus mulierem furti actio. extendatur, ne ex huiusmodi occasione inter maritum et uxorem, qui non bene secum uiuunt, aliqua machinatio oriatur, et forsitan marito uolente uxor eius et trahatur et furti patiatur poenalem condemnationem.
D. XV k. Dec. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.